|
1. Postquam
determinavit philosophus de ente per accidens, hic determinat de ente,
quod significat veritatem propositionis: et circa hoc duo facit.
Primo determinat qualiter dicatur huiusmodi ens. Secundo removet
ipsum a principali consideratione huius scientiae, ibi, quoniam autem
complexio et cetera. Circa primum tria facit. Primo ostendit
qualiter huiusmodi ens dicatur. Secundo respondet cuidam quaestioni,
ibi, quomodo autem quod simul et cetera. Tertio manifestat quoddam
quod dixerat, ibi, non est autem verum et falsum in rebus et cetera.
Dicit ergo quod ens quoddam dicitur quasi verum, idest quod nihil
aliud significat nisi veritatem. Cum enim interrogamus si homo est
animal, respondetur quod est; per quod significatur, propositionem
praemissam esse veram. Et eodem modo non ens significat quasi falsum.
Cum enim respondetur, non est, significatur quod proposita oratio sit
falsa. Hoc autem ens, quod dicitur quasi verum, et non ens, quod
dicitur quasi falsum, consistit circa compositionem et divisionem.
Voces enim incomplexae neque verum neque falsum significant; sed voces
complexae, per affirmationem aut negationem veritatem aut falsitatem
habent. Dicitur autem hic affirmatio compositio, quia significat
praedicatum inesse subiecto. Negatio vero dicitur hic divisio, quia
significat praedicatum a subiecto removeri.
2. Et cum voces
sint signa intellectuum, similiter dicendum est de conceptionibus
intellectus. Quae enim sunt simplices, non habent veritatem neque
falsitatem, sed solum illae quae sunt complexae per affirmationem vel
negationem.
3. Et quia
praedictum ens et non ens, scilicet verum et falsum, consistit in
compositione et divisione, ideo similiter consistit circa partitionem
contradictionis. Unaquaeque enim contradictionum partiuntur sibi
invicem verum et falsum; ita quod altera pars est vera, et altera pars
est falsa. Cum enim contradictio ex affirmatione et negatione
constituatur, utraque autem harum ex praedicato sit et subiecto,
praedicatum et subiectum dupliciter se possunt habere. Aut enim sunt
coniuncta in rerum natura, sicut homo et animal; aut sunt disiuncta,
ut homo et asinus.
4. Si ergo
formantur duae contradictiones: una ex terminis coniunctis, ut, homo
est animal, homo non est animal; alia ex terminis disiunctis, ut,
homo est asinus, homo non est asinus, utramque contradictionem inter
se condividunt verum et falsum; ita quod verum pro parte sua habet
affirmationem in composito, idest in terminis coniunctis, et
negationem in disiuncto, idest in terminis disiunctis. Hae enim duae
sunt verae, homo est animal et homo non est asinus. Sed falsum pro
sua parte habet contradictionem partitionis, idest contradictoria
eorum, quae cedunt in partem veri. Habet enim falsum pro sua parte
negationem in coniuncto, et affirmationem in disiuncto. Hae enim duae
sunt falsae, homo non est animal, et homo est asinus.
5. Deinde cum
dicit quomodo autem removet quamdam dubitationem, quae posset
occasionari ex dictis. Dixerat enim quod verum et falsum consistunt in
compositione et divisione, vocum quidem secundario, intellectus autem
primo et principaliter: omnis autem compositio vel divisio plurium
est: et ideo potest esse dubium, quomodo ista quae componuntur et
dividuntur, intellectus intelligat: utrum scilicet simul, aut
separatim. Sed dicit, quod hoc pertinet ad alium sermonem, scilicet
ad librum de anima.
6. Et quia simul
dupliciter dicitur, quandoque enim significat unitatem, sicut dicimus
simul esse secundum tempus quae sunt in uno et eodem instanti:
quandoque vero significat coniunctionem et vicinitatem eorum quae
consequenter se habent, sicut dicimus duos homines esse simul secundum
locum, quorum loca sunt coniuncta et consequenter se habentia, et
secundum tempus, quae se tempore consequuntur: ideo exponit
quaestionem motam, qua quaesivit utrum simul aut separatim intelligat
intellectus ea quae componuntur et dividuntur: dicens, quod non
intelligit simul secundum quod aliqua dicuntur esse simul, ut
consequenter se habent; sed secundum quod aliqua dicuntur esse simul in
eo quod fit aliquid unum.
7. Et in hoc
innuitur solutio quaestionis. Si enim intellectus intelligat hominem
et animal unumquodque secundum se, ut sunt duo quaedam, intelligit ea
consequenter duabus conceptionibus simplicibus, non formans ex eis
affirmationem neque negationem. Cum autem ex eis format compositionem
vel divisionem, intelligit ambo ut unum, inquantum scilicet ex eis
aliquod unum fit: sicut etiam partes cuiuslibet totius intelligit
intellectus ut unum, intelligendo ipsum totum. Non enim intelligit
domum intelligendo prius fundamentum et postea parietem et postea
tectum; sed omnia ista intelligit simul, inquantum ex eis fit unum.
Similiter intelligit praedicatum et subiectum simul, inquantum ex eis
fit unum, scilicet affirmatio et negatio.
8. Deinde cum
dicit non est autem. Manifestat quoddam quod dixerat scilicet quod
verum et falsum sint in compositione et divisione. Quod quidem probat
per modum cuiusdam divisionis. Eorum enim, quae dicuntur voce,
quaedam sunt in rebus extra animam, quaedam autem sunt in anima
tantum. Album enim et nigrum sunt extra animam; sed rationes horum
sunt in anima tantum. Posset autem aliquis credere, quod verum et
falsum sint etiam in rebus sicut bonum et malum; ita quod verum sit
quoddam bonum, et falsum sit quoddam malum: hoc enim oporteret si
verum et falsum essent in rebus. Verum enim quamdam perfectionem
naturae significat, falsum vero defectum. Omnis autem perfectio in
rebus existens, ad perfectionem et bonitatem naturae pertinet,
defectus vero et privatio ad malitiam.
9. Sed ipse hoc
negat; dicens, quod verum et falsum non sunt in rebus, ita quod verum
rationis sit quoddam bonum naturae, et falsum sit quoddam malum; sed
sunt tantum in mente, idest in intellectu.
10. Intellectus
autem habet duas operationes, quarum una vocatur indivisibilium
intelligentia, per quam intellectus format simplices conceptiones rerum
intelligendo quod quid est uniuscuiusque rei. Alia eius operatio est
per quam componit et dividit.
11. Verum autem
et falsum, etsi sint in mente, non tamen sunt circa illam operationem
mentis, qua intellectus format simplices conceptiones, et quod quid
est rerum. Et hoc est quod dicit, quod verum et falsum, circa
simplicia et quod quid est, nec in mente est. Unde relinquitur per
locum a divisione, quod ex quo non est in rebus, nec est in mente
circa simplicia et quod quid est, quod sit circa compositionem et
divisionem mentis primo et principaliter; et secundario vocis, quae
significat conceptionem mentis. Et ulterius concludit, quod
quaecumque oportet speculari circa ens et non ens sic dictum, scilicet
prout ens significat verum, et non ens falsum, posterius perscrutandum
est, scilicet in fine noni et etiam in libro de anima, et in
logicalibus. Tota enim logica videtur esse de ente et non ente sic
dicto.
12. Sciendum
est autem, quod cum quaelibet cognitio perficiatur per hoc quod
similitudo rei cognitae est in cognoscente; sicut perfectio rei
cognitae consistit in hoc quod habet talem formam per quam est res
talis, ita perfectio cognitionis consistit in hoc, quod habet
similitudinem formae praedictae. Ex hoc autem, quod res cognita habet
formam sibi debitam, dicitur esse bona; et ex hoc, quod aliquem
defectum habet, dicitur esse mala. Et eodem modo ex hoc quod
cognoscens habet similitudinem rei cognitae, dicitur habere veram
cognitionem: ex hoc vero, quod deficit a tali similitudine, dicitur
falsam cognitionem habere. Sicut ergo bonum et malum designant
perfectiones, quae sunt in rebus: ita verum et falsum designant
perfectiones cognitionum.
13. Licet autem
in cognitione sensitiva possit esse similitudo rei cognitae, non tamen
rationem huius similitudinis cognoscere ad sensum pertinet, sed solum
ad intellectum. Et ideo, licet sensus de sensibili possit esse
verus, tamen sensus veritatem non cognoscit, sed solum intellectus:
et propter hoc dicitur quod verum et falsum sunt in mente.
14. Intellectus
autem habet apud se similitudinem rei intellectae, secundum quod
rationes incomplexorum concipit; non tamen propter hoc ipsam
similitudinem diiudicat, sed solum cum componit vel dividit. Cum enim
intellectus concipit hoc quod est animal rationale mortale, apud se
similitudinem hominis habet; sed non propter hoc cognoscit se hanc
similitudinem habere, quia non iudicat hominem esse animal rationale et
mortale: et ideo in hac sola secunda operatione intellectus est veritas
et falsitas, secundum quam non solum intellectus habet similitudinem
rei intellectae, sed etiam super ipsam similitudinem reflectitur,
cognoscendo et diiudicando ipsam. Ex his igitur patet, quod veritas
non est in rebus, sed solum in mente, et etiam in compositione et
divisione.
15. Et si res
dicatur aliquando falsa, vel etiam definitio, hoc erit in ordine ad
affirmationem et ad negationem. Dicitur enim res falsa, ut in fine
quinti habitum est, aut quae non est omnino, sicut diametrum
commensurabilem; aut quia est quidem, sed est apta nata videri aliter
quam sit. Et similiter definitio dicitur falsa aut quia nullius, vel
quia assignatur alteri quam ei cuius est. In omnibus enim his modis
patet quod falsum in rebus vel in definitionibus dicitur, ratione
falsae enunciationis de ipsis.
16. Et
similiter patet de vero. Nam res dicitur vera, quando habet propriam
formam, quae ei ostenditur inesse. Et definitio vera, quae vere
competit ei cui assignatur.
17. Patet etiam
quod nihil prohibet verum esse quoddam bonum, secundum quod intellectus
cognoscens accipitur ut quaedam res. Sicut enim quaelibet alia res
dicitur bona sua perfectione, ita intellectus cognoscens, sua
veritate.
18. Apparet
etiam ex his quae hic dicuntur, quod verum et falsum, quae sunt
obiecta cognitionis, sunt in mente. Bonum vero et malum, quae sunt
obiecta appetitus, sunt in rebus. Item quod, sicut cognitio
perficitur per hoc quod res cognitae sunt in cognoscente, ita appetitus
quicumque perficitur per ordinem appetentis ad res appetibiles.
19. Deinde cum
dicit quoniam autem excludit ens verum et ens per accidens a principali
consideratione huius doctrinae; dicens, quod compositio et divisio,
in quibus est verum et falsum, est in mente, et non in rebus.
Invenitur siquidem et in rebus aliqua compositio; sed talis compositio
efficit unam rem, quam intellectus recipit ut unum simplici
conceptione. Sed illa compositio vel divisio, qua intellectus
coniungit vel dividit sua concepta, est tantum in intellectu, non in
rebus. Consistit enim in quadam duorum comparatione conceptorum; sive
illa duo sint idem secundum rem, sive diversa. Utitur enim
intellectus quandoque uno ut duobus compositionem formans; sicut
dicitur, homo est homo: ex quo patet quod talis compositio est solum
in intellectu, non in rebus. Et ideo illud, quod est ita ens sicut
verum in tali compositione consistens, est alterum ab his quae proprie
sunt entia, quae sunt res extra animam, quarum unaquaeque est aut quod
quid est, idest substantia, aut quale, aut quantum, aut aliquod
incomplexum, quod mens copulat vel dividit.
20. Et ideo
utrumque est praetermittendum; scilicet et ens per accidens, et ens
quod significat verum; quia huius, scilicet entis per accidens, causa
est indeterminata, et ideo non cadit sub arte, ut ostensum est.
Illius vero, scilicet entis veri, causa est aliqua passio mentis,
idest operatio intellectus componentis et dividentis. Et ideo pertinet
ad scientiam de intellectu.
21. Et alia
ratio est, quia utrumque, scilicet ens verum et ens per accidens,
sunt circa aliquod genus entis, non circa ens simpliciter per se quod
est in rebus; et non ostendunt aliquam aliam naturam entis existentem
extra per se entia. Patet enim quod ens per accidens est ex concursu
accidentaliter entium extra animam, quorum unumquodque est per se.
Sicut grammaticum musicum licet sit per accidens, tamen et grammaticum
et musicum est per se ens, quia utrumque per se acceptum, habet causam
determinatam. Et similiter intellectus compositionem et divisionem
facit circa res, quae sub praedicamentis continentur.
22. Unde si
determinetur sufficienter illud genus entis quod continetur sub
praedicamento, manifestum erit et de ente per accidens, et de ente
vero. Et propter hoc huiusmodi entia praetermittuntur. Sed
perscrutandae sunt causae et principia ipsius entis per se dicti,
inquantum est ens. De quo palam est ex his quae determinavimus in
quinto libro; ubi dictum est, quoties unumquodque talium nominum
dicitur, quod ens dicitur multipliciter, sicut infra in principio
septimi sequetur.
|
|