|
1. Postquam
philosophus removit a principali consideratione huius scientiae ens per
accidens, et ens secundum quod significat verum, hic incipit
determinare de ente per se, quod est extra animam, de quo est
principalis consideratio huius scientiae. Dividitur autem pars ista in
duas partes. Haec enim scientia et determinat de ente inquantum est
ens, et de primis principiis entium, ut in sexto libro est habitum.
In prima ergo parte determinatur de ente. In secunda de primis
principiis entis, in duodecimo libro, ibi, de substantia quidem et
cetera. Quia vero ens et unum se consequuntur, et sub eadem
consideratione cadunt, ut in principio quarti est habitum, ideo prima
pars dividitur in partes duas. In prima determinat de ente. In
secunda de uno et de his quae consequuntur ad unum, in decimo libro,
ibi, unum quia multis dicitur. Ens autem per se, quod est extra
animam, dupliciter dividitur, ut in quinto libro est habitum. Uno
modo per decem praedicamenta, alio modo per potentiam et actum.
Dividitur ergo prima pars in duas. In prima determinat de ente
secundum quod dividitur per decem praedicamenta. In secunda determinat
de ente secundum quod dividitur per potentiam et actum, in nono libro,
ibi, ergo de primo ente et cetera.
2. Prima autem
pars dividitur in duas. In prima ostendit quod ad determinandum de
ente, prout in decem praedicamenta dividitur, oportet determinare de
sola substantia. In secunda incipit de substantia determinare, ibi,
dicitur autem substantia et si non multiplicius et cetera. Circa
primum duo facit. Primo ostendit quod de substantia est
determinandum. Secundo ostendit quid de ea sit tractandum, ibi,
videtur autem substantia. Circa primum duo facit. Primo ostendit
quod intendens tractare de ente, de sola substantia debet tractare per
rationem. Secundo per consuetudinem aliorum, ibi, et quod olim, et
nunc et cetera. Intendit ergo in prima parte talem rationem ponere.
Illud quod est primum inter entia quasi ens simpliciter et non secundum
quid, sufficienter demonstrat naturam entis: sed substantia est
huiusmodi; ergo sufficit ad cognoscendum naturam entis determinare de
substantia. Circa hoc autem duo facit. Primo ostendit, quod
substantia sit primum ens. Secundo ostendit quomodo dicatur primum,
ibi, multipliciter quidem igitur dicitur primum et cetera. Circa
primum duo facit.
3. Primo
proponit intentum quod ens dicitur multipliciter, ut dictum est in
quinto libro, in quo diviserat quoties dicuntur huiusmodi nomina, quia
quoddam ens significat quid est et hoc aliquid, idest substantiam; ut
per quid, intelligatur essentia substantiae, per hoc aliquid
suppositum, ad quae duo omnes modi substantiae reducuntur, ut in
quinto est habitum. Illud vero significat qualitatem vel quantitatem,
aut aliquid aliorum praedicamentorum. Et cum ens tot modis dicatur,
palam est quod inter omnia entia, primum est quod quid est, idest ens
quod significat substantiam.
4. Secundo ibi,
nam quando probat propositum; et utitur tali ratione. Quod est per se
et simpliciter in unoquoque genere, est prius eo quod est per aliud et
secundum quid. Sed substantia est ens simpliciter et per seipsam:
omnia autem alia genera a substantia sunt entia secundum quid et per
substantiam: ergo substantia est prima inter alia entia.
5. Minorem autem
dupliciter manifestat. Primo ex ipso modo loquendi sive praedicandi;
dicens, quod ex hoc palam est quod substantia sit primum entium, quia
quando dicimus de aliquo quale quid sit, dicimus ipsum esse aut bonum
aut malum. Haec enim significant qualitatem, quae aliud est a
substantia et quantitate. Tricubitum autem significat quantitatem, et
homo significat substantiam. Et ideo quando dicimus quale est
aliquid, non dicimus ipsum esse tricubitum neque hominem. Sed quando
dicimus quid est de aliquo, non dicimus ipsum esse album, nec
calidum, quae significant qualitatem; nec tricubitum, quod significat
quantitatem; sed hominem aut Deum, quae significant substantiam.
6. Ex quo patet
quod illa quae significant substantiam, dicunt quid est aliquid
absolute. Quae autem praedicant qualitatem, non dicunt quid est illud
de quo praedicatur absolute, sed quale quid. Et simile est in
quantitate, et aliis generibus.
7. Et ex hoc
patet quod ipsa substantia dicitur ens ratione suiipsius, quia absolute
significantia substantiam significant quid est hoc. Alia vero dicuntur
entia, non quia ipsa habeant secundum se aliquam quidditatem, quasi
secundum se entia, cum non ita dicant absolute quid: sed eo quod sunt
talis entis, idest eo quod habent aliquam habitudinem ad substantiam
quae est per se ens; quia non significant quidditatem; inquantum
scilicet quaedam sunt qualitates talis entis, scilicet substantiae, et
quaedam quantitates, et aliae passiones, vel aliquid aliud tale, quod
significatur per alia genera.
8. Secundo ibi,
unde et probat idem per quoddam signum. Quia enim alia entia non sunt
entia nisi secundum quod referuntur ad substantiam, ideo potest esse
dubitatio de aliis entibus in abstracto significatis, quando non
significant cum aliqua habitudine ad substantiam: utrum sint entia vel
non entia, scilicet utrum vadere, sanare et sedere et unumquodque
istorum in abstracto significatorum sit ens aut non ens. Et similiter
est in aliis talibus, quae in abstracto significantur; sive
significentur per modum actionis, ut praedicta, sive non, ut albedo
sive nigredo.
9. Pro tanto
autem videntur accidentia in abstracto significata esse non entia, quia
nihil ipsorum est aptum natum secundum se esse; immo cuiuslibet eorum
esse est alteri inesse, et non est possibile aliquid eorum separari a
substantia; et ideo quando significantur in abstracto quasi sint
secundum se entia et a substantia separata, videtur quod sint non
entia. Licet modus significandi vocum non consequatur immediate modum
essendi rerum, sed mediante modo intelligendi; quia intellectus sunt
similitudines rerum, voces autem intellectuum, ut dicitur in primo
perihermenias.
10. Licet autem
modus essendi accidentium non sit ut per se sint, sed solum ut insint,
intellectus tamen potest ea per se intelligere, cum sit natus dividere
ea quae secundum naturam coniuncta sunt. Et ideo nomina abstracta
accidentium significant entia quae quidem inhaerent, licet non
significent ea per modum inhaerentium. Essent autem significata per
huiusmodi nomina non entia, si non inessent in re.
11. Et quia
ista in abstracto significata videntur non entia, magis videntur entia
nomina accidentium concreta. Magis autem videtur aliquid entium esse
vadens et sedens et sanans quia determinatur eis aliquod subiectum per
ipsam nominis significationem, inquantum significantur in concretione
ad subiectum. Hoc autem subiectum est substantia. Et ideo
unumquodque talium nominum, quae significant accidens in concreto,
apparet in tali categoria, idest videtur importare praedicamentum
substantiae; non ita quod praedicamentum substantiae sit pars
significationis talium nominum (album enim, ut in praedicamentis
dicitur, solam qualitatem significat); sed inquantum huiusmodi nomina
significant accidentia ut inhaerentia substantiae. Bonum autem aut
sedens non dicitur sine hoc, idest sine substantia. Significat enim
accidens concretum substantiae.
12. Et quia
accidentia non videntur entia prout secundum se significantur, sed
solum prout significantur in concretione ad substantiam, palam est quod
singula aliorum entium sunt entia propter substantiam. Et ex hoc
ulterius apparet, quod substantia est primum ens, et ens simpliciter,
et non ens secundum aliquid, idest secundum quid, sicut est in
accidentibus. Esse enim album non est simpliciter esse, sed secundum
quid. Quod ex hoc patet, quia cum incipit esse albus, non dicimus
quod incipiat esse simpliciter, sed quia incipiat esse albus. Cum
enim Socrates incipit esse homo, dicitur simpliciter quod incipit
esse. Unde patet quod esse hominem significat esse simpliciter. Esse
autem album significat esse secundum quid.
13. Deinde cum
dicit multipliciter quidem. Ostendit quomodo substantia dicatur
primum; et dicit quod cum hoc quod dico primum dicatur multis modis,
ut in quinto est habitum, tribus modis substantia est prima inter omnia
entia: scilicet secundum cognitionem, et secundum definitionem et
secundum tempus. Et quod sit prima tempore aliis, ex hoc probatur,
quod nullum aliorum praedicamentorum est separabile a substantia, sola
autem substantia est separabilis ab aliis: nullum enim accidens
invenitur sine substantia, sed aliqua substantia invenitur sine
accidente. Et sic patet, quod non quandocumque est substantia, est
accidens, sed e contrario: et propter hoc substantia est prior
tempore.
14. Et quod
etiam sit prima secundum definitionem, patet, quia in definitione
cuiuslibet accidentium oportet ponere definitionem substantiae. Sicut
enim in definitione simi ponitur nasus, ita in definitione cuiuslibet
accidentis ponitur proprium eius subiectum; et ideo sicut animal est
prius definitione quam homo, quia definitio animalis ponitur in
definitione hominis, eadem ratione substantia est prior definitione
accidentibus.
15. Quod etiam
sit prior ordine cognitionis, patet. Illud enim est primum secundum
cognitionem, quod est magis notum et magis manifestat rem. Res autem
unaquaeque magis noscitur, quando scitur eius substantia, quam quando
scitur eius quantitas aut qualitas. Tunc enim putamus nos maxime scire
singula, quando noscitur quid est homo aut ignis, magis quam quando
cognoscimus quale est aut quantum, aut ubi, aut secundum aliquod aliud
praedicamentum. Quare etiam de ipsis, quae sunt in praedicamentis
accidentium, tunc scimus singula, quando de unoquoque scimus quid
est. Sicut quando scimus quid est ipsum quale, scimus qualitatem, et
quando scimus quid est ipsum quantum, scimus quantitatem. Sicut enim
alia praedicamenta non habent esse nisi per hoc quod insunt
substantiae, ita non habent cognosci nisi inquantum participant aliquid
de modo cognitionis substantiae, quae est cognoscere quid est.
16. Deinde cum
dicit et quod ostendit idem, scilicet quod de substantia sola est
agendum, ex consuetudine aliorum philosophorum: dicens, quod cum sit
quaesitum et semper dubitatum apud philosophos et olim quantum ad
praeteritum, et nunc quantum ad praesens, quid est ens: hoc nihil
aliud est quaerere et dubitare, quam quid est substantia rerum.
17. Hoc enim
ens, scilicet substantiam, quidam dixerunt esse unum vel immobile,
sicut Parmenides et Melissus, vel mobile, sicut antiqui naturales
ponentes unum tantum materiale principium rerum. Solam autem materiam
putabant ens esse substantiam. Et sic patet, quod cum ponerent unum
ens propter unum materiale principium, per unum ens intelligebant unam
substantiam. Quidam vero posuerunt plura entia quam unum, qui
scilicet posuerunt plura principia materialia, et per consequens plures
rerum substantias. Quorum quidam posuerunt ea finita, ut Empedocles
quatuor elementa; quidam vero infinita, ut Anaxagoras infinitas
partes consimiles, et Democritus infinita indivisibilia corpora.
18. Et ideo si
alii philosophi tractantes de entibus attendebant ad solas substantias,
et nobis etiam speculandum est de sic ente, idest de substantia quid
ipsa sit. Et hoc inquam maxime, quia de hac principaliter
intendimus. Et primo, quia per eam alia cognoscuntur et solum, ut
est dicere quia de substantia sola determinando, de omnibus aliis
notitiam facit. Et ita quodam modo solum de substantia determinat, et
quodam modo non solum. Hoc autem significat cum dicit ut est dicere
vel ut ita dicatur, quod consuevimus dicere de his quae non usquequaque
sunt vera.
19. Deinde cum
dicit videtur autem ostendit quid determinandum sit de substantia: et
circa hoc duo facit. Primo ponit opiniones aliorum de substantia.
Secundo dicit, quid de earum veritate est inquirendum, ibi, de his
ergo et cetera. Circa primum duo facit. Primo proponit quid sit
manifestum circa substantias; dicens, quod esse substantiam
manifestissime inest corporibus. Unde animalia et plantas et partes
eorum dicimus esse substantias, et etiam alia naturalia corpora, ut
ignem, terram, et aquam et talium singula, idest talia elementaria
corpora, sicut aerem et vaporem secundum opinionem Heracliti, et alia
media secundum opinionem aliorum. Et etiam omnes partes elementorum,
et etiam corpora, quae sunt composita ex elementis, vel ex aliquibus
partibus elementorum, sicut particularia corpora mixta aut ex omnibus
elementis, idest totis, sicut tota ipsa sphaera activorum et
passivorum et sicut etiam caelum quod et quoddam corpus naturale praeter
elementa dicimus esse substantiam, et partes eius, ut astra et luna,
et sol.
20. Sed utrum
hae sensibiles substantiae sint solum substantiae secundum quod ponebant
antiqui naturales, vel etiam sint aliquae aliae substantiae ab istis,
sicut ponebant Platonici, vel etiam istae non sint substantiae, sed
solum sint aliae substantiae ab istis, perscrutandum est.
21. Secundo
ibi, videntur quibusdam recitat opiniones philosophorum de substantiis
non manifestis, dicens, quod quibusdam videtur, quod termini corporis
sint rerum substantiae, ut scilicet superficies, et linea et punctus
et unitas sint magis substantiae quam corpus et solidum. Et haec
opinio dividitur: quia quidam nihil talium terminorum opinabantur esse
separata a sensibilibus, scilicet Pythagorici. Alii vero ponebant
quaedam entia sempiterna a sensibilibus separata, quae sunt plura et
magis entia quam sensibilia: magis inquam entia, quia ista sunt
incorruptibilia et immobilia, haec autem corruptibilia et mobilia;
plura vero, quia sensibilia sunt unius ordinis tantum, separata vero
duorum: sicut Plato posuit duas substantias separatas, idest duos
ordines substantiarum separatarum, scilicet species vel ideas, et
mathematica. Et tertium ordinem posuit substantias corporum
sensibilium.
22. Sed
Leucippus, qui successor fuit Platonis, et ex sorore nepos, posuit
plures ordines substantiarum, et in unoquoque etiam inchoavit ab uno,
quod ponebat esse principium in quolibet ordine substantiarum. Sed
aliud quidem unum ponebat esse principium numerorum, quos ponebat esse
primas substantias post species; aliud autem magnitudinum, quas
ponebat esse secundas substantias; et demum ponebat substantiam
animae; et hoc modo protendebat ordinem substantiarum usque ad
corruptibilia corpora.
23. Sed quidam
differebant a Platone et Leucippo, quia non distinguebant inter
species, et primum ordinem mathematicorum, qui est numerorum.
Dicebant enim species et numeros habere eamdem naturam, et omnia alia
esse habita, idest consequenter se habentia ad numeros, scilicet
lineas et superficies usque ad primam caeli substantiam, et alia
sensibilia, quae sunt in ultimo ordine.
24. Deinde cum
dicit de his igitur. Ostendit quid circa praedicta dicendum sit;
dicens, quod dicendum est quid de praedictis dicitur bene aut non
bene, et quae sunt substantiae, et utrum praedicta mathematica et
species sint aliquid praeter res sensibiles, aut non. Et illae
substantiae si sint praeter sensibiles, quem modum essendi habeant.
Et si ista non sunt praeter sensibiles substantias, utrum sit aliqua
alia substantia separabilis, et quare et quomodo; aut nulla est
substantia praeter sensibiles.
25. Hoc enim
determinabit in duodecimo huius et infra. Sed tamen antequam haec
determinentur, oportet primo ponere et describere quid sit substantia
in istis sensibilibus, in quibus substantia manifesta invenitur. Quod
quidem facit in hoc septimo et in octavo sequenti.
|
|