|
1. Quia
solutio superius posita non erat usquequaque manifesta, nondum enim
ostenderat quomodo partes sunt priores et posteriores, nec iterum
distinxerat compositum universale a particulari, nec etiam speciem a
forma: ideo hic solutionem superius positam explanat. Dividitur autem
in partes duas. In prima explanat solutionem superius positam. In
secunda docet qualiter sit ad quaestionem applicanda, ibi,
interrogationi vero obviare. Prima dividitur in duas. Primo solvit
quaestionem quantum ad hoc, quod quaesitum fuit de prioritate partium.
Secundo quantum ad hoc, quod quaesitum fuit, utrum partes definiti
intrent definitionem, ibi, sed rationis partes. Prima dividitur in
duas. Primo ostendit quomodo partes sunt priores toto. Secundo
manifestat per exemplum, ibi, quoniam vero. Dicit ergo primo, quod
id quod superius est dictum in solutione proposita, verum quidem est in
se, tamen repetendum est ut amplius fiat manifestum, quantum ad hoc
quod dictum est. Oportet enim, quod omnes partes rationis, et in
quas ratio dividitur, sint priores definito, vel omnes, vel quaedam.
Et hoc dicitur propter hoc, quod partes formae quandoque non sunt de
necessitate speciei, sed de perfectione; sicut visus et auditus, quae
sunt partes animae sensibilis, non sunt de integritate vel necessitate
animalis. Potest enim esse animal sine his sensibus. Sunt tamen de
perfectione animalis, quia animal perfectum hos etiam sensus habet.
Et sic universaliter est verum, quod illae partes quae ponuntur in
definitione alicuius sunt universaliter priores eo.
2. Sed acutus
angulus, quamvis sit pars recti, non tamen ponitur in definitione
eius, sed e converso; non enim ratio recti anguli resolvitur in
definitionem acuti, sed e converso. Qui enim definit acutum, utitur
recto definiendo. Angulus enim acutus est angulus minor recto. Et
similiter est de circulo et semicirculo, qui definitur per circulum.
Est enim media pars circuli. Similiter est de digito et homine, qui
ponitur in definitione digiti: definitur enim digitus, quod est talis
pars hominis. Dictum est enim supra, quod partes formae sunt partes
rationis, non autem partes materiae. Si igitur solae partes rationis
sunt priores, non autem materiae, sequitur quod quaecumque sint partes
definiti, sicut materia, in quam scilicet resolvitur definitum ut
compositum in materialia principia, sunt posteriora. Quaecumque vero
sunt partes rationis et substantiae quae est secundum rationem, idest
partes formae secundum quam sumitur ratio rei, sunt priora toto, aut
omnia, aut quaedam, ratione superius dicta.
3. Deinde cum
dicit quoniam vero exponit quod dixerat per exempla; dicens, quod
anima animalium cum sit substantia animati secundum rationem, idest
forma animati, a qua animatum habet propriam rationem, est
substantia, idest forma et species, et quod quid erat esse tali
corpori, scilicet organico. Corpus enim organicum non potest definiri
nisi per animam. Et secundum hoc anima dicitur quod quid erat esse
tali corpori.
4. Et quod hoc
sit verum, patet per hoc quod si aliquis bene definiat cuiuscumque
animalis partem, non potest eam bene definire nisi per propriam
operationem. Sicut si dicatur quod oculus est pars animalis per quam
videt. Ipsa autem operatio partium non existit sine sensu vel motu vel
aliis operationibus partium animae. Et sic oportet quod definiens
aliquam partem corporis, utatur anima.
5. Et quia ita
est, oportet quod partes eius, scilicet animae, sint priores - vel
omnes, sicut in perfectis animalibus, vel quaedam, sicut in
imperfectis animalibus, simul toto, idest eo quod est compositum ex
anima et corpore. Et similiter est secundum unumquodque aliud, quia
semper oportet quod partes formales sint priores quolibet composito.
6. Sed corpus
et partes corporis sunt posteriores hac substantia, scilicet forma,
quae est anima, cum oporteat animam in eius definitione poni, ut iam
dictum est. Et id quod dividitur in partes corporis, ut in materiam,
non est ipsa substantia, idest forma, sed simul totum, idest
compositum. Patet igitur quod partes corporis sunt priores simul
toto, idest composito quodammodo, et quodammodo non.
7. Sunt quidem
priores sicut simplex composito, inquantum animal compositum ex eis
constituitur. Sunt autem non priores secundum modum quo dicitur esse
prius id quod potest esse sine alio; non enim partes corporis possunt
esse separatae ab animali; non enim digitus quocumque modo se habens
est digitus. Ille enim qui est decisus, vel mortuus, non dicitur
digitus nisi aequivoce, sicut digitus sculptus vel depictus. Sed
secundum hanc considerationem huiusmodi partes sunt posteriores
composito animali, quia animal sine digito esse potest.
8. Sed quaedam
partes sunt, quae licet non sint priores toto animali hoc modo
prioritatis, quia non possunt esse sine eo, sunt tamen secundum hanc
considerationem simul; quia sicut ipsae partes non possunt esse sine
integro animali, ita nec integrum animal sine eis. Huiusmodi autem
sunt partes principales corporis, in quibus primo consistit forma,
scilicet anima; scilicet cor, vel cerebrum. Nec ad propositum
differt quicquid tale sit.
9. Sciendum
tamen, quod hoc compositum, quod est animal vel homo, potest
dupliciter sumi: vel sicut universale, vel sicut singulare. Sicut
universale quidem, sicut homo et animal. Sicut singulare, ut
Socrates et Callias. Et ideo dicit, quod homo, et equus et quae
ita sunt in singularibus, sed universaliter dicta, sicut homo et equus
non sunt substantia, idest non sunt solum forma, sed sunt simul totum
quoddam compositum ex determinata materia et determinata forma; non
quidem ut singulariter, sed universaliter. Homo enim dicit aliquid
compositum ex anima et corpore, non autem ex hac anima et hoc corpore.
Sed singulare dicit aliquid compositum ex ultima materia, idest
materia individuali. Est enim Socrates aliquid compositum ex hac
anima et hoc corpore. Et similiter est in aliis singularibus.
10. Sic
igitur patet quod materia est pars speciei. Speciem autem hic
intelligimus non formam tantum, sed quod quid erat esse. Et patet
etiam quod materia est pars eius totius, quod est ex specie et
materia, idest singularis, quod significat naturam speciei in hac
materia determinata. Est enim materia pars compositi. Compositum
autem est tam universale quam singulare.
11. Deinde
cum dicit sed rationis ostendit quae partes debeant poni in
definitione. Cum enim ostensum sit quae partes sunt speciei et quae
partes individui, quia materia communiter sumpta est pars speciei,
haec autem materia determinata est pars individui: manifestum est,
quod solum illae partes sunt partes rationis, quae sunt partes
speciei; non autem quae sunt partes individui. In definitione enim
hominis ponitur caro et os, sed non haec caro et hoc os. Et hoc
ideo, quia ratio definitiva non assignatur nisi universaliter.
12. Cum enim
quod quid erat esse sit idem cum eo cuius est, ut supra ostensum est,
illius tantum erit definitio, quae est ratio significans quod quid erat
esse, quod est idem cum suo quod quid erat esse. Huiusmodi autem sunt
universalia et non singularia. Circulus enim, et id quod est circulo
esse, sunt idem; et similiter anima, et id quod est animae esse.
Sed ipsorum, quae sunt composita ex specie et materia individuali,
sicut circuli huius, aut alicuius aliorum singularium: horum non est
definitio.
13. Nec
differt utrum singularia sint sensibilia vel intelligibilia.
Singularia quidem sensibilia sunt sicut circuli aerei et lignei.
Intelligibilia singularia sunt sicut circuli mathematici. Quod autem
in mathematicis considerentur aliqua singularia, ex hoc patet, quia
considerantur ibi plura unius speciei, sicut plures lineae aequales,
et plures figurae similes. Dicuntur autem intelligibilia, huiusmodi
singularia, secundum quod absque sensu comprehenduntur per solam
phantasiam, quae quandoque intellectus vocatur secundum illud in tertio
de anima: intellectus passivus corruptibilis est.
14. Ideo
autem singularium circulorum non est definitio, quia illa, quorum est
definitio, cognoscuntur per suam definitionem; sed singularia non
cognoscuntur nisi dum sunt sub sensu vel imaginatione, quae hic
intelligentia dicitur, quia res considerat sine sensu, sicut
intellectus. Sed huiusmodi singulares circuli abeuntes ab actu, idest
recedentes ab actuali inspectione sensus, quantum ad sensibiles, aut
imaginationis, quantum ad mathematicos, non est manifestum, utrum
sint inquantum sunt singulares; sed tamen semper dicuntur et
cognoscuntur per rationem universalis. Cognoscuntur enim hi circuli
sensibiles, etiam quando non actu videntur, inquantum sunt circuli,
non inquantum sunt hi circuli.
15. Ratio
autem huius est, quia materia, quae principium est individuationis,
est secundum se ignota, et non cognoscitur nisi per formam, a qua
sumitur ratio universalis. Et ideo singularia non cognoscuntur in sua
absentia nisi per universalia. Materia autem non solum est principium
individuationis in singularibus sensibilibus, sed etiam in
mathematicis. Materia enim alia est sensibilis, alia intelligibilis.
Sensibilis quidem ut aes et lignum, vel etiam quaelibet materia
mobilis, ut ignis et aqua, et huiusmodi omnia; et a tali materia
individuantur singularia sensibilia. Intelligibilis vero materia est,
quae est in sensibilibus, non inquantum sunt sensibilia, sicut
mathematica sunt. Sicut enim forma hominis est in tali materia, quae
est corpus organicum, ita forma circuli vel trianguli est in hac
materia quae est continuum vel superficies vel corpus.
16. Concludit
igitur quod dictum est, quomodo se habet de toto et parte, et de
priori et de posteriori, idest cuius pars sit pars, et quomodo sit
prior et quomodo posterior. Partes enim materiae individuae sunt
partes compositi singularis, non autem speciei, nec formae. Partes
autem materiae universalis, sunt partes speciei, sed non formae. Et
quia universale definitur et non singulare, ideo partes materiae
individualis non ponuntur in definitione, sed solum partes materiae
communis, simul cum forma vel partibus formae.
17. Deinde
cum dicit interrogationi vero adaptat solutionem propositam quaestioni
prius notae; dicens, quod necesse est obviare per praedictam
solutionem interrogationi quando quis interrogat, utrum rectus angulus
et circulus et animal sint priora partibus; aut e converso partes in
quas huiusmodi dividuntur, et ex quibus componuntur, sunt priores.
Dicendum quod non est simpliciter respondendum. Est enim duplex
opinio. Quidam enim dicunt quod idem est tota species et forma, sicut
anima quod homo. Quidam autem quod non, quia homo est compositum ex
anima et corpore. Et secundum utramque opinionem est diversimode
respondendum.
18. Si enim
idem est anima quod animal vel animatum, aut similiter unumquodque est
idem cum forma uniuscuiusque, ut circulus idem cum forma circuli, et
rectus angulus idem cum forma recti, dicendum est determinando quid sit
posterius, et quo sit posterius; quia secundum hoc partes materiae
sunt posteriores his, quae sunt in ratione, et sunt etiam posteriores
aliquo recto, scilicet recto communi, sed sunt priores recto
singulari. Hic enim rectus qui est aereus, est cum materia
sensibili. Et hic rectus qui est cum lineis singularibus, est cum
materia intelligibili. Sed ille rectus qui est sine materia, idest
communis, erit posterior partibus formae quae sunt in ratione, sed
erit prior partibus materiae quae sunt partes singularium. Nec erit
secundum hanc opinionem distinguere inter materiam communem et
individualem. Sed tamen simpliciter non erit respondendum, quia erit
distinguendum inter partes materiae et partes formae.
19. Si autem
alia opinio sit vera, scilicet quod anima sit aliud quam animal, sic
erit dicendum et non dicendum partes esse priores toto, sicut
determinatum est prius. Secundum enim hanc opinionem docuit superius
distinguere non solum inter materiam et formam, sed inter materiam
communem quae est pars speciei, et inter materiam individualem quae est
pars individui.
|
|