|
1. In ista
parte determinat quamdam dubitationem, quae poterat oriri ex solutione
praemissae quaestionis. Distinxerat enim, solvendo praemissam
quaestionem, inter partes speciei, et partes individui, quod est
compositum ex specie et ex materia. Et ideo hic quaerit, quae sint
partes speciei, et quae non. Dividitur ergo ista pars in partes
tres. In prima determinat hanc dubitationem. In secunda ostendit
quid restat dicendum, ibi, utrum autem praeter materiam. Tertio
recapitulat ea quae dicta sunt, ibi, quid quidem igitur est quod quid
erat. Circa primum tria facit. Primo movet dubitationem. Secundo
solvit, ibi, quaecumque quidem igitur et cetera. Tertio solutionem
manifestando colligit, ibi, palam autem et cetera. Dicit ergo
primo, quod cum dictum sit quod partes speciei ponuntur in
definitionibus, non autem partes compositi ex specie et materia,
merito dubitatur quae sunt partes speciei, et quae non sunt partes
speciei sed simul sumpti, idest individui, in quo simul sumitur natura
speciei cum materia ipsa individuante.
2. Si enim hoc
non sit manifestum, non poterimus aliquid recte definire, quia
definitio nunquam est rei singularis, sed solum universalis, ut supra
dictum est. Et inter universalia proprie est species, quae
constituitur ex genere et differentia, ex quibus omnis definitio
constat. Genus enim non definitur, nisi etiam sit species. Unde
patet, quod nisi sciatur quae pars sit sicut materia, et quae non est
sicut materia sed sicut ad speciem ipsam pertinens, non erit manifestum
qualis debeat esse definitio rei assignanda, cum non assignetur nisi
speciei, et oporteat in definitione speciei partes speciei ponere, et
non partes quae sunt posteriores specie.
3. Deinde cum
dicit quaecumque quidem solvit propositam dubitationem. Et circa haec
tria facit. Primo ponit solutionem secundum opinionem Platonicorum.
Secundo improbat eam, ibi, accidit itaque unam. Tertio solvit
secundum suam sententiam, ibi, quare omnia reducere. Circa primum
duo facit. Primo solvit propositam dubitationem quantum ad
sensibilia. Secundo quantum ad mathematica, ibi, quoniam autem.
Primo ergo dicit, quod in quibusdam manifestum est, quod materia non
sit pars speciei, sicut in omnibus illis quae manifeste apparent fieri
in materiis diversis secundum speciem, sicut circulus invenitur fieri
in aere et in lapide et in ligno. Unde manifestum est quod neque aes
neque lapis neque lignum, est aliquid de substantia circuli, quasi
pars existat huius speciei, quae est circulus. Est autem hoc
manifestum propter hoc quod circulus a quolibet istorum separatur:
nihil autem potest separari ab eo quod est pars speciei.
4. Sed quaedam
sunt, quorum species non inveniuntur fieri in diversis materiis
secundum speciem, sed semper in eisdem. Sicut species hominis,
quantum ad hoc quod visibiliter apparet, non invenitur nisi in carnibus
et ossibus. Nihil tamen prohibet, ut etiam ista, quae non videntur a
propria materia separata, similiter se habeant ad suas materias sicut
illa quae esse possunt in diversis materiis, et ab unaquaque earum
separari.
5. Si enim
poneremus quod non viderentur sensibiliter aliqui circuli nisi ex aere,
nihilominus tamen sic esset pars speciei circuli aes. Et licet tunc
non separaretur circulus actu ab aere, separaretur tamen mente, quia
species circuli posset intelligi sine aere, ex quo aes non esset pars
speciei circuli, licet difficile sit mente auferre et separare
abinvicem quae actu non separantur. Non enim est hoc nisi illorum qui
per intellectum supra sensibilia elevari possunt.
6. Et
similiter si hominis species semper apparet in carnibus et ossibus et
talibus partibus, oportet quaerere, utrum istae partes sint speciei
humanae et rationis, idest definitionis hominis; aut non sunt partes
speciei, sed solum materia speciei, sicut aes circuli. Sed quia
talis species non fit in aliis partibus materialibus quam in istis,
ideo de facili non possumus separare hominem per intellectum a carnibus
et ossibus. Videtur enim eadem ratio esse hic et in circulo, si omnes
circuli essent aerei.
7. Deinde cum
dicit quoniam autem procedit ulterius prosequendo opinionem praetactam
quantum ad mathematica; dicens, quod quia videtur hoc contingere in
aliquibus, scilicet quod materia non sit pars speciei, quamvis species
non inveniatur nisi in illa materia, sed non est manifestum quando et
in quibus hoc contingat vel non contingat, ideo aliqui circa hoc
dubitant non solum in naturalibus, sed etiam in mathematicis, ut in
circulo et triangulo.
8. Videtur
enim eis, quod sicut materia sensibilis non est pars speciei in
naturalibus, ita etiam quod materia intelligibilis non sit pars speciei
in mathematicis. Materia autem figurarum mathematicarum
intelligibilis, est continuum, ut linea vel superficies. Et ideo
vult, quod linea non sit pars speciei circuli vel trianguli; quasi non
sit competens quod triangulus et circulus definiantur per lineas et
continuum, cum non sint partes speciei; sed omnia ista similiter
dicantur ad circulum et triangulum, sicut carnes et ossa ad hominem,
et aes et lapides ad circulum.
9. Removendo
autem a triangulo et circulo continuum, quod est linea, nihil remanet
nisi unitas et numerus, quia triangulus est tres lineas habens, et
circulus unam. Et ideo, quia lineas non dicunt esse partes speciei,
referunt omnes species ad numeros, dicentes quod numeri sunt species
mathematicorum omnium. Dicunt enim quod ratio duorum est ratio lineae
rectae, propter hoc quod linea recta duobus punctis terminatur.
10. Sed circa
hoc inter Platonicos ponentes ideas, est differentia quaedam. Quidam
enim non ponentes mathematica media inter species et sensibilia,
dicentes species esse numeros, dicunt ipsam lineam esse dualitatem,
quia non ponunt lineam mediam differentem a specie lineae.
11. Quidam
vero dicunt quod dualitas est species lineae, et non linea. Linea
enim est quoddam mathematicum medium inter species et sensibilia; et
dualitas est ipsa species. Et secundum eos, in quibusdam non
differunt species et cuius est species, sicut in numeris, quia ipsas
species dicebant esse numeros. Unde idem dicebant esse dualitatem et
speciem dualitatis. Sed lineae hoc non accidit, secundum eos, quia
linea iam dicit aliquid participans speciem, cum multae lineae
inveniantur esse in una specie; quod non esset si ipsamet linea esset
ipsa species.
12. Deinde
cum dicit accidit itaque improbat praedictam solutionem; et ponit tres
rationes: quarum prima est. Si soli numeri sint species, omnia ista
quae participant uno numero participant una specie. Multa autem sunt
diversa specie quae participant uno numero. Unus enim et idem numerus
est in triangulo propter tres lineas, et in syllogismo propter tres
terminos, et in corpore propter tres dimensiones. Accidit igitur
multorum specie diversorum esse unam speciem. Quod non solum
Platonicis sed etiam Pythagoricis accidit, qui etiam ponebant naturam
omnium rerum esse numeros.
13. Secundam
ponit ibi, et contingit. Quae talis est. Si carnes et ossa non sunt
partes speciei humanae, nec lineae speciei trianguli, pari ratione
nulla materia est pars speciei. Sed secundum Platonicos, in numero
dualitas attribuitur materiae, unitas autem speciei: ergo sola unitas
est species. Dualitas autem, et per consequens omnes alii numeri,
tamquam materiam implicantes, non erunt species. Et sic una tantum
erit species omnium rerum.
14. Tertiam
ponit ibi, quamvis sic. Quae talis est. Illa sunt unum quorum
species una est. Si igitur omnium species est una, sequetur quod
omnia sint unum secundum speciem, et non solum quae videntur esse
diversa. Potest tamen dici quod hoc tertium non est alia ratio a
secunda; sed est inconveniens, quod ex secunda conclusione sequitur
secundae rationis.
15. Posita
ergo ratione cui praemissa solutio innitebatur, et positis rationibus
contra praemissam solutionem, concludit: dictum esse quod illa quae
sunt circa definitiones habent dubitationem et qua de causa. Et sic
patet quod per omnia praemissa ostendere voluit difficultatem praemissae
dubitationis.
16. Deinde
cum dicit quare omnia solvit praemissam quaestionem secundum propriam
sententiam. Et primo quantum ad naturalia. Secundo quantum ad
mathematica, ibi, circa mathematica. Dicit ergo primo, quod ex quo
praedicta inconvenientia sequuntur removentibus a specie rei omnia quae
sunt materialia, sive sint sensibilia, sive non, patet ex dictis quod
superfluum est omnes species rerum reducere ad numeros vel unitatem, et
auferre totaliter materiam sensibilem et intelligibilem, sicut
Platonici faciebant.
17. Quia
quaedam species rerum non sunt formae sine materia; sed sunt hoc in hoc
forsan, idest formae in materia: ita quod id quod resultat ex forma in
materia existente species est. Aut si non sunt sicut forma in
materia, sunt se habentia sicut illa quae habent formam in materia.
Proprie enim formam in materia habent naturalia, quibus quodam modo
assimilantur mathematica, etiam inquantum proportio figurae circuli vel
trianguli ad lineas, est sicut proportio formae hominis ad carnes et
ossa. Et ideo, sicut species hominis non est forma aliqua sine
carnibus et ossibus, ita forma circuli vel trianguli non est aliqua
forma sine lineis. Et ideo parabola quam consuevit dicere de animali
Socrates iunior, non se bene habet.
18. Videtur
autem ipsum Platonem Socratem iuniorem nominare, quia in omnibus
libris suis introducit Socratem loquentem, propter hoc quod fuerat
magister eius. Opinionem autem Platonis, de materialitate naturalium
specierum, vocat parabolam, quia fabulis assimilatur quae componuntur
ad aliquam sententiam metaphorice insinuandam. Propter quod in tertio
superius dixit, quod haec opinio assimilatur opinionibus fingentium
deos esse, et quod formae eorum sunt sicut formae humanae. Ideo autem
praedicta opinio non bene se habet, quia ducit extra veritatem, in eo
quod facit opinari quod hoc modo contingat esse hominem sine partibus
materialibus, scilicet sine carnibus et ossibus, sicut contingit
circulum esse sine aere quod manifeste non pertinet ad species circuli.
19. Sed hoc
non est simile. Non enim similiter se habet homo ad carnes et ossa,
sicut circulus ad aes; quia circulus non est aliquod sensibile secundum
suam rationem. Potest enim intelligi sine materia sensibili. Unde
aes, quod est materia sensibilis, non est pars speciei circuli. Sed
animal videtur esse quoddam sensibile. Non enim potest definiri sine
motu. Animal enim discernitur a non animali sensu et motu, ut patet
in primo libro de anima. Et ideo non potest definiri animal sine
partibus corporalibus habentibus se aliquo modo debito ad motum. Non
enim manus est pars hominis quocumque modo se habens, sed quando est
sic disposita quod potest perficere opus manus; quod non potest facere
sine anima, quae est principium motus. Quare oportet quod manus
cuiuscumque sit pars hominis, secundum quod est animata. Secundum
vero quod est inanimata, non est pars, sicut manus mortua vel
depicta. Unde oportet quod partes tales quae sunt necessariae ad
perficiendum operationem speciei propriam, sint partes speciei; tam
quae sunt ex parte formae, quam quae sunt ex parte materiae.
20. Deinde
cum dicit circa mathematica solvit quaestionem quantum ad mathematica.
Videtur enim post solutionem de naturalibus positam, adhuc relinqui
sub dubio de mathematicis. Dixerat enim quod, cum animal sit
sensibile, non potest definiri sine partibus sensibilibus, sicut
circulus potest definiri sine aere, quod est sensibilis materia. Et
ideo circa mathematica quaeritur quare rationes, idest definitiones
partium, non sunt partes rationum totorum, sicut quare hemicycla,
idest semicirculi, non ponuntur in definitione circuli. Non enim
potest dici, quod haec, scilicet hemicycla, sint sensibilia, sicut
aes est sensibilis materia.
21. Sed
solvit quod hoc nihil differt quantum ad propositum, utrum scilicet
partes materiae sint sensibilia vel non sensibilia; quia etiam non
sensibilium est aliqua materia intelligibilis. Et talis materia, quae
scilicet non est pars speciei, est omnis eius quod non est quod quid
erat esse et species eadem secundum se, sed est hoc aliquid, idest
particulare aliquod demonstratum: quasi dicat: in omni eo quod non est
ipsa sua species, sed est aliquod individuum determinatum in specie,
oportet esse aliquas partes materiae quae non sunt partes speciei.
Socrates enim, quia non est ipsa sua humanitas, sed est habens
humanitatem, ideo habet in se partes materiales quae non sunt partes
speciei, sed quae sunt partes huius materiae individualis quae est
individuationis principium, ut has carnes et haec ossa.
22. Et
similiter in hoc circulo sunt hae lineae quae non sunt partes speciei.
Unde patet quod huiusmodi non sunt partes circuli qui est universalis,
sed sunt partes singularium circulorum, sicut dictum est prius. Et
propter hoc semicirculi non ponuntur in definitione circuli
universalis, quia sunt partes singularium circulorum, et non
universalis. Et hoc est verum tam in materia sensibili, quam in
materia intelligibili. Utroque enim modo invenitur materia, ut ex
dictis patet. Si autem esset aliquod individuum quod esset ipsa sua
species, sicut si Socrates esset ipsa sua humanitas, non essent in
Socrate aliquae partes quae non essent partes humanitatis.
23. Deinde
cum dicit palam autem recolligit praedictam solutionem, exemplificando
eam in animali; dicens, palam esse quod anima est substantia prima,
idest forma animalis, corpus autem materia, homo autem aut animal id
quod est ex utrisque, scilicet in universali, sed Socrates et
Coriscus quod est ex utrisque in particulari. Quia anima dicitur
dupliciter, scilicet in universali et particulari, ut anima et haec
anima. Ideo autem oportet quod significatur per modum totius, dici
universaliter et singulariter, ea ratione quia anima dicitur
dupliciter: quia hoc competit secundum utramque opinionem hominum de
anima. Sicut enim supra dictum est, alii dicunt hominem et animal
esse animam, alii vero dicunt hominem et animal non esse animam, sed
totum, scilicet compositum ex anima et corpore.
24. Patet
ergo quod secundum illam opinionem quae dicit hominem esse animam,
anima dicitur universaliter et singulariter, ut anima et haec anima;
et homo etiam dicitur universaliter et particulariter sive
singulariter, scilicet homo et hic homo. Similiter etiam secundum
hanc opinionem, quae dicit hominem esse compositum ex anima et
corpore, sequitur quod si simplicia dicuntur universaliter et
singulariter, quod etiam compositum dicatur universaliter et
singulariter. Sicut si anima est hoc, et corpus est hoc, quae sunt
simpliciter dicta tamquam partes compositi, quod etiam dicatur
universale et particulare sive singulare, non solum partes, sed etiam
compositum.
25. Deinde
cum dicit utrum autem ostendit quid de cetero remaneat determinandum
circa substantias. Et ponit quod duo remaneant determinanda. Quorum
primum est quod, cum determinatum sit, quod substantia et quod quid
est rerum sensibilium et materialium sunt ipsae partes speciei, restat
determinare utrum talium substantiarum, scilicet materialium et
sensibilium, sit aliqua substantia praeter materiam, ita quod oporteat
quaerere aliquam substantiam istorum sensibilium alteram ab ea quae
determinata est, sicut quidam dicunt numeros praeter materiam
existentes, aut aliquid tale, idest species vel ideas, esse
substantias horum sensibilium. Et de hoc perscrutandum est posterius.
26. Haec enim
perscrutatio est propria huic scientiae. In hac enim scientia tentamus
determinare de substantiis sensibilibus huius gratia, idest propter
substantias immateriales, quia speculatio circa substantias sensibiles
et materiales quodammodo pertinet ad physicam, quae non est prima
philosophia, sed secunda, sicut in quarto habitum est. Prima enim
philosophia est de primis substantiis quae sunt substantiae
immateriales, de quibus speculatur non solum inquantum sunt
substantiae, sed inquantum substantiae tales, inquantum scilicet
immateriales. De sensibilibus vero substantiis non speculatur
inquantum sunt tales substantiae, sed inquantum sunt substantiae, aut
etiam entia, vel inquantum per eas manuducimur in cognitionem
substantiarum immaterialium. Physicus vero e converso determinat de
substantiis materialibus, non inquantum sunt substantiae, sed
inquantum materiales et habentes in se principium motus.
27. Et quia
posset aliquis credere quod scientia naturalis non specularetur circa
totas substantias materiales et sensibiles, sed solum circa materias
eorum, ideo hoc removet dicens, quod physicum non solum oportet
considerare de materia, sed etiam de ea parte quae est secundum
rationem, scilicet de forma. Et magis etiam de forma quam de
materia, quia forma est magis natura quam materia, ut probatum est in
secundo physicorum.
28. Secundum
vero quod restat determinandum, est quomodo partes quae sunt in
ratione, idest in definitione se habent; utrum scilicet sint
substantiae existentes in actu, et quare etiam definitio, cum
componatur ex multis partibus, est una ratio. Palam enim est quod
oportet definitionem esse unam tantum rationem, quia res est una.
Definitio vero significat quid est res. Sed per quid aliqua res
habens partes efficiatur una, speculandum est posterius.
29. Deinde
cum dicit quid quidem recapitulat ea quae sunt determinata; dicens,
quod est dictum quid est quod quid erat esse, et quomodo id quod est
quod quid erat esse, est quod praedicatur de omni, et quod praedicatur
secundum se. Et iterum dictum est quare quorumdam ratio significans
quod quid erat esse, continet in se partes definiti, sicut definitio
syllabae continet literas, et quorumdam non, sicut definitio circuli
non continet semicirculos. Dictum est etiam quod in ratione
substantiae, idest formae, non ponuntur partes quae sunt partes
substantiae sicut materia, quia tales non sunt partes substantiae
illius, idest formae, sed partes totius compositi.
30. Cuius
quidem compositi aliquo modo est definitio, aliquo modo non est. Quia
si accipiatur cum materia, scilicet individuali, non est eius
definitio, quia singularia non definiuntur, ut supra est habitum.
Cuius ratio est, quia talis materia individualis est quid infinitum et
indeterminatum. Materia enim non finitur nisi per formam. Sed
compositum acceptum secundum primam substantiam, idest secundum
formam, habet definitionem. Definitur enim compositum acceptum in
specie, non secundum individuum.
31. Sicut
autem individuum per materiam individuatur, ita unumquodque ponitur in
sua specie per formam. Non enim homo est homo quia habet carnes et
ossa, sed ex eo quod habet animam rationalem in carnibus et ossibus.
Unde oportet quod definitio speciei accipiatur a forma, et quod illae
partes materiae solum ponantur in definitione speciei, in quibus primo
et principaliter est forma. Sicut ratio hominis est illa quae est
animae. Ex hoc enim homo est homo, quod habet talem animam. Et
propter hoc, si homo definitur, oportet quod definiatur per animam,
et quod nihilominus in eius definitione ponantur partes corporis, in
quibus primo est anima, sicut cor aut cerebrum, ut supra dixit.
32. Ipsa
namque substantia cuius pars non est materia est species, idest forma
quae inest materiae, ex qua forma et materia dicitur tota substantia,
idest determinatur et definitur. Sicut concavitas est quaedam forma.
Ex ea enim et naso, dicitur nasus simus et simitas. Et similiter ex
anima et corpore, dicitur homo et humanitas. Si enim nasus, qui est
sicut materia, esset pars curvitatis, tunc cum dicitur nasus curvus,
bis diceretur nasus. Semel enim diceretur proprio nomine, et semel
prout includeretur in definitione curvi. (Si tamen poneretur in eius
definitione sicut pars essentiae curvitatis, non quasi ex additione,
ut supra dictum est). Quamvis autem materia non sit in essentia
formae, est tamen in tota substantia composita. Sicut curvitas est in
naso simo, et etiam materia individualis est in Callia.
33. Dictum
est etiam superius quod quod quid erat esse uniuscuiusque, est idem cum
eo cuius est. Quod quidem est simpliciter verum in quibusdam, sicut
in primis substantiis, idest in immaterialibus. Sicut ipsa curvitas
est idem cum eo quod quid erat curvitatis, si tamen curvitas est de
primis substantiis. Quod quidem dicit, quia etiam curvitas videtur
esse forma in materia, licet non in materia sensibili, sed
intelligibili, quae est ipsum continuum. Vel secundum aliam literam
quae prima est. Est enim quaedam curvitas prima, sicut curvitas quae
est in speciebus secundum Platonicos, in quibus speciebus communiter
est verum quod quaelibet est idem cum suo quod quid est. Alia autem
curvitas quae est in rebus sensibilibus vel in mathematicis, non est
prima. Unde non est idem quod suum quod quid erat esse.
34. Dicit
autem exponendo, quod primam substantiam hic nominat non substantiam
particularem, sicut in praedicamentis, sed quae non dicitur per hoc
quod aliud sit in alio sicut in subiecto et materia, idest illae res
quae sunt formae non in materia, sicut substantiae separatae.
Quaecumque vero sunt sicut materia, vel etiam sunt concepta cum
materia, sicut composita quae habent in sui ratione materiam, in istis
non est idem quod quid erat esse, et id cuius est. Nec etiam est unum
in his quae dicuntur secundum accidens, sicut Socrates et musicus sunt
idem per accidens.
35.
Attendendum est autem quod ab hac sententia quam posuerat, scilicet
quod quod quid est idem est cum unoquoque cuius est, duo hic excipit,
scilicet illa quae dicuntur per accidens, et substantias materiales,
cum superius non exceperit nisi illa quae dicuntur per accidens.
Oportet autem non solum ista excludi, sed etiam substantias
materiales. Sicut enim supra dictum est, quod quid erat esse est id
quod significat definitio. Definitio autem non assignatur individuis,
sed speciebus; et ideo materia individualis, quae est individuationis
principium est praeter id quod est quod quid erat esse. Impossibile
est autem in rerum natura esse speciem nisi in hoc individuo. Unde
oportet quod quaelibet res naturae, si habeat materiam quae est pars
speciei, quae est pertinens ad quod quid est, quod etiam habeat
materiam individualem, quae non pertinet ad quod quid est. Unde nulla
res naturae si materiam habeat, est ipsum quod quid est, sed est
habens illud. Sicut Socrates non est humanitas, sed est humanitatem
habens. Si autem esset possibile esse hominem compositum ex corpore et
anima, qui non esset hic homo ex hoc corpore et ex hac anima
compositus, nihilominus esset suum quod quid erat esse, quamvis
haberet materiam.
36. Licet
autem homo praeter singularia non sit in rerum natura, est tamen in
ratione quae pertinet ad logicam considerationem. Et ideo superius ubi
logice consideravit de quod quid erat esse, non exclusit substantias
materiales, quin in illis etiam esset idem quod quid est, cum eo cuius
est. Homo enim communis est idem cum suo quod quid est, logice
loquendo. Nunc autem postquam iam descendit ad principia naturalia
quae sunt materia et forma, et ostendit quomodo diversimode comparantur
ad universale et particulare quod subsistit in natura, excipit hic ab
eo quod supra dixerat idem esse quod quid est cum unoquoque,
substantias materiales in rerum natura existentes. Relinquitur autem
quod illae substantiae quae sunt formae tantum subsistentes, non habent
aliquid per quod individuentur, quod sit extra rationem rei vel speciei
significantem quod quid est. Et ideo in illis simpliciter verum est,
quod quaelibet illarum est suum quod quid erat esse.
|
|