|
1. Postquam
ostendit philosophus quae partes in definitione ponantur, hic inquirit
quomodo definitio ex partibus existens, possit esse una: et circa hoc
tria facit. Primo movet dubitationem. Secundo obiicit ad utramque
partem, ibi, in hoc namque homo. Tertio solvit quaestionem, ibi,
oportet autem intendere et cetera. Dicit ergo, quod nunc primum debet
dicere de definitione id quod non est de ea dictum in analyticis, idest
in libro posteriorum. Ibi enim mota est quaedam dubitatio de
definitione, et non soluta, quam oportet hic solvere, quia est
praeopere rationibus de substantia, idest quia solutio huius
quaestionis est pernecessaria ad ea quae sunt de substantia
determinanda, de qua est principalis intentio huius scientiae. Est
autem ista dubitatio, quare illud, cuius definitio est ratio, est
unum, scilicet quod quid est. Definitio enim ratio est significans
quod quid est, sicut definitio hominis est animal bipes. Ponatur enim
quod haec sit eius definitio: quare igitur hoc, quod dicitur animal
bipes, est unum, et non multa?
2. Deinde cum
dicit in hoc namque obiicit pro utraque parte: et primo ad ostendendum
quod ex eis non fiat unum. Secundo ad contrarium, ibi, oportet autem
unum. Circa primum duo facit. Primo ostendit, quod ex genere et
differentia non fit unum. Secundo quod nec ex pluribus differentiis,
ibi, si vero et participat. Dicit ergo primo, quod in hoc quod est
homo et album, ista duo sunt multa, quando alterum eorum non inest
alteri. Si enim album non insit homini, tunc homo et album nullo modo
sunt unum. Unum vero sunt, quando alterum eorum inest alteri, et
subiectum, quod est homo patitur alterum, idest suscipit hanc
passionem, quae est album. Tunc autem ex his duobus fit unum per
accidens quod est albus homo. Ex his accipitur, quod ex duobus,
quorum unum non inest alteri, non fit unum. Sed hic, scilicet cum
dicitur animal bipes, alterum eorum, scilicet animal, non participat
altero, scilicet bipede, sicut homo albus participat albo. Et hoc
ideo, quia animal est genus, bipes vero differentia. Genus vero non
videtur participare differentiis. Sequeretur enim quod idem
participaret simul contrariis. Differentiae enim sunt contrariae
quibus genus differt, idest per quas genus dividitur; et pari ratione
per quam participaret unam, participaret aliam. Si autem est
impossibile quod idem participet contraria, impossibile erit, quod ex
genere et differentia fiat unum.
3. Deinde cum
dicit si vero ostendit quod ex pluribus differentiis non potest fieri
unum; dicens, quod si detur genus participare aliquo modo
differentia, prout scilicet animal non accipitur in sua communitate,
sed contrahitur per differentiam ad speciem, et sic per consequens ex
genere et differentia fieri unum, tamen adhuc erit eadem ratio ad
ostendendum quod definitio non significat unum, si sunt plures
differentiae in definitione positae. Sicut si ponantur in definitione
hominis istae tres differentiae, quarum prima sit gressibile vel habens
pedes, secunda sit bipes, tertia vero non alatum. Non enim poterit
dici quare ista sunt unum et non multa.
4. Non enim
est sufficiens ad hoc ratio quia insunt uni, utputa animali, quod est
homo; sic enim sequeretur, quod omnia essent unum. Sequeretur enim
quod omnia accidentia, quae insunt alicui subiecto, essent unum per
se. Sic enim loquimur de uno et adinvicem et ad subiectum. Et cum ea
quae accidunt uni subiecto accidant etiam alteri, sequeretur, quod
illa duo subiecta etiam essent unum, puta nix et cygnus quibus inest
albedo. Et sic deducendo sequeretur, quod omnia essent unum. Non
ergo potest dici quod ex pluribus differentiis fiat unum, etiam dato
quod ex genere et differentia fiat unum. Et sic ex duabus partibus
videtur quod definitio non significet unum.
5. Deinde cum
dicit oportet autem obiicit in contrarium; ostendens quod definitio
significet unum; dicens, quod oportet quaecumque in definitione
ponuntur esse unum. Et hoc ideo, quia definitio est una ratio; et id
quod significatur per ipsam, est substantia rei. Unde oportet quod
definitio sit ratio significativa unius alicuius; quia substantia rei,
quam definitio significat, est unum quid. Et etiam supra dictum est,
quod definitio significat hoc aliquid, ubi ostensum est quod definitio
est proprie substantiarum.
6. Deinde cum
dicit oportet autem solvit praemissam quaestionem; ostendens quod
definitio significet unum: et circa hoc duo facit. Primo ostendit
quomodo ex genere et differentia fit unum. Secundo quomodo ex pluribus
differentiis fiat unum, ibi, at vero oportet dividi. Dicit ergo
primo, quod ad investigandum unitatem definitionum oportet primum
intendere de definitionibus quae dantur secundum divisionem generis in
differentias. Istae enim sunt definitiones verae, in quibus non est
aliud quam primum genus et differentiae. Dantur enim et quaedam
definitiones per aliqua accidentia, vel per aliquas proprietates, vel
etiam per aliquas causas extrinsecas, quae non significant substantiam
rei. Et ideo huiusmodi definitiones non sunt ad propositum, cum hic
agatur de definitionibus ad substantias rerum investigandas.
7. Ideo autem
dico quod in definitione est primum genus cum differentiis, quia etsi
aliquando in definitionibus ponantur aliqua genera intermedia inter
genus primum quod est generalissimum, et species ultimas quae
definiuntur, tamen illa genera media nihil aliud sunt quam genus
primum, et differentiae comprehensae in intellectu generis medii cum
hoc, idest cum genere primo. Sicut si in definitione hominis ponatur
animal, quod est genus intermedium, patet quod animal nihil aliud est
quam substantia, quae est genus primum, cum aliquibus differentiis.
Est enim animal substantia animata sensibilis. Et similiter si
intelligamus primum genus esse animal, habitum bipes; et iterum
tertium genus, animal bipes non alatum. Et similiter si aliquod genus
per plures differentias determinatur. Semper enim posterius genus
comprehendit prius cum aliqua differentia. Et sic patet quod omnis
definitio resolvitur in primum genus et aliquas differentias.
8. Omnino
autem non differt, utrum per plura aut per pauca definiatur aliquod
definitum. Quare non differt, utrum per pauca, vel per duo, ita
quod illorum duorum unum sit genus et aliud differentia. Sicut eius
quod est animal bipes, animal est genus; et alterum, scilicet bipes,
est differentia. Ostendendum est ergo primo, quomodo ex istis duobus
fiat unum. Quod sic patet.
9. Genus enim
non est praeter ea quae sunt species generis. Non enim invenitur
animal, quod non sit nec homo, nec bos, nec aliquid aliud huiusmodi.
Aut si inveniatur aliquid quod est genus praeter species, sic acceptum
ut est praeter species, non accipitur ut genus, sed ut materia.
Contingit enim aliquod et esse genus aliquorum, et materiam. Sicut
vox est genus literarum, et est materia. Et quod sit genus, patet
per hoc quod differentiae additae voci faciunt species vocum
literatarum. Et quod etiam sit materia, patet; quia ex hac,
scilicet ex voce faciunt elementa, idest literas, sicut aliquid fit ex
materia.
10. Sciendum
est autem quod, licet idem secundum nomen possit esse genus et
materia, non tamen idem eodem modo acceptum. Materia enim est pars
integralis rei, et ideo de re praedicari non potest. Non enim potest
dici quod homo sit caro et os. Genus autem praedicatur de specie.
Unde oportet quod significet aliquo modo totum. Sicut enim propter
hoc quod est innominata privatio, aliquando simplici nomine materiae
significatur materia cum privatione, ut supra dictum est, quod aes
accipitur pro aere infigurato, cum dicimus quod ex aere fit statua;
ita etiam quando forma est innominata, simplici nomine materiae
intelligitur compositum ex materia et forma, non quidem determinata,
sed communi; et sic accipitur ut genus. Sicut enim compositum ex
materia et forma determinata est species, ita compositum ex materia et
forma communi est genus.
11. Et hoc in
pluribus patet. Corpus enim potest accipi, et ut materia animalis,
et ut genus. Si enim in intellectu corporis intelligatur substantia
completa ultima forma, habens in se tres dimensiones, sic corpus est
genus, et species eius erunt substantiae perfectae per has ultimas
formas determinatas, sicut per formam auri, vel argenti, aut olivae,
aut hominis. Si vero in intellectu corporis non accipiatur nisi hoc,
quod est habens tres dimensiones cum aptitudine ad formam ultimam, sic
corpus est materia.
12. Et
similiter est de voce. Si enim in intellectu vocis includatur ipsa
vocis formatio in communi secundum formam quae distinguitur in diversas
formas literarum et syllabarum, sic vox est genus. Si autem in
intellectu vocis accipitur solum substantia soni, cui possibile est
advenire praedictam formationem, sic vox erit materia literarum. Ex
quo etiam patet quod vox, secundum quod est genus, non potest esse
sine speciebus. Non enim potest esse sonus formatus, quin aliquam
determinatam formam habeat huius vel illius literae. Sed si omnino
careret forma literali prout est materia, sic inveniretur sine
literis, sicut aes invenitur absque his quae fiunt ex aere.
13. Si ergo
praedicta sunt vera, palam est quod definitio est quaedam ratio ex
differentiis unitatem habens; ita quod tota essentia definitionis, in
differentia quodammodo comprehenditur. Ex hoc enim animal, quod est
genus, non potest esse absque speciebus, quia formae specierum quae
sunt differentiae, non sunt aliae formae a forma generis, sed sunt
formae generis cum determinatione. Sicut patet quod animal est quod
habet animam sensitivam. Homo autem est qui habet animam sensitivam
talem, scilicet cum ratione. Leo vero qui habet talem, scilicet cum
abundantia audaciae. Et sic de aliis. Unde cum differentia additur
generi, non additur quasi aliqua diversa essentia a genere, sed quasi
in genere implicite contenta, sicut determinatum continetur in
indeterminato, ut album in colorato.
14. Per quod
etiam solvitur ratio superius inducta; quia nihil prohibet idem genus
in se continere diversas differentias, sicut indeterminatum continet in
se diversa determinata. Et etiam propter hoc solvitur, quia non hoc
modo advenit differentia generi, ut diversa essentia ab eo existens,
sicut advenit album homini.
15. Deinde
cum dicit at vero ostendit quod nec etiam multitudo differentiarum
impedit unitatem definitionis. Et circa hoc duo facit. Primo
ostendit qualiter debeant sumi in definitione multae differentiae.
Secundo ostendit quod si differentiae debito modo sumantur, non
impediet multitudo differentiarum unitatem definitionis, ibi, si
itaque. Dicit ergo primo, quod in definitionibus in quibus sunt
multae differentiae, oportet non solum dividi genus in differentiam,
sed etiam dividi differentiam primam in differentiam secundam. Sicut
animalis differentia est pedalitas, secundum quam animal dicitur habens
pedes, vel gressibile. Sed quia etiam haec differentia multipliciter
invenitur, iterum oportet scire differentiam animalis habentis pedes,
quae sit differentia eius, inquantum est habens pedes, scilicet per se
et non per accidens.
16. Et ideo,
quia habenti pedes accidit habere alas, non est dicendum, dividendo
differentiam, quod habentis pedes aliud est alatum, aliud non alatum,
si homo bene velit dicere divisionem differentiarum. Sed tamen
quandoque aliquis dividens differentias facit hoc ut scilicet dividat
per ea quae sunt secundum accidens, propter hoc quod non potest
invenire proprias et per se differentias. Aliquando enim necessitas
cogit, ut utamur, loco per se differentiarum, differentiis per
accidens, inquantum sunt signa quaedam differentiarum essentialium
nobis ignotarum.
17. Sed hoc
modo est haec differentia dividenda habens pedes: scilicet: huiusmodi
animalium, aliud est habens pedes scissos, et aliud non scissos.
Istae enim sunt differentiae pedis, scilicet scissum et non scissum.
Et ideo habens pedes scissos, per se dividet hanc differentiam quae
est habens pedes. Scissio enim pedis est quaedam pedalitas: idest
haec differentia quae est habere pedes scissos, est quoddam contentum
sub hoc quod est habere pedes; et habent se adinvicem sicut
determinatum et indeterminatum, sicut diximus de genere et
differentia.
18. Et ita
semper procedendum est in divisione differentiarum, donec dividens
veniat ad non differentia, idest ad ultimas differentias, quae non
dividuntur ulterius in alias differentias; et tunc tot erunt species
pedis quot differentiae: et species animalium habentium pedes aequales
differentiis. Quaelibet enim individualis differentia constituet unam
speciem specialissimam.
19. Deinde
cum dicit si itaque ostendit ex suppositis, quod multitudo
differentiarum non impedit unitatem definitionis. Et circa hoc duo
facit. Primo ostendit propositum. Secundo inducit conclusionem
intentam, ibi, quare palam et cetera. Circa primum duo facit.
Primo ostendit quomodo ex multis differentiis fit unum, si
differentiae per se sumuntur. Secundo, quod hoc non potest esse si
sumantur per accidens, ibi, si vero secundum accidens. Dicit ergo
primo, quod si sic se habent differentiae acceptae in definitione sicut
dictum est, scilicet quod semper sumantur per se differentiae et non
per accidens, palam est quod ultima differentia erit tota substantia
rei, et tota definitio. Includit enim in se omnes praecedentes
particulas.
20. Quod enim
in differentia includatur genus, ostensum est, ex hoc quod genus non
est sine differentiis. Sed quod ultima includat omnes praecedentes,
palam est ex hoc quod nisi hoc dicatur, sequitur quod oporteat in
terminis, idest definitionibus, multoties eadem dicere. Et hoc erit
superfluum et nugatorium.
21. Hoc autem
inconveniens ideo accidit, quia si aliquis dicat in definiendo animal
habens pedes bipes, quod oportebit eum dicere si bipes sit alia
differentia ab habente pedes, non includens eam, nihil aliud dixit sic
definiens, quam animal habens pedes, duos pedes habens. Bipes enim
nihil aliud est quam duos pedes habens; in quo manifeste includitur,
pedes habens. Unde patet quod, si utraque apponatur differentia, est
nugatio.
22. Et iterum
si hoc quod est bipes dividat aliquis propria divisione, idest per ea
quae sunt per se et non per accidens, sequetur ulterius multoties dici
idem, et toties quot sumuntur differentiae. Ut si dicam quod animalis
bipedis, aliud est habens pedes scissos in quinque digitos, aliud in
quatuor: si quis vellet, definiens hominem, ponere omnes differentias
intermedias, toties repeteret idem, quot differentias apponeret.
Diceret enim quod homo est animal pedes habens, duos pedes habens,
scissos in quinque digitos.
23. Et quia
ista sunt inconvenientia, igitur manifestum est quod si in definitione
accipiantur differentiae, una erit ultima, scilicet quae est species
et substantia, idest quae substantiam et speciem definiti
comprehendet, et ab eius unitate definitio erit una.
24. Deinde
cum dicit si vero ostendit, quod hoc non potest dici si differentiae
per accidens sumantur; dicens, quod si aliquis in dividendo et
definiendo accipiat differentiam secundum accidens, sicut si dividatur
quod habentium pedes, aliud est album, aliud est nigrum, tot erunt
ultimae differentiae, quot factae sunt divisiones; quia una earum
alteram non includet. Et de differentiis sic sumptis, procedebat
ratio superius inducta contra unitatem definitionis. Huiusmodi enim
differentiae sic per accidens acceptae non essent unum nisi subiecto;
quod non sufficit ad unitatem definitionis.
25. Deinde
cum dicit quare palam concludit propositum. Et circa hoc duo facit.
Primo ponit conclusionem; dicens, quod palam est ex praedictis quod
quamvis in definitione ponatur genus et differentia, tamen definitio
est ratio ex differentiis tantum, quia genus non est praeter
differentias, ut supra dictum est. Et quamvis ponantur multae
differentiae in definitione, tamen tota definitio dependet et
constituitur ex ultima, quando fit divisio secundum rectum, idest a
communiori ad minus commune descendendo secundum per se differentias,
et non accipiendo quasi a latere differentias per accidens.
26. Secundo
ibi, palam autem manifestat conclusionem inductam per quoddam signum,
dicens, palam autem erit, scilicet quod tota definitio constituatur ex
ultima differentia, ex hoc quod, si quis transponat partes talium
definitionum, sequetur inconveniens. Sicut si aliquis dicat
definitionem hominis esse animal bipes, habens pedes. Ex quo enim
dictum est bipes, superfluum est apponere, pedes habens. Sed si
diceretur primo pedes habens, adhuc restaret inquirendum, utrum esset
bipes, dividendo pedes habens.
27. Ex hoc
patet quod illae differentiae, secundum quod sunt multae, habent inter
se ordinem determinatum. Non autem hoc potest intelligi quod in
substantia rei sit aliquis ordo. Non enim potest dici, quod hoc
substantiae sit prius, et illud posterius; quia substantia est tota
simul et non per successionem, nisi in quibusdam defectivis, sicut
sunt motus et tempus.
28. Unde
patet quod multae partes definitionis non significant multas partes
essentiae ex quibus essentia constituatur sicut ex diversis; sed omnes
significant unum quod determinatur ultima differentia. Patet etiam ex
hoc, quod cuiuslibet speciei est una tantum forma substantialis; sicut
leonis una est forma per quam est substantia, et corpus, et animatum
corpus, et animal, et leo. Si enim essent plures formae secundum
omnia praedicta, non possent omnes una differentia comprehendi, nec ex
eis unum constitueretur.
29. Concludit
ergo finaliter recapitulando, quod nunc primo tot sint dicta de
definitionibus quae accipiuntur secundum divisiones generis in
differentias, et differentiae in differentias quales quaedam sunt,
quia videlicet sunt ex his quae praedicantur per se, et continentes in
se partes speciei, et etiam unaquaeque est unum. Haec enim in
praecedentibus de definitionibus sunt ostensa. Dicit autem primum,
quia in sequentibus de definitione et quod quid est, aliqua
determinantur.
|
|