|
1. Postquam
determinavit philosophus de substantia secundum quod substantia dicitur
quod quid est, hic determinat de substantia secundum quod universale a
quibusdam dicitur substantia; et circa hoc duo facit. Primo continuat
se ad praecedentia. Secundo prosequitur suam intentionem, ibi,
videtur autem impossibile. Dicit ergo primo, quod quia in ista
scientia est principalis perscrutatio de substantia, oportet iterum
redire ad divisionem substantiae, ut videatur quid est dictum, et quid
restat dicendum. Dicitur autem substantia, ut ex praedictis patet,
id quod est tamquam subiectum, scilicet materia, quae se habet ad
formam substantialem sicut subiectum, quod est substantia completa, ad
formam accidentalem. Et alio modo dicitur substantia quod quid erat
esse, quod pertinet ad formam. Tertio modo dicitur substantia quod ex
his, idest compositum ex materia et forma. Et quarto modo dicitur
substantia a quibusdam universale.
2. Haec autem
divisio substantiae hic posita in idem redit cum divisione posita in
principio huius septimi, licet videatur esse diversa. Ibi enim posuit
quatuor: scilicet subiectum, quod quid erat esse, et universale, et
genus: et subiectum divisit in tria: scilicet in materiam et formam et
compositum. Et, quia iam manifestum est quod quod quid erat esse se
tenet ex parte formae, ponit quod quid erat esse, loco formae.
Item, quia genus commune eadem ratione ponitur substantia qua et
universale, ut ostendetur, concludit utrumque sub uno modo: et sic
remanent tantum quatuor modi, qui hic ponuntur.
3. De duobus
ergo istorum modorum dictum est. Dictum est enim de quod quid erat
esse, et iterum de subiecto, quod dicitur dupliciter. Uno modo sicut
id quod est aliquid, et ens actu, sicut animal subiicitur suis
passionibus, et quaecumque substantia particularis suis accidentibus.
Alio modo sicut materia prima subiicitur actui, idest formae
substantiali. De his autem dictum est, ubi ostensum est quomodo
partes materiae pertineant ad speciem vel ad individuum. Sed quia non
solum materia et quod quid est videntur esse causae, sed etiam
universale quibusdam, scilicet Platonicis, videtur maxime esse causa
et principium, ideo de hoc, scilicet universali, tractabimus in hoc
eodem septimo. De substantiis autem compositis et sensibilibus
tractabitur in octavo; quarum ea, quae in hoc septimo tractantur,
sunt quasi principia.
4. Deinde cum
dicit videtur enim incipit inquirere utrum universalia sint
substantiae: et dividitur in duas partes. In prima ostendit quod
universalia non sunt substantiae, sicut quidam posuerunt. Secundo
ostendit quantum ad quid recte dixerunt hoc ponentes, et quantum ad
quid erraverunt, ibi, sed species dicentes hic quidem dicunt recte.
Circa primum duo facit. Primo ostendit in communi quod universalia
non sunt substantiae. Secundo specialiter de uno et ente, quae maxime
ponebantur esse substantiae rerum, ibi, quoniam vero unum dicitur.
Prima dividitur in duas. In prima ostendit, quod universalia non
sunt substantiae. In secunda, quod non sunt separata, ibi,
manifestum autem ex his. Circa primum duo facit. Primo ostendit
universalia non esse substantias ex ea parte qua universalia
praedicantur de multis. Secundo ex ea parte qua species ex
universalibus componuntur, sicut ex partibus definitionis, ibi,
amplius autem et impossibile et inconveniens. Dixerat enim superius in
quinto, quod genus quodammodo est totum, inquantum praedicatur de
pluribus, et quodammodo est pars, inquantum ex genere et differentia
constituitur species. Circa primum duo facit. Primo enim ostendit,
quod universale non est substantia, cum de pluribus praedicetur.
Secundo excludit quamdam cavillosam responsionem, ibi, sed an sic
quidem non contingit.
5. Sciendum
est autem, ad evidentiam huius capituli, quod universale dupliciter
potest accipi. Uno modo pro ipsa natura, cui intellectus attribuit
intentionem universalitatis: et sic universalia, ut genera et
species, substantias rerum significant, ut praedicantur in quid.
Animal enim significat substantiam eius, de quo praedicatur, et homo
similiter. Alio modo potest accipi universale inquantum est
universale, et secundum quod natura praedicta subest intentioni
universalitatis: idest secundum quod consideratur animal vel homo, ut
unum in multis. Et sic posuerunt Platonici animal et hominem in sua
universalitate esse substantias.
6. Quod
Aristoteles in hoc capitulo intendit reprobare, ostendens quod animal
commune vel homo communis non est aliqua substantia in rerum natura.
Sed hanc communitatem habet forma animalis vel hominis secundum quod
est in intellectu, qui unam formam accipit ut multis communem,
inquantum abstrahit eam ab omnibus individuantibus. Ponit ergo ad
propositum duas rationes.
7. Circa
quarum primam dicit, quod videtur ex sequentibus rationibus impossibile
esse, quodcumque eorum, quae universaliter praedicantur, esse
substantiam, secundum scilicet quod in sua universalitate accipitur.
Quod primo probatur ex hoc, quod substantia uniuscuiusque, est
propria ei, et non inest alii. Sed universale est commune multis,
hoc enim dicitur universale, quod natum est multis inesse et de multis
praedicari. Si ergo universale est substantia, oportet quod sit
alicuius substantia. Cuius ergo substantia erit? Aut enim oportet
quod sit substantia omnium, quibus inest, aut unius. Non est autem
possibile quod sit substantia omnium: quia unum non potest esse
substantia pluribus. Plura enim sunt quorum substantiae sunt plures et
diversae.
8. Sed si
dicatur, quod sit substantia unius eorum quibus inest, sequetur quod
omnia alia, quibus inest, sint illud unum, quibus ponitur esse
substantia. Oportet enim quod pari ratione, eorum etiam sit
substantia, cum et eis similiter insit. Quorum autem substantia est
una, et quod quid erat esse unum, oportet et ipsa esse unum.
Relinquitur ergo, quod ex quo universale non potest esse substantia
omnium, de quibus dicitur, nec unius alicuius, quod nullius sit
substantia.
9. Sciendum
autem quod ideo dicit quod universale est quod natum est pluribus
inesse, non autem quod pluribus inest; quia quaedam universalia sunt
quae non continent sub se nisi unum singulare, sicut sol et luna. Sed
hoc non est quin ipsa natura speciei quantum est de se sit nata esse in
pluribus; sed est aliquid aliud prohibens, sicut quod tota materia
speciei comprehendatur in uno individuo, et quod non est necessarium
multiplicari secundum numerum speciem, quae in uno individuo potest
esse perpetua.
10. Secundam
rationem ponit ibi, amplius substantia dicit quod substantia dicitur,
quae non est de subiecto: et dicitur universale semper de aliquo
subiecto: ergo universale non est substantia. Videtur autem ratio
haec non valere. Dictum est enim in praedicamentis, quod de ratione
substantiae est, quod non sit in subiecto. Praedicari vero de
subiecto non est contra rationem substantiae. Unde ponuntur ibi
secundae substantiae quae praedicantur de subiecto.
11. Sed
dicendum quod secundum logicam considerationem loquitur philosophus in
praedicamentis. Logicus autem considerat res secundum quod sunt in
ratione; et ideo considerat substantias prout secundum acceptionem
intellectus subsunt intentioni universalitatis. Et ideo quantum ad
praedicationem, quae est actus rationis, dicit quod praedicatur de
subiecto, idest de substantia subsistente extra animam. Sed
philosophus primus considerat de rebus secundum quod sunt entia; et
ideo apud eius considerationem non differt esse in subiecto et de
subiecto. Hic enim accipit dici de subiecto, quod est in se aliqua
res et inest alicui subiecto existenti in actu. Et hoc impossibile est
esse substantiam. Sic enim haberet esse in subiecto. Quod est contra
rationem substantiae: quod etiam in praedicamentis est habitum.
12. Deinde
cum dicit sed an sic quidem excludit quamdam cavillosam responsionem,
qua posset aliquis obviare primae rationi, in qua dixerat, quod omnia
sunt unum, quorum substantia et quod quid est sunt unum. Posset enim
aliquis dicere, quod universale non est sicut substantia, ut quod quid
erat esse, quod quidem sit proprium uni. Et ideo ad hoc excludendum
philosophus dicit sed an. Potest dici obviando rationi primo
inductae, quod non contingit universale esse substantiam, sicut quod
quid erat esse est substantia; sed tantum est substantia in ipsis
particularibus existens, sicut animal in homine et equo. Non enim ita
est natura animalis in homine, quod sit propria ei, cum sit etiam
equi. Quasi dicat, non potest sic responderi.
13. Sequitur
enim, si hoc quod est animal commune, sit substantia, quod huius
substantiae sit aliqua ratio. Nec differt ad propositum si non est
ratio definitiva omnium quae sunt in substantia, idest quae ponuntur in
definitione, ne in infinitum procedatur in definitionibus, sed oportet
omnes partes cuiuslibet definitionis iterum definiri. Nihil enim minus
illa substantia oportet quod sit alicuius, licet non habeat
definitionem, quam si haberet. Sicut si dicamus, quod licet hoc
ipsum, quod est homo communis, non habeat definitionem, tamen oportet
quod sit hominis substantia in quo existit, ipsius scilicet hominis
communis. Quare idem accidit quod et prius; quia oportebit quod ista
substantia communis, licet non ponatur propria alicui inferiorum,
tamen erit propria illius substantiae communis in qua prima existit.
Sicut si animal commune sit quaedam substantia, animal per prius
praedicabitur de illa communi substantia, et significabit eius
substantiam propriam, sive sit definibile, sive non. Unde non
poterit, ex quo haec substantia est propria uni, de multis
praedicari.
14. Deinde
cum dicit amplius autem ostendit, quod universale non est substantia,
accipiendo rationes ex ea parte, qua universale est pars definitionis
et essentiae. Et circa hoc duo facit. Primo ponit rationes ad
propositum. Secundo excludit quamdam dubitationem, ibi, habet autem
quod accidit dubitationem. Circa primum ponit quatuor rationes.
Quarum primam ponit dicens, quod impossibile et inconveniens est, id
quod est hoc aliquid et substantia, non esse ex substantiis, nec ex
his quae sunt hoc aliquid, sed ex his quae significant quale, si tamen
est ex aliquibus. Quod dicit propter substantias simplices. Sequitur
enim, quod cum ea, ex quibus est aliquid, sint priora, quod prius
sit id quod est non substantia, sed quale, eo quod est substantia, et
eo quod est hoc aliquid. Quod est impossibile: quia impossibile est
passiones et qualitates et accidentia esse priores substantia ratione,
aut tempore, aut generatione.
15. Quod enim
non sint priores ratione, supra ostensum est, ex eo quod substantia
ponitur in definitione accidentium et non e converso. Item quod non
sint priores tempore, ex hoc supra probatum est, ex quo etiam hic
probatur, quia sequeretur quod passiones essent separabiles a
substantiis, quod est impossibile. Esse autem prius generatione
continetur sub eo quod est prius tempore. Omne enim quod est prius
generatione, est etiam prius tempore, licet non e converso. Ea
enim, quae non habent ordinem ad generationem alicuius, licet sint
priora tempore, non tamen sunt priora generatione: sicuti equus non
est prior generatione leone, qui nunc est, licet sit prior tempore.
Partes autem ex quibus aliquid constituitur, sunt priores
generatione, et per consequens tempore, et quandoque etiam ratione,
sicut supra ostensum est. Unde impossibile est quod ex non substantiis
componatur substantia. Universalia autem significant non substantiam
et hoc aliquid, sed significant quale quid, ut in praedicamentis
dicitur de secundis substantiis. Ergo patet quod ex universalibus, si
sunt quaedam res praeter singularia, non possunt componi singularia,
quae sunt hoc aliquid.
16. Sed
videtur quod haec ratio inconvenienter procedat. Secundae enim
substantiae, quae sunt genera et species in genere substantiae, etsi
non significent hoc aliquid, sed quale, non tamen significant hoc modo
quale, sicut passiones, quae significant qualitatem accidentalem, sed
significant qualitatem substantialem. Ipse autem procedit hic ac si
significarent qualitatem accidentalem.
17. Sed
dicendum est quod, si universalia sint res quaedam, sicut Platonici
ponebant, oportebit dicere, quod non solum qualitatem substantialem,
sed accidentalem significent. Omnis enim qualitas quae est alia res ab
eo cuius est qualitas, est accidentalis. Sicut albedo est alia res a
corpore cuius est qualitas, et est in eo cuius est qualitas sicut in
subiecto; et ideo est accidens. Si ergo universalia, inquantum
universalia sunt, sint res quaedam, oportebit quod sint aliae res a
singularibus, quae non sunt universalia. Et ideo, si significant
qualitatem eorum, oportet quod insint eis sicut substantiis. Et per
consequens quod significent qualitatem accidentalem.
18. Sed
ponentibus quod genera et species non sunt aliquae res vel naturae aliae
a singularibus, sed ipsamet singularia, sicut quod non est homo qui
non sit hic homo, non sequitur quod secundae substantiae significent
accidens vel passionem.
19. Secundam
rationem ponit ibi, amplius Socrati. Dicit, quod si universalia
sunt substantiae, sequitur quod Socrati inerit substantiae
substantia. Si enim omnia universalia sunt substantiae; sicut homo
est substantia Socratis, ita animal erit substantia hominis. Et ita
istae duae substantiae, una quae est homo, et alia quae est animal,
erunt in Socrate. Et hoc est quod concludit: quare duorum erit
substantia, idest: quare sequitur, quod hoc quod dico animal, sit
substantia non solum hominis, sed etiam Socratis. Et ita una
substantia erit in duobus; cum tamen supra ostensum sit, quod una
substantia non est nisi unius.
20. Et non
solum in Socrate hoc accidit quod dictum est, sed totaliter in omnibus
accidit, si homo et alia quae sic dicuntur sicut species, sint
substantiae, et quod nihil eorum quae ponuntur in ratione specierum sit
substantia, neque quod possit esse sine illis, in quorum definitione
ponuntur, vel quod sint in aliquo alio, aut quod sit ipsummet aliud.
Sicut quod non erit quoddam animal praeter aliqua animalia, idest
praeter species animalis. Et similiter est de omnibus aliis quae
ponuntur in definitionibus, sive sint genera, sive differentiae. Et
hoc ideo, quia, cum species sint substantiae, si ea etiam quae in
definitionibus specierum ponuntur sint substantiae, in singularibus
erunt plures substantiae, et una substantia erit plurium, ut de
Socrate dictum est. Patet igitur ex dictis, quod nullum universale
est substantia; et nullum eorum quae communiter praedicantur,
significat hoc aliquid, sed quale.
21. Tertiam
rationem ponit ibi, si autem. Dicit, quod si praedicta conclusio non
concedatur, accident multa inconvenientia: inter quae erit unum, quod
oportebit ponere tertium hominem. Quod quidem potest exponi
dupliciter. Uno modo ut praeter duos homines singulares, qui sunt
Socrates et Plato, sit tertius homo, qui est communis. Quod quidem
non est inconveniens secundum ponentes ideas, licet secundum rectam
rationem inconveniens videatur.
22. Alio
modo, ut praeter hominem singularem et communem, ponatur tertius, cum
communicent in nomine et ratione, sicut et duo homines singulares,
praeter quos ponitur tertius homo communis, et ob hanc causam,
scilicet quia communicant in nomine et definitione.
23. Quartam
rationem ponit ibi amplius autem. Dicit, quod universalia non sunt
substantiae secundum hanc rationem. Impossibile est enim aliquam
substantiam esse ex pluribus substantiis, quae sunt in ea actu. Duo
enim, quae sunt in actu, nunquam sunt unum actu; sed duo, quae sunt
in potentia, sunt unum actu, sicut patet in partibus continui. Duo
enim dimidia unius lineae sunt in potentia in ipsa linea dupla, quae
est una in actu. Et hoc ideo, quia actus habet virtutem separandi et
dividendi. Unumquodque enim dividitur ab altero per propriam formam.
Unde ad hoc quod aliqua fiant unum actu, oportet quod omnia
concludantur sub una forma, et quod non habeant singula singulas
formas, per quas sint actu. Quare patet, quod si substantia
particularis est una, non erit ex substantiis in ea existentibus actu;
et sic, si est ex universalibus, universalia non erunt substantiae.
24. Et
secundum hunc modum Democritus recte dicit, quod impossibile est unum
fieri ex duobus, et ex uno fieri duo. Est enim intelligendum, quod
duo in actu existentia, nunquam faciunt unum. Sed ipse non
distinguens inter potentiam et actum, posuit magnitudines indivisibiles
esse substantias. Voluit enim, quod sicut in eo quod est unum, non
sunt multa in actu, ita nec in potentia. Et sic quaelibet magnitudo
est indivisibilis. Vel aliter. Recte, inquam, dixit Democritus,
supposita sua positione, qua ponebat magnitudines indivisibiles esse
etiam rerum substantias, et sic esse semper in actu, et ita ex eis non
fieri unum. Et sicut est in magnitudinibus, ita est in numero, si
numerus est compositio unitatum, sicut a quibusdam dicitur. Oportet
enim quod vel dualitas non sit unum quid, sive quicumque alius
numerus; sive quod unitas non sit actu in ea. Et sic dualitas non
erunt duae unitates, sed aliquid ex duabus unitatibus compositum.
Aliter numerus non esset unum per se et vere, sed per accidens, sicut
quae coacervantur.
25. Deinde
cum dicit habet autem movet dubitationem circa praedicta; dicens, quod
id, quod accidit ex praedictis, habet dubitationem. Dictum est
enim, quod ex universalibus non potest esse aliqua substantia, propter
hoc quod universale non significat hoc aliquid, sed quale. Secundo
dictum est, quod ex substantiis in actu non potest esse aliqua
substantia. Et sic videtur sequi, quod substantia non potest componi
neque ex substantiis: ergo sequitur quod omnis substantia sit
incomposita. Et ita, cum definitiones non dentur de substantiis
incompositis (quod patet per hoc quod definitio est ratio habens
partes, ut supra dictum est), sequitur, quod nullius substantiae sit
definitio. Sed omnibus videtur, ut supra ostensum est, quod
definitio, vel est solum substantiae, vel eius maxime. Nunc autem
conclusum est, quod substantiae non sit definitio: ergo sequitur quod
nullius sit definitio.
26. Dicendum
est autem ad praedictam dubitationem, quod quodam modo substantia est
ex substantiis, quodam modo non. Hoc autem erit manifestum magis ex
posterioribus in hoc capitulo, et in octavo. Est enim ex substantiis
in potentia, sed non in actu.
|
|