|
1. Postquam
philosophus ostendit universalia non esse substantias absolute, hic
ostendit, quod non sunt substantiae a sensibilibus separatae: et
dividitur in partes duas. In prima ostendit, quod universalia non
sunt substantiae separatae. In secunda manifestat quoddam, quod in
superioribus dubium reliquerat, ibi, manifestum autem est quod
substantiarum. Circa primum duo facit. Primo ostendit universalia
non esse substantias separatas. Secundo ostendit quod si sunt
separatae, non sunt definibiles, ibi, quoniam vero substantia
altera. Circa primum duo facit. Primo ostendit inconvenientia, quae
sequuntur ponentibus universalia esse substantias separatas, comparando
genus ad species. Secundo comparando genus ad individua, ibi,
amplius autem in sensibilibus. Circa primum tria facit. Primo
proponit quamdam divisionem. Secundo prosequitur primum membrum
divisionis, ibi, ratione namque palam. Tertio secundum, ibi, sed
si alterum in unoquoque. Dicit ergo primo, quod ex praedictis etiam
manifestum esse potest quid accidat de inconvenientibus, dicentibus
ideas esse substantias et separabiles, quae dicuntur esse species
universales, et simul cum hoc ponentibus speciem esse ex genere et
differentiis. Hae enim duae positiones simul coniunctae, scilicet
quod species componantur ex genere et differentia, et quod species
universales sunt substantiae separatae, quae dicuntur ideae, ducunt ad
inconvenientia. Si enim ponantur species esse separatae, constat quod
unum genus est in pluribus speciebus simul, sicut animal in homine et
equo. Aut ergo hoc ipsum quod est animal in homine et equo existens,
est unum et idem numero; aut alterum in homine, et alterum in equo.
Inducit autem hanc divisionem, quia Plato ponebat ideas specierum,
non autem generum, cum tamen poneret communiter universalia esse
substantias.
2. Deinde cum
dicit ratione namque prosequitur primum membrum divisionis. Et primo
ostendit, quod sit unum et idem animal. Secundo ostendit
inconvenientia, quae sequuntur hoc posito, ibi, si quidem ergo.
Dicit ergo, quod manifestum est, quod animal est unum et idem in
homine et equo secundum rationem. Si enim assignetur ratio animalis
secundum quod dicitur de utrolibet, scilicet homine vel equo, eadem
ratio assignabitur, quae est substantia animata sensibilis: univoce
enim praedicatur genus de speciebus, sicut et species de individuis.
Si ergo propter hoc, quod species praedicatur secundum unam rationem
de omnibus individuis, est aliquis homo communis, qui est ipsum quod
est homo secundum se existens, et est hoc aliquid, idest quoddam
demonstrabile subsistens et separatum a sensibilibus, sicut Platonici
ponunt; necesse est pari ratione et ea, ex quibus species constat,
scilicet genus et differentiam, ut animal et bipes, significare
similiter hoc aliquid, et esse separabilia a suis inferioribus, et
esse substantias per se existentes. Quare sequitur quod animal erit
unum numero per se existens, quod praedicatur de homine et equo.
3. Deinde cum
dicit si quidem ostendit inconvenientia, quae sequuntur ex hoc posito:
quae sunt tria. Primum est, quia cum genus sit in specie sicut
substantiam rei significans, sic erit animal in equo, sicut tu es in
teipso, qui es substantia tuiipsius. Sic autem non est possibile
aliquod unum esse in pluribus separatim existentibus. Non enim tu es
nisi in teipso. Es enim in pluribus non separatim existentibus, sicut
in carnibus et ossibus, quae sunt tui partes. Animal igitur si sit
unum et idem, non poterit esse in pluribus speciebus, ut in homine et
equo; cum species separatae secundum Platonicos sint quaedam
substantiae adinvicem diversae.
4. Secundum
ponit ibi, et quare homo enim, quia est unum de multis praedicatum
secundum Platonicos, non ponitur in particularibus, sed extra ea.
Si ergo sit unum animal, quod praedicatur de omnibus speciebus; quare
hoc ipsum quod est animal universale non est sine ipso, scilicet sine
equo vel quacumque alia specie, ut per se separatum existens? Non
potest ratio conveniens assignari ab eis.
5. Tertium
ponit ibi, deinde si dicens: constat, quod species constituitur ex
genere et differentia. Aut igitur hoc est per hoc, quod genus
participat differentiam sicut subiectum participat accidens, ut hoc
modo intelligamus ex animali et bipede fieri hominem, sicut ex albo et
homine fit homo albus; aut per aliquem alium modum.
6. Et si
quidem species fiat per hoc, quod genus participat differentiam, sicut
quod animal per participationem bipedis fit homo, et per
participationem multipedis fit equus, vel polypus, accidit aliquid
impossibile. Cum enim genus, quod praedicatur de diversis speciebus,
ponatur esse una substantia, sequitur quod contraria simul insunt ipsi
animali, quod in se est unum et hoc ens, scilicet demonstrabile.
Differentiae enim, quibus dividitur genus, sunt contrariae.
7. Si autem
non sit ex animali et bipede homo per modum participationis, quis modus
erit cum aliquis dixerit animal esse bipes vel gressibile, constituens
ex his duobus unum? Quasi dicat: de facili non potest assignari. Et
ideo subiungit, sed forsan componitur, quasi dicat: numquid poterit
dici, quod ex his duobus fiat unum per compositionem sicut domus fit ex
lapidibus; aut per copulationem, sicut arca fit ex lignis
conclavatis; aut per mixtionem, sicut electuarium fit ex speciebus
alteratis? His enim modis invenitur ex duabus vel pluribus substantiis
per se existentibus aliquid unum fieri.
8. Sed omnes
isti modi sunt inconvenientes. Non enim possent genus et differentiae
praedicari de specie, sicut nec partes compositae vel copulatae vel
mixtae praedicantur de suis totis. Et praeterea unum non venit in
compositionem diversorum totaliter; sed partes divisim sunt, ita quod
una pars eius sit in compositione huius et alia in compositione
alterius, sicut una pars ligni venit in compositione domus, et alia in
compositione arcae. Unde, si ex animali et bipede fieret homo et
avis, modis praedictis, sequeretur quod non tota natura animalis esset
in homine nec in ave, sed alia et alia pars. Et sic iterum non esset
idem animal in utroque.
9. Deinde cum
dicit sed si alterum prosequitur secundum membrum divisionis; dicens,
quod inconveniens sequitur si ponatur non unum animal esse in omnibus
speciebus. Ducit autem ad quatuor inconvenientia: quorum primum ponit
sic dicens. Ostensum est quid sequatur ponentibus universalia esse
substantias, si ponatur unum animal esse in omnibus speciebus. Sed
propter hoc potest aliquis dicere, quod sit alterum animal in unaquaque
specie: ergo erunt infinita quorum substantia est animal, ut est
consequens dicere ad praedictam positionem. Est enim animal substantia
cuiuslibet speciei contentae sub animali. Non enim potest dici quod
homo fiat ex animali secundum accidens, sed per se: et ita animal ad
substantiam equi pertinet, et bovis, et aliarum specierum, quae sunt
fere infinitae. Quod autem aliquod unum cedat in substantia
infinitorum, videtur esse inconveniens.
10. Secundum
inconveniens ponit ibi, amplius multa dicit, quod sequitur etiam quod
ipsum animal, idest substantia animalis universalis, erit multa, quia
animal, quod est in unaquaque specie, est substantia illius speciei,
de qua praedicatur. Non enim praedicatur de specie sicut de quodam
alio diverso a se in substantia. Si autem non praedicatur animal de
homine sicut de diverso poterit dici convenienter, quod homo erit ex
illo, scilicet ex animali, sicut ex sua substantia; et quod illud,
scilicet animal, sit etiam genus eius, praedicatum de eo in eo quod
quid est. Relinquitur ergo, quod sicut illa de quibus praedicatur
animal, sunt multa, ita ipsum animal universale esse multa.
11. Deinde
cum dicit et amplius ponit tertium inconveniens; dicens, quod ulterius
ex praedictis sequitur, quod omnia illa, ex quibus est homo, scilicet
superiora genera et differentiae, sint ideae; quod est contra
positionem Platonicorum, qui ponebant solas species esse ideas
particularium, genera vero et differentias non esse ideas specierum.
Et hoc ideo, quia idea est proprie exemplar ideati secundum suam
formam. Forma autem generis non est propria formis specierum, sicut
forma speciei est propria individuis, quae conveniunt secundum formam,
et differunt secundum materiam.
12. Sed, si
sunt diversa animalia secundum diversas species, unicuique speciei
respondebit aliquid in substantia sui generis, sicut propria idea; et
ita etiam erunt genera ideae, et similiter differentiae. Non ergo
alteri universalium erit quod sit idea, et alteri quod sit substantia,
sicut Platonici ponebant, dicentes quidem genera esse substantias
specierum, species vero ideas individuorum. Impossibile namque est
ita esse, ut ostensum est. Sequitur igitur ex praedictis quod ipsum
animal, idest substantia animalis universalis, sit unumquodque eorum
quae sunt in animalibus idest quae continentur inter species animalis.
13. Quartum
ponit ibi, amplius ex dicit quod iterum videtur esse dubium ex quo
constituatur hoc quod est homo, et quomodo constituatur ex ipso animali
scilicet universali, aut quomodo possibile est animal esse, quod
substantia hoc ipsum praeter ipsum animal, idest quomodo potest esse ut
homo sit aliquid praeter animal quasi quaedam substantia per se
existens, et tamen animal sit hoc ipsum quod est homo? Haec enim
videntur esse opposita, quod homo sit praeter animal, et tamen animal
sit hoc ipsum quod est homo.
14. Deinde
cum dicit amplius autem improbat praedictam positionem per comparationem
generum ad singularia; dicens quod haec eadem inconvenientia, quae
accidunt ponentibus genera et universalia esse substantias in
speciebus, accidunt et in sensibilibus singularibus, et etiam multa
his absurdiora; inquantum natura generis magis remota est a
singularibus sensibilibus et materialibus, quam a speciebus
intelligibilibus et immaterialibus. Si itaque impossibile est sic
esse, palam est quod idea non est ipsorum sensibilium, sicut
Platonici dicunt.
|
|