|
1. In hoc loco
philosophus ostendit, quod ideae quae ponuntur separatae a
Platonicis, non possunt definiri. Et hoc ideo, quia Platonici ad
hoc praecipue ponebant ideas, ut eis adaptarentur et definitiones et
demonstrationes, quae sunt de necessariis, cum ista sensibilia
videantur omnia in motu consistere. Et circa hoc duo facit. Primo
ostendit per rationes, quod ideae non possunt definiri. Secundo per
signum, ibi, quoniam propter quid nullus. Circa primum ponit tres
rationes: quarum primam ponit sic dicens, quod substantiarum alia est
sicut ratio, idest sicut quod quid erat esse et forma, et alia est
sicut compositum ex materia et forma, quod est totum simul coniunctum
ex materia et forma. Dico autem eas esse alteras quia hoc quidem,
scilicet substantia, quae est totum, sic est substantia sicut habens
rationem conceptam cum materia; illa vero, quae est sicut forma et
ratio et quod quid erat esse, est totaliter ratio et forma non habens
materiam individualem adiunctam.
2. Quaecumque
igitur dicuntur substantiae hoc modo sicut composita, eorum potest esse
corruptio. Ostensum est enim supra, quod eorum solum est generatio,
quae ex materia et forma componuntur. Corruptio autem et generatio
sunt circa idem.
3. Ipsius
autem substantiae, quae est sicut ratio vel quod quid est, non est ita
corruptio quod ipsa per se corrumpatur. Ostensum est enim supra quod
non est eius generatio, sed solum compositi; non enim fit quod quid
erat esse domui, ut supra ostensum est, sed fit quod est proprium huic
domui. Generatur enim haec domus particularis, non autem ipsa species
domus. Sed tamen huiusmodi formae et quidditates aliquando sunt, et
aliquando non sunt sine generatione et corruptione, idest sine hoc quod
ipsa generentur vel corrumpantur per se, sed incipiunt esse et non esse
aliis generatis et corruptis. Ostensum est enim supra quod nullus in
naturalibus generat haec, scilicet formas et quidditates, nec etiam in
artificialibus; sed hoc agens singulare generat et facit hoc
singulare.
4. Propter hoc
autem, quod singularia generantur et corrumpuntur, substantiarum
sensibilium singularium non potest esse nec definitio nec demonstratio.
Habent enim materiam individualem; cuius natura est talis, ut id quod
ex ea constituitur, contingat esse et non esse; quia ipsa materia
quantum est in se, est in potentia ad formam, per quam res materialis
est, et ad privationem per quam res materialis non est. Et ideo omnia
singularia de numero ipsorum sensibilium, quorum materia est in
potentia ad esse et non esse, sunt corruptibilia. Corpora tamen
caelestia non habent materiam huiusmodi, quae sit in potentia ad esse
et non esse, sed solum ad ubi. Et ideo non sunt corruptibilia.
5. Si ergo
demonstratio est necessariorum, ut probatum est in posterioribus, et
definitio etiam est scientifica, idest faciens scire, quae est quasi
medium demonstrationis, quae est syllogismus faciens scire; sicut non
contingit quandoque esse scientiam et quandoque ignorantiam, quia quod
scitur semper oportet esse verum, sed id quod est tale, idest quod
quandoque potest esse verum, quandoque falsum, est opinio; ita etiam
non contingit demonstrationem nec definitionem esse eorum quae possunt
se aliter habere; sed solum opinio est huiusmodi contingentium.
6. Si,
inquam, ita est, palam est, quod non erit nec definitio nec
demonstratio ipsorum singularium corruptibilium sensibilium. Non enim
huiusmodi corruptibilia possunt esse manifesta scientiam habentibus de
eis, scilicet cum recesserunt a sensu, per quem cognoscuntur. Et
ideo salvatis eisdem rationibus in anima ipsorum singularium, idest
speciebus, per quas cognosci possunt, non erit de eis nec definitio
nec demonstratio. Et propter hoc oportet, cum aliquis eorum, qui
student ad assignandum terminum, idest definitionem alicuius rei,
definiat aliquod singulare, quod non ignoret, quia semper contingit
auferre singulare, manente tali ratione, quam ipse fingit in anima.
Et hoc ideo quia non contingit vere definire singulare. In his enim
quae vere definiuntur, manet cognitio definiti quamdiu manet cognitio
definitionis in anima.
7. Si igitur
singulare definiri non potest, itaque nec ideam possibile est
definire. Ideam enim oportet esse singularem, secundum ea quae
ponuntur de idea. Ponunt enim quod idea est quoddam per se existens ab
omnibus aliis separatum. Haec autem est ratio singularis.
8. Deinde cum
dicit necessarium vero ponit secundam rationem: et circa hoc duo
facit. Primo ponit rationem. Secundo excludit quamdam cavillosam
responsionem, ibi, si quis autem dicat. Fuit autem necessarium ut
hanc rationem superadderet rationi suprapositae, quia ratio iam posita
probabat singulare non esse definibile, ex eo quod est corruptibile et
materiale; quae duo Platonici ideis non attribuebant. Unde ne per
hoc sua probatio inefficax redderetur, subiungit aliam rationem,
dicens:
9. Necessarium
esse omnem definitivam rationem esse ex pluribus nominibus. Ille enim
qui definit, non faciet notificationem rei ponendo unum nomen tantum;
quia si poneret unum tantum nomen, adhuc definitum remanebit nobis
ignotum. Contingit enim uno nomine notiori assignato, ipsum nomen
definiti notificari; non autem rem definitam, nisi principia eius
exprimantur, per quae res omnis cognoscitur.
10. Resolutio
autem definiti in sua principia, quod definientes facere intendunt non
contingit nisi pluribus nominibus positis. Et ideo dicit, quod si
unum nomen tantum ponatur, quod adhuc remanebit definitum ignotum; sed
si plura ponantur, oportet quod nomina posita sint communia omnibus.
11. Si enim
in definitione alicuius singularis ponantur aliqua nomina quae
conveniunt ipsi soli, erunt synonyma nomina unius rei singularis; unde
res non notificabitur huiusmodi nominibus positis, sed forte nomen
minus notum. Sicut si diceremus quid est Tullius, et responderetur
Marcus et Cicero non esset conveniens definitio.
12. Oportet
igitur, si singulare definitur, in eius definitione poni aliqua
nomina, quae multis conveniant. Ergo necesse erit, quod definitio
non solum huic singulari conveniat, cuius definitio quaeritur, sed
etiam aliis. Quod est contra rationem verae definitionis. Sicut si
aliquis te definire intendat, et dicat quod tu es animal gressibile,
aut animal album, vel quicquid aliud, non tibi soli convenit, sed
etiam est in alio.
13. Unde
patet, quod singulare, non solum ex hoc quod est corruptibile et
materiale, caret definitione, sed etiam ex hoc quod est singulare;
unde nec idea definitur. Cuius ratio est quam hic tangit philosophus:
quia si nomina ad definiendum assumpta exprimunt individuum quantum ad
ea ex quibus individuatur, erunt nomina synonyma. Si autem exprimunt
naturam et accidentia communia absque individuatione, non erit
definitio propria definitio: quia omnes formae, sive accidentales,
sive substantiales, quae non sunt per se subsistentes, sunt, quantum
est de se, communes multis. Et si aliqua inveniatur in uno solo,
sicut forma solis, hoc non provenit ex parte formae, quin quantum est
de se sit nata esse in pluribus; sed ex parte materiae. Nam tota
materia speciei congregata est sub uno individuo. Vel magis ex parte
finis; quia unus sol sufficit ad universi perfectionem.
14. Deinde
cum dicit si quis autem excludit quamdam cavillosam responsionem.
Posset enim aliquis dicere, quod licet quodlibet eorum, quae ponuntur
in definitione singularis ideae, conveniat separatim multis, non tamen
simul accepta conveniunt nisi uni soli; huic scilicet cuius definitio
quaeritur. Hanc autem responsionem excludit duobus modis. Primo
quantum ad ipsas ideas. Secundo quantum ad ea, quorum sunt ideae,
ibi, amplius de multis. Circa primum duo facit. Primo excludit
responsionem praedictam; ostendens quod adhuc sequitur definitionem non
definito soli inesse. Secundo quod non primo, ibi, et necesse esse
priora. Dicit ergo, quod contra responsionem praedictam, primo est
dicendum hic, quod definitio assignata alicui ideae etiam aliis
inerit; sicut si definitio ideae hominis sit animal bipes, haec duo
inerunt animali et bipedi, idest ideae animalis et ideae bipedis; quia
etiam illae duae ideae simul coniunctae erunt animal bipes. Et sic
haec definitio, animal bipes, non erit propria ideae hominis. Et hoc
inconveniens quidem accidit in sempiternis, idest considerando etiam
definitionem ideae, quae est quoddam singulare sempiternum secundum
Platonicos; et considerando quod definitio assignata uni ideae
convenit aliis.
15. Deinde
cum dicit et necesse ostendit quod sequitur ulterius, quod definitio
assignata ideae hominis non primo convenit ei; quod est contra rationem
definitionis. Nam definitio primo verificatur de definito. Hoc autem
ostendit tribus modis. Primo sic: dicens, quod non solum necesse est
quod animali et bipedi conveniat definitio assignata homini; sed etiam
necesse est quod illa, scilicet animal et bipes, existant priora
homine, et sint partes eius, inquantum homo ex utroque constituitur.
16. Quinimmo
secundum positionem eorum sequeretur, quod ambo sint separabilia ab
homine, et ab aliis animalibus, scilicet animal et bipes, si homo
ponitur separabilis ab individuis. Sicut enim homo est superius ad
individua, ita genus et differentiae ad hominem. Aut enim oportet
quod nullum commune sit separabile; aut oportet quod ambo praedicta,
scilicet animal et bipes, sint separabilia ab homine. Si igitur
nullum commune est separabile, tunc sequetur quod genus non erit
praeter species. Et sic genus non significabit substantiam. Si vero
genus erit praeter species, pari ratione et differentia, quae etiam
est communior specie. Si autem utraque, scilicet animal et bipes,
sunt separabilia ab homine, sequetur quod sint priora, eo modo sicut
homo separatus est prior individuis. Et ita sequetur ulterius, quod
definitio assignata homini, conveniat quibusdam prioribus, scilicet
animali et bipedi.
17. Secundo
ibi, deinde quia ostendit idem alia ratione; dicens, quod inde patet
quod animal et bipes sunt priora homine secundum esse. Ista enim sunt
priora in esse quae non removentur aliis ablatis; sed eis ablatis alia
removentur. Sicut unum est prior duobus, quia remoto uno, removentur
duo, sed non e converso. Remotis autem animali et bipede, removetur
homo; sed remoto homine, hoc, scilicet animal et bipes, non
aufertur. Unde patet quod animal et bipes sunt priora homine.
18. Tertio
ibi, deinde autem ostendit idem tertia ratione; dicens, quod idem
apparet si ponamus animal et bipes non solum esse separabilia ab
homine, quasi quaedam ideae eius, sicut supra dictum est in prima
ratione, sed etiam quod ex ipsis fit homo, ut sic ex ideis separatis
fiat idea separata. Patet enim, quod minus erunt composita animal et
bipes, ex quibus componitur homo, quam homo qui componitur ex eis.
Quod autem est minus compositum, est prius. Unde sequetur adhuc,
quod animal et bipes sunt priora homine, non solum propter
separationem, ut prima ratio procedebat, sed etiam propter
compositionem, ut procedit haec tertia ratio.
19. Deinde
cum dicit amplius de multis ponit aliam rationem ad excludendum
praemissam responsionem; dicens, quod non solum sequetur quod
definitio assignata ideae hominis conveniat aliis ideis prioribus,
scilicet animali et bipedi, ex quibus ponitur constitui idea hominis;
sed etiam illa ipsa, ut animal et bipes, oportebit praedicari de
multis, et non de homine tantum, non solum seorsum accepta, ut
praemissa responsio istorum dicebat, sed etiam coniunctim.
20. Si enim
haec ex quibus componitur idea hominis, scilicet animal et bipes, non
praedicantur de multis, quomodo cognoscetur quod sint ideae hominis,
ut supra conclusum est? Sequetur enim quod sit aliqua idea, quae non
potest praedicari de pluribus quam de uno. Constat enim quod idea
animalis de pluribus numero praedicari potest. Si ergo haec duo simul
animal bipes, non possunt praedicari nisi de uno, sequetur quod bipes
restringat animal ad unum, ita quod aliqua idea quae est bipes
praedicetur de uno tantum. Quod non videtur esse verum; cum omnis
idea sit participabilis a multis. Ab uno enim exemplari, multa
exemplaria fieri contingit. Non igitur praedicta responsio potuit esse
vera.
21. Sciendum
est autem quod per hanc eandem rationem sufficienter ostenditur etiam
nullum singulare in his inferioribus definiri posse per aliquas
proprietates vel formas adunatas, quaecumque fuerint. Sicut enim
quaelibet idea, ita et quaelibet forma, quantum est de se, nata est
in pluribus esse. Et ita, quantumcumque aggregentur, non erit certa
assignatio huius singularis nisi per accidens, inquantum contingit
omnia insimul collecta in uno solo inveniri. Unde patet quod collectio
accidentium non est principium individuationis, ut quidam dicunt, sed
materia designata, ut philosophus dixit.
22. Deinde
cum dicit quemadmodum ergo ponit tertiam rationem principalem ad
ostendendum quod ideae non possunt definiri; dicens, quod quia supra
dictum est, quod individua non possunt definiri propter hoc quod sunt
corruptibilia, ut prima ratio procedebat, et quia ea quae accipiuntur
in definitionibus sunt communia, ut procedebat ratio secunda, latet
verum esse hoc quod dictum est, scilicet quod impossibile sit definire
singularia in sempiternis, et maxime in illis quae sunt unica in una
specie, sicut sol et luna. Quia enim sunt sempiterna, non videtur de
eis concludere ratio, quae ex corruptione singularium procedebat.
Quia vero sunt unica in una specie, non videtur de eis ratio
concludere quae procedebat ex communitate partium definitionis.
Quaecumque enim convenit soli speciei, conveniunt soli individuo.
23. Sed pro
tanto decipiuntur, qui putant haec esse definibilia, quia definientes
talia peccant multipliciter. Et uno modo peccant inquantum addunt
aliqua in definitionibus eorum, quibus ablatis adhuc erunt ipsa,
scilicet sol et luna. Sicut cum definiendo solem, dicunt quod est
perigyrion, idest terram gyrans, aut nycticrypton, idest nocte
absconsum. Si enim sol steterit non gyrans terram, aut si
apparuerit, ut non sit nocte absconsum, non adhuc erit sol, si bene
fuerit definitum. Sed absurdum est, si non sit sol istis remotis.
Sol enim significat quamdam substantiam; illa vero, per quae
definitur, sunt quaedam accidentia eius.
24. Non solum
autem sic peccant, sed et amplius, definientes solem per aliquid quod
convenit in alio esse. Si enim fiat alter talis, idest aliquod corpus
habens talem vel eamdem formam et speciem, palam est quod erit sol,
secundum quod sol significat speciem, et hoc modo potest definiri.
Ratio autem definitiva est communis, idest huius speciei quod est
sol. Sed sol iste erat de numero singularium, sicut Cleon aut
Socrates. Et sic patet, quod licet etiam ideae ponantur sempiternae
et unicae in una specie, adhuc non poterunt definiri.
25. Quare
nullus ponentium ideas protulit aliquem terminum, idest definitionem
ideae. Si enim aliqua definitio ab eis data esset de aliqua idea,
puta hominis vel equi, fieret manifestum contra tentantes definire
ideam, quia verum est quod modo dictum est, scilicet quod idea est
indefinibilis.
|
|