|
1. Hic
philosophus manifestat quod superius sub dubitatione reliquit: scilicet
quomodo aliqua substantia componatur ex partibus; cum supra
ostenderit, quod substantia non potest componi neque ex passionibus,
neque ex substantiis actu existentibus. Et ideo hic ostendit, quod
partes, ex quibus componuntur substantiae, non sunt substantiae actu
existentes, sed potentia; dicens, quod cum supra dictum sit, quod
quaedam sunt quae ab omnibus existimantur substantiae esse, scilicet
substantiae sensibiles, et partes earum, manifestum est, quod
plurimae huiusmodi substantiarum sunt in potentia, et non in actu; ut
patet de partibus animalium, et de omnibus aliis partibus.
2. Dicit autem
partes esse plurimas harum substantiarum, quia, cum unumquodque totum
ex pluribus componatur, oportet plures esse partes componentes quam
tota composita. Et quod partes sint in potentia tantum, patet, quia
nihil de numero earum est separatum; immo omnes partes inquantum sunt
partes, sunt unitae in toto.
3. Omne enim
quod est in actu, oportet esse ab aliis distinctum, quia res una
dividitur ab alia per suum actum et per formam, sicut supra dictum
est. Quando autem ea, quae ponuntur partes, fuerint separata
abinvicem dissoluto toto, tunc quidem sunt entia in actu, non quidem
ut partes, sed ut materia existens sub privatione formae totius.
Sicut patet de terra et igne et aere, quae quando sunt partes corporis
mixti, non sunt actu existentia, sed potentia in mixto; cum vero
separantur, tunc sunt in actu existentia, et non partes. Nullum enim
elementorum antequam digeratur, idest antequam per alterationem debitam
veniat ad mixtionem, et fiat unum mixtum ex eis, est unum cum alio,
nisi sicut cumulus lapidum est unum secundum quid, et non simpliciter.
Vel melius nihil ipsorum, idest nihil ex ipsis est unum et cetera.
4. Quamvis
enim omnes partes sint in potentia, tamen maxime poterit aliquis
opinari partes animatorum et partes animae esse propinquas, ut fiant
actu et potentia, idest ut sint in potentia propinqua actui. Et hoc
ideo, quia corpora animata sunt corpora organica habentia partes
distinctas secundum formam; unde maxime sunt propinqua ad hoc quod sint
actu. Et hoc ideo quia habent principium motus ab aliquo determinato,
cum una pars moveat aliam. Sicut patet in iuncturis, in quibus
videtur esse principium motus alterius partium coniunctarum, cum
contingat unam moveri, alia quiescente, ut dicitur in libro de motibus
animalium.
5. Et propter
hoc etiam, quia non solum partes corporis sunt in potentia propinqua
actui, sed etiam partes animae, ideo quaedam animalia post divisionem
vivunt, sicut animalia anulosa. Quod ex hoc contingit, quia in toto
animali erat una anima in actu, plures autem in potentia. Facta autem
divisione, fiunt plures animae in actu. Quod contingit propter
imperfectionem talium animalium, quae requirunt modicam diversitatem in
partibus, eo quod habent animam imperfectae virtutis, non valentem
diversa operari, ad quae sit necessaria organorum multitudo.
6. Sed tamen
quamvis istae partes animae et animatorum sint propinquae actui,
nihilominus sunt omnia in potentia, quando totum fuerit unum et
continuum per naturam. Non autem si fiat unum per violentiam; sicut
si ligentur partes unius animalis cum partibus alterius; aut per
complantationem, sicut accidit in plantis. Ante enim quam surculus
insertus uniatur plantae, est in actu; postea vero est in potentia.
Tale namque, scilicet unum esse per violentiam aut per complantationem
est orbatio, idest aliquid laesivum naturae, et contra naturam
existens.
7. Deinde cum
dicit quoniam vero ostendit specialiter quod unum et ens non sunt
substantiae. Et circa hoc duo facit. Primo praemittit propositum;
dicens, quod hoc modo praedicatur de rebus unum sicut et ens, cum sint
convertibilia: et unum dicitur de aliqua re propter substantiam eius.
Unius enim est una substantia; et illa sunt unum numero, quorum est
substantia una numero. Quod etiam aliquid dicatur ens per suam
substantiam, hoc est manifestum.
8. Quoniam
inquam ita est, palam est quod neque unum neque ens contingit esse
substantiam rerum; immo praedicantur de substantia sicut de subiecto.
Sicut etiam neque hoc quod est elemento esse aut principio, idest ipsa
ratio principii et elementi, dicit substantiam rei quae dicitur
principium vel elementum. Sed quaerimus quid sit principium vel
elementum, ut ad aliquod notius referamus, scilicet ad substantiam
subiectam.
9. Sed tamen
ens et unum magis sunt substantia quam principium et elementum et
causa. Propinquius enim se habent ad rerum substantiam. Principium
enim et causa et elementum, important solam habitudinem rei ad rem
aliquam; sed ens et unum significat id quod convenit rei ratione suae
substantiae. Et tamen nec ens nec unum sunt substantia ipsa rei.
10. Secundo
ibi, sed nec probat propositum duabus rationibus. Quarum primam ponit
dicens, quod cum ista, scilicet ens et unum, sint communia, non
possunt esse substantiae, si nullum commune est substantia, ut
probatum est. Quod autem nullum commune sit substantia, ex hoc
patet, quia substantia nulli potest inesse nisi ipsi habenti eam cuius
est substantia. Unde impossibile est substantiam esse communem
multorum.
11. Secundam
rationem ponit ibi, amplius quod dicit quod hoc ipsum quod est unum,
non potest apud multa simul inveniri. Hoc enim est contra rationem
unius, si tamen ponatur aliquod unum per se existens ut substantia.
Sed illud quod est commune, est simul apud multa. Hoc enim est ratio
communis, ut de multis praedicetur, et in multis existat. Patet
igitur quod unum quod est commune, non potest esse sic unum quasi una
substantia. Et ulterius palam est ex omnibus praedictis in hoc
capitulo, quod nullum universale, nec ens, nec unum, nec genera,
nec species habent esse separatum praeter singularia.
12. Deinde
cum dicit sed species ostendit quantum ad quid Plato recte dixerit, et
quantum ad quid non recte; dicens, quod Platonici ponentes species
ideales, in hoc recte dicunt, quod ponunt eas separatas, ex quo
ponunt esse substantias singularium. De ratione enim substantiae est
quod sit per se existens. Non autem posset esse per se existens si in
aliquo singularium esset; praesertim quia si uno singularium
existeret, in aliis esse non posset. Sicut enim iam dictum est, id
quod est unum subsistens, non potest in multis esse. Unde in hoc
recte facit Plato, ex quo posuit species esse substantias, quod
posuit eas separatas.
13. In hoc
autem non dixerunt recte, quia dicunt unam speciem esse in multis.
Haec enim duo videntur esse opposita: quod aliquid sit separatum per
se existens, et tamen habeat esse in multis. Causa autem propter quam
inducti sunt Platonici ad ponendum huiusmodi substantias separatas, et
tamen esse in multis, haec est: quia per rationem invenerunt quod
oportet esse aliquas substantias incorruptibiles et incorporeas, cum
ratio substantiae corporalibus dimensionibus non sit obligata. Sed
quae sunt huiusmodi substantiae, quae quidem sunt incorruptibiles, et
sunt praeter has substantias singulares et sensibiles, non habent
reddere, idest non possunt assignare et manifestare, eo quod nostra
cognitio a sensu incipit, et ideo ad incorporea quae sensum
transcendunt, non possumus ascendere, nisi quatenus per sensibilia
manuducimur.
14. Et ideo,
ut aliquam notitiam traderent de substantiis incorporeis
incorruptibilibus, faciunt, idest fingunt eas, easdem esse specie
substantiis corruptibilibus, sicut in istis substantiis corruptibilibus
invenitur homo singularis corruptibilis, et similiter equus.
Posuerunt igitur quod etiam in illis substantiis separatis esset aliqua
substantia quae esset homo, et aliqua quae esset equus, et sic de
aliis: sed differenter: quia has substantias separatas scimus, ex
doctrina Platonicorum, per hoc quod dicimus autanthropon, idest per
se hominem, et authippon, idest per se equum. Et ita in singulis
substantiis sensibilibus ad designandas substantias separatas addimus
hoc verbum, idest hanc dictionem auto, idest per se.
15. Ex quo
apparet quod Platonici volebant illas substantias separatas esse
eiusdem speciei cum istis sensibilibus; et solum in hoc differre, quia
separatis attribuebant nomen speciei per se, non autem sensibilibus.
Cuius ratio est quia in singularibus sunt multa, quae non sunt partes
speciei. Sed in illis substantiis separatis dicebant tantum esse illa
quae pertinent ad speciem et naturam speciei. Ergo homo separatus
dicebatur per se homo, quia habet ea tantum quae pertinent ad naturam
speciei. Sed hic homo singularis habet, cum his quae ad naturam
speciei pertinent, multa alia: et propter hoc non dicitur per se
homo.
16. Est autem
similis defectus in hac positione, sicut si poneremus quod non
videremus astra et alia corpora incorruptibilia, et tamen constaret per
rationem quod essent aliqua corpora incorruptibilia, et poneremus quod
incorruptibilia corpora essent eiusdem speciei cum corporibus
corruptibilium. Sicut si diceremus quod corpora incorruptibilia essent
bos et homo et equus et alia huiusmodi, ut poetae finxerunt in stellis
esse arietem et taurum et alia huiusmodi. Sicut igitur si non
videremus stellas, non minus ut existimo forent substantiae corporeae
sempiternae, idest stellae, praeter eas quas nos tunc videremus,
scilicet huiusmodi corpora corruptibilia et alterius speciei ab eis;
ita etiam et nunc, quamvis nesciamus dicere quae sunt substantiae
separatae et cuius naturae, tamen forsan necessarium est esse quasdam
substantias separatas praeter sensibiles, et alterius speciei ab eis.
Ideo autem dicit forsan, quia nondum probaverat substantias aliquas
esse a materia separatas. Probabit autem in sequentibus.
17. Concludit
autem ultimo conclusionem intentam in toto capitulo; dicens, quod
manifesta sunt ex praedictis duo. Quorum unum est, quod nihil
universaliter dictorum sit substantia. Secundum est quod nulla
substantia fit ex substantiis actu existentibus. Vel secundum aliam
literam, ex non substantiis. Ostendit enim supra, quod substantia
quae est hoc aliquid, non fit ex communibus, quae significant quale
quid.
|
|