|
1. Philosophus
in principio huius septimi promiserat se tractaturum de substantia rerum
sensibilium quae est quod quid erat esse, quam logice notificavit
ostendens, quod ea quae per se praedicantur, pertinent ad quod quid
est, ex quo nondum erat manifestum quid sit substantia, quae est quod
quid erat esse. Hanc autem substantiam Platonici dicebant esse
universalia, quae sunt species separatae: quod Aristoteles supra
immediate reprobavit. Unde relinquebatur, quod ipse philosophus
ostenderet quid secundum rem sit substantia, quae est quod quid erat
esse. Et ad hoc etiam ostendendum praemittit, quod substantia, quae
est quod quid erat esse, se habet ut principium et causa, quae est
intentio huius capituli. Dividitur ergo in partes duas. In prima
dicit de quo est intentio. In secunda prosequitur suam intentionem,
ibi, quaeritur autem ipsum propter quid. Dicit ergo primo, quod ex
quo ostensum est, quod nihil universaliter dictorum est substantia, ut
Platonici posuerant, dicamus quid secundum veritatem oportet dicere
substantiam, scilicet quae est quod quid erat esse, et quale quid sit
haec substantia: utrum scilicet sit forma, vel materia, vel aliquid
huiusmodi: et hoc inquam dicamus interponentes vel dicentes quasi aliud
principium ab eo principio logico, per quod ingressi sumus in principio
septimi ad inquisitionem praedictae substantiae. Forsitan enim ex
his, quae dicentur circa quidditates rerum sensibilium, erit palam de
illa substantia, quae est separata a sensibilibus substantiis.
Quamvis enim substantiae separatae non sint eiusdem speciei cum
substantiis sensibilibus, ut Platonici posuerunt, tamen cognitio
istarum substantiarum sensibilium est via ad cognoscendum praedictas
substantias separatas. Subiungit autem quid sit illud principium aliud
per quod ad propositam quaestionem ingrediendum est, dicens quod hinc
procedendum est ad ostendendum quid sit praedicta substantia, quod
sciamus quod in ipsa substantia est principium quoddam, et causa
quaedam.
2. Deinde cum
dicit quaeritur autem ostendit quod substantia, quae est quod quid erat
esse, sit principium et causa. Et circa hoc duo facit. Primo
ostendit quod sit principium et causa. Secundo cuiusmodi principium
sit, ibi, quoniam vero ex aliquo compositum fit. Circa primum duo
facit. Primo ostendit propositum. Secundo excludit quoddam quod
posset videri propositae rationi repugnans, ibi, latet autem maxime
quod quaeritur. Est autem vis suae rationis talis. Illud, de quo
non quaeritur per quaestionem propter quid, sed in ipsum alia quaesita
reducuntur, oportet esse principium et causam: quaestio enim propter
quid, quaerit de causa. Sed substantia quae est quod quid erat esse,
est huiusmodi. Non enim quaeritur propter quid homo est homo, sed
propter quid homo est aliquid aliud. Et similiter est in aliis. Ergo
substantia rei, quae est quod quid erat esse, est principium et
causa.
3. Dicit ergo
primo, quod ipsum propter quid semper sic quaeritur, idest ipsa
quaestione propter quid utimur quaerentes, propter quid aliquid aliud
inest alicui alii, et non propter quid aliquid sit ipsum. Quaerere
enim propter quid homo musicus sit musicus homo, aut est quaerere quod
dictum est propter quid homo musicus est homo musicus, aut aliud;
quasi dicat: cum quaerimus propter quid homo musicus est homo musicus,
dupliciter potest haec quaestio intelligi. Uno modo ut id quod dictum
est et positum quaeratur, scilicet ut de hoc toto, quod est homo
musicus, quaeratur hoc totum, quod est homo musicus. Alio modo ut
quaeratur aliud de alio; ut scilicet de homine, qui est musicus,
quaeratur non propter quid sit homo, sed propter quid sit musicus.
4. Et statim
reprobat primum modum intelligendi; dicens, quod quaerere propter quid
ipsum est ipsum, sicut propter quid homo sit homo, nihil est
quaerere. In omni enim quaestione, qua quaeritur propter quid,
oportet aliquid esse manifestum, et aliquid esse quaesitum, quod non
est manifestum. Cum enim sint quatuor quaestiones, ut in secundo
posteriorum habetur, scilicet an est, quid est, quia est, et propter
quid: duae istarum, scilicet quid, et propter quid, in idem
coincidunt, ut ibi probatur. Sicut autem quaestio quid est, se habet
ad quaestionem an est, ita quaestio propter quid, ad quaestionem
quia. Cum igitur quaeritur propter quid oportet illa duo esse
manifesta. Secundum enim quod propter quid est idem ei quod est quid,
oportet esse manifestum an est. Secundum autem quod propter quid
distinguitur a quid est, oportet esse manifestum quia. Et ideo
dicit, quod cum quaeritur propter quid, oportet existere manifesta
entia ista duo: scilicet ipsum quia et ipsum esse, quod pertinet ad
quaestionem an est. Sicut cum quaeritur propter quid luna eclipsatur?
Oportet esse manifestum quod luna patitur eclipsim: si enim non sit
manifestum hoc, frustra quaeritur propter quid hoc sit. Et eadem
ratione cum quaeritur quid est homo? Oportet esse manifestum, hominem
esse. Hoc autem non potest contingere si quaeratur propter quid ipsum
sit ipsum: ut propter quid homo est homo? Vel propter quid musicus
est musicus? Scito enim quod homo est homo, scitur propter quid.
5. Est enim
una ratio et una causa in omnibus, quam impossibile est ignorari;
sicut nec alia communia, quae dicuntur communes animi conceptiones,
ignorari possibile est. Huius autem ratio est, quia unumquodque est
unum sibiipsi. Unde unumquodque de se praedicatur.
6. Nisi forte
aliquis velit assignare aliam causam, dicens, quod ideo homo est
homo, et musicus est musicus, et sic de aliis, quia unumquodque est
indivisibile ad seipsum. Et ita non potest de seipso negari, ut
dicatur homo non est homo. Unde oportet ut de se affirmetur. Sed
haec ratio non differt a prima, quam diximus; scilicet quod
unumquodque unum est sibiipsi. Quia hoc erat unum esse; idest supra
posueramus, quod unum significet indivisibile. Et ideo idem est
dicere, quod unumquodque sit unum sibi, et indivisibile ad seipsum.
7. Sed etiam
dato quod haec esset alia ratio a praedicta, tamen hoc etiam est
commune omnibus, quia unumquodque est indivisibile ad seipsum. Et est
quod breve, idest se habet ad modum principii, quod est parvum
quantitate et maximum virtute. Unde non potest quaeri quasi
ignoratum, sicut nec alia principia communia. Alia translatio habet,
et est similis toni: quasi dicat: et consonat verum in omnibus. Alia
vero litera habet, et est verum, subaudiendum, per se manifestum.
Sic igitur patet, quod non potest quaeri propter quid ipsum sit
ipsum.
8. Unde
relinquitur, quod semper quaeritur propter quid hoc sit aliud hoc. Et
hoc subsequenter manifestat; dicens, quod si aliquis quaereret propter
quid tale animal est homo? Hoc quidem igitur palam quod non quaeritur
propter quid homo est homo. Et sic patet quod aliud de aliquo
quaeritur propter quid existit, non idem de seipso. Sed cum quaeritur
aliquid de aliquo propter quid existit, oportet manifestum esse, quia
existit. Nam si non sit ita, ut scilicet si non sit manifestum quod
existat, nihil quaerit. Quaerit enim fortasse de eo quod non est.
Vel aliter ut referatur ad superiora. Nam si non sit ita, idest si
non quaerit aliud de alio sed ipsum de seipso, nihil quaerit, ut iam
ostensum est.
9. In
quaerendo autem propter quid de aliquo, aliquando quaeritur causa,
quae est forma in materia. Unde cum quaeritur, propter quid tonat?
Respondetur, quia sonitus fit in nubibus: hic enim constat quod aliud
de alio est quod quaeritur. Est enim sonitus in nubibus, vel
tonitruum in aere.
10. Aliquando
autem quaeritur causa ipsius formae in materia quae est efficiens vel
finis; ut cum quaerimus propter quid haec, scilicet lapides et
lateres, sunt domus? In ista enim quaestione est aliquid de aliquo
quod quaeritur, scilicet domus de lapidibus et lignis. Et ideo
philosophus non dixit simpliciter, quod quaeratur quid est domus, sed
propter quid huiusmodi sunt domus. Palam igitur est, quod ista
quaestio quaerit de causa.
11. Quae
quidem causa quaesita, est quod quid erat esse, logice loquendo.
Logicus enim considerat modum praedicandi, et non existentiam rei.
Unde quicquid respondetur ad quid est, dicit pertinere ad quod quid
est; sive illud sit intrinsecum, ut materia et forma; sive sit
extrinsecum, ut agens et finis. Sed philosophus qui existentiam
quaerit rerum, finem vel agentem, cum sint extrinseca, non
comprehendit sub quod quid erat esse. Unde si dicamus, domus est
aliquid prohibens a frigore et caumate, logice loquendo significatur
quod quid erat esse, non autem secundum considerationem philosophi.
Et ideo dicit quod hoc quod quaeritur ut causa formae in materia, est
quod quid erat esse, ut est dicere logice: quod tamen secundum rei
veritatem et physicam considerationem in quibusdam est cuius causa,
idest finis, ut in domo, aut in lecto.
12.
Exemplificat autem de artificialibus, quia in eis est maxime
manifestum quod sunt propter finem. Quamvis enim naturalia sint
propter finem, fuit tamen hoc a quibusdam negatum. Potest igitur,
cum quaeritur propter quid lapides et ligna sunt domus, responderi per
causam finalem; scilicet ut defendamur a frigore et caumate. In
quibusdam vero id quod quaeritur, ut causa formae in materia, est quod
movit primum, idest agens. Nam hoc etiam est causa. Ut si quaeritur
propter quid lapides et ligna sunt domus? Potest responderi: propter
artem aedificativam.
13. In hoc
tamen differt inter causam agentem et finalem: quia talis causa,
scilicet agens, quaeritur in fieri et corrumpi. Altera autem causa,
scilicet finalis, non quaeritur solum in fieri et corrumpi, sed etiam
in esse. Et hoc ideo, quia agens est causa formae in materia
transmutando materiam ad formam, quod fit in generari et corrumpi.
Finis autem, inquantum movet agentem per intentionem, est causa etiam
in fieri et corrumpi. Inquantum vero res per suam formam ordinatur in
finem, est etiam causa in essendo. Unde cum dicitur quod lapides et
ligna sunt domus propter artem aedificativam, intelligitur quod ars
aedificativa est causa fiendi domum. Cum vero dicitur quod lapides et
ligna sunt domus, ut defendamur a frigore et caumate, potest intelligi
quod propter hoc facta sit domus, et quod propter hoc esse domus sit
utile.
14. Hic autem
loquitur philosophus in substantiis sensibilibus. Unde intelligendum
est quod hic dicitur, solum de agente naturali, quod agit per motum.
Nam agens divinum quod influit esse sine motu, est causa non solum in
fieri, sed etiam in esse.
15. Deinde
cum dicit latet autem quia superius dixerat, quod cum quaeritur propter
quid, semper quaeritur aliud de alio, et hoc videtur in aliquo modo
quaerendi habere instantiam; ideo movet hic circa hoc dubitationem, et
solvit. Unde circa hoc tria facit. Primo movet dubitationem.
Secundo solvit, ibi, sed oportet corrigentes quaerere. Tertio
infert quoddam corollarium ex dictis, ibi, palam igitur quod in
simplicibus. Dicit ergo primo, quod id, quod quaeritur, scilicet in
qualibet quaestione quaeri aliud de alio maxime latet, idest
dubitationem habet in his, quae non de aliis dicuntur, idest in
quaestionibus, in quibus non praedicatur aliquid de aliquo, sed fit
quaestio de aliquo uno simplici, ut cum quaeritur quid est homo? Hoc
inquam latet propter simpliciter dici, sed non definite quia hoc aut
hoc: idest ista est causa dubitationis, quia in talibus simpliciter
profertur aliquid unum, ut homo, et non proferuntur in quaestione illa
quibus convenit esse hominem, sicut partes, vel etiam aliquod hominis
suppositum.
16. Sed
videtur haec dubitatio non esse ad propositum. Locutus enim fuerat
supra philosophus de quaestione propter quid est, et non de quaestione
quid est. Haec autem dubitatio instat de quaestione quid est. Sed
dicendum, quod quaestio quid et propter quid in idem quodammodo
incidunt, ut est dictum. Et ideo quaestio quid est, potest
transformari in quaestionem propter quid. Quaestio enim quid est,
quaerit de quidditate propter quam id, de quo quid est quaeritur,
praedicatur de quolibet suorum subiectorum, et convenit suis partibus.
Propter hoc enim Socrates est homo, quia convenit ei illud, quod
respondetur ad quaestionem quid est homo. Propter hoc etiam carnes et
ossa sunt homo, quia quod quid est homo est in carnibus et in ossibus.
Idem ergo est quaerere quid est homo, et quaerere propter quid hoc,
scilicet Socrates, est homo? Vel propter quid hoc, scilicet carnes
et ossa sunt homo? Sicut et supra quaerebatur propter quid lapides et
ligna sunt domus? Et ideo etiam hic dicit quod hoc facit
dubitationem, quod in quaestione non additur hoc aut hoc. Si enim
adderetur, manifestum esset quod esset eadem ratio in quaestione qua
quaeritur quid est homo et in aliis quaestionibus de quibus supra
dixit.
17. Deinde
cum dicit sed oportet solvit praedictam dubitationem; dicens, quod ad
hoc quod praedicta dubitatio circa praemissam quaestionem excludatur,
oportet corrigentes quaerere, idest oportet quaestionem praemissam
corrigere, ut loco eius quod quaerebatur quid est homo, quaeratur
propter quid Socrates est homo? Vel propter quid carnes et ossa sunt
homo? Si autem non sic corrigatur ista quaestio, sequitur hoc
inconveniens, quod aliquid sit commune eius quod est nihil quaerere,
et eius quod est quaerere aliquid. Dictum est enim supra, quod
quaerere ipsum de seipso, est nihil. Quaerere autem aliquid de alio,
est aliquid quaerere. Cum ergo quaestio propter quid, in qua
quaeritur aliquid de alio, et quaestio quid, in qua non videtur quaeri
aliquid de alio, nisi praedicto modo corrigantur, sibiinvicem
communicent, sequetur quod aliquid sit commune quaestioni, in qua
nihil quaeritur, et in qua aliquid quaeritur.
18. Vel
aliter. Si non corrigatur quaestio ista, sequetur quod aliquid sit
commune eius quod est nihil quaerere, et eius quod est quaerere
aliquid. Tunc enim aliquid quaeritur, quando fit quaestio de eo quod
est: tunc vero nihil quaeritur, quando fit quaestio de eo quod non
est. Si ergo in quaestione qua quaeritur quid est, non oportet
aliquid supponere, et aliud quaerere de illo, posset ista quaestio
fieri et de ente et de non ente. Et ita quaestio quae est quid est,
esset communiter facta et de aliquo et de nihilo.
19. Quoniam
vero in hac quaestione, qua quaeritur quid est homo, oportet habere
notum existere verum hoc ipsum quod est esse hominem (aliter nihil
quaereretur): sicut cum quaeritur propter quid sit eclipsis, oportet
esse notum, quia est eclipsis: palam est, quod ille qui quaerit quid
est homo quaerit propter quid est. Nam esse est praesuppositum ad hoc
quod quaeritur quid est, quia est praesuppositum ad propter quid;
sicut cum quaerimus quid est domus? Idem est ac si quaereremus propter
quid haec, scilicet lapides et ligna, sunt domus? Propter haec
scilicet quia partes domus existunt id quod erat domus esse, idest
propter hoc quod quidditas domus inest partibus domus.
20. Dictum
est enim supra, quod in talibus propter quid quandoque quaerit formam,
quandoque agentem, quandoque finem. Et similiter cum quaerimus quid
est homo, idem est ac si quaereretur propter quid hoc, scilicet
Socrates, est homo? Quia scilicet inest ei quidditas hominis. Aut
etiam idem est, ac si quaereretur propter quid corpus sic se habens,
ut puta organicum, est homo? Haec enim est materia hominis, sicut
lapides et lateres domus.
21. Quare
manifestum est quod in talibus quaestionibus quaeritur causa materiae,
idest propter quid materia pertingat ad naturam eius quod definitur.
Hoc autem quaesitum quod est causa materiae est species, scilicet
forma qua aliquid est. Hoc autem est substantia, idest ipsa
substantia quae est quod quid erat esse. Et sic relinquitur quod
propositum erat ostendere, scilicet quod substantia sit principium et
causa.
22. Deinde
cum dicit palam igitur infert quoddam corollarium ex dictis; dicens,
quod ex quo in omnibus quaestionibus quaeritur aliquid de aliquo, sicut
de materiae causa, quae est formalis vel causa formae in materia, ut
finis et agens: palam est, quod in substantiis simplicibus, quae non
sunt compositae ex materia et forma, non est aliqua quaestio. In omni
enim quaestione, ut habitum est, oportet aliquid esse notum, et
aliquid quaeri quod ignoramus. Tales autem substantiae, vel totae
cognoscuntur, vel totae ignorantur, ut in nono infra dicetur. Unde
non est in eis quaestio.
23. Et
propter hoc de eis etiam non potest esse doctrina, sicut est in
scientiis speculativis. Nam doctrina est generatio scientiae;
scientia autem fit in nobis per hoc quod scimus propter quid.
Syllogismi enim demonstrativi facientis scire, medium est propter quid
est.
24. Sed ne
videatur consideratio talium substantiarum omnino aliena esse a physica
doctrina, ideo subiungit, quod alter est modus quaestionis talium.
In cognitione enim harum substantiarum non pervenimus nisi ex
substantiis sensibilibus, quarum substantiae simplices sunt quodammodo
causae. Et ideo utimur substantiis sensibilibus ut notis, et per eas
quaerimus substantias simplices. Sicut philosophus infra, per motum
investigat substantias immateriales moventes. Et ideo in doctrinis et
quaestionibus de talibus, utimur effectibus, quasi medio ad
investigandum substantias simplices, quarum quidditates ignoramus. Et
etiam patet, quod illae substantiae comparantur ad istas in via
doctrinae, sicut formae et aliae causae ad materiam. Sicut enim
quaerimus in substantiis materialibus formam, finem et agentem ut
causas materiae; ita quaerimus substantias simplices ut causas
substantiarum materialium.
25. Deinde
cum dicit quoniam vero ostendit cuiusmodi causa et principium sit
substantia, quae est quod quid erat esse; et circa hoc tria facit.
Primo praemittit quoddam, quod est necessarium ad propositum
ostendendum. Secundo movet dubitationem, ibi, si igitur necesse
illud. Tertio solvit, ibi, videbitur autem utique esse aliquid.
Circa primum innuit quamdam distinctionem compositionis alicuius ex
multis. Quandoque enim ex multis fit compositio, ita quod totum
compositum ex multis est unum quoddam, sicut domus composita ex suis
partibus, et mixtum corpus ex elementis. Quandoque vero ex multis fit
compositum, ita quod totum compositum non est unum simpliciter, sed
solum secundum quid; sicut patet in cumulo vel acervo lapidum, cum
partes sunt in actu, cum non sint continuae. Unde simpliciter quidem
est multa, sed solum secundum quid unum, prout ista multa associantur
sibi in loco.
26. Huius
autem diversitatis ratio est, quia compositum quandoque sortitur
speciem ab aliquo uno, quod est vel forma, ut patet in corpore mixto;
vel compositio, ut patet in domo; vel ordo, ut patet in syllaba et
numero. Et tunc oportet quod totum compositum sit unum simpliciter.
Quandoque vero compositum sortitur speciem ab ipsa multitudine partium
collectarum, ut patet in acervo et populo, et aliis huiusmodi: et in
talibus totum compositum non est unum simpliciter, sed solum secundum
quid.
27. Dicit
ergo philosophus, quod quia aliquid est sic ex aliquo compositum ut
omne, idest totum sit unum, et non hoc modo sicut cumulus lapidum,
sed sicut syllaba, quae est unum simpliciter; in omnibus talibus
oportet, quod ipsum compositum non sit ea ex quibus componitur: sicut
syllaba non est elementa. Sicut haec syllaba, quae est ba, non est
idem quod hae duae literae b et a; nec caro est idem quod ignis et
terra. Et hoc sic probat: quia dissolutis, idest divisis ab invicem
his, ex quibus fit compositio, haec, scilicet totum non adhuc remanet
post dissolutionem. Sicut iam divisis elementis non remanet caro, et
divisis literis non remanet syllaba. Elementa vero, idest literae,
remanent post dissolutionem syllabae. Et ignis et terra remanent post
dissolutionem carnis. Igitur syllaba est aliquid praeter elementa; et
non solum est elementa, quae sunt vocalis et consonans; sed alterum
aliquid, per quod syllaba est syllaba. Et sic similiter et caro non
solum est ignis et terra, aut calidum et frigidum, per quorum virtutem
elementa commiscentur, sed etiam est aliquid alterum per quod caro est
caro.
28. Deinde
cum dicit si igitur necesse movet dubitationem circa id quod
principaliter intendit. Ostensum est enim quod in carne et syllaba est
aliquid praeter elementa. Videtur autem, quod omne quod est, aut sit
elementum, aut ex elementis. Si igitur necesse est id aliquod, quod
est in carne et syllaba praeter elementa, aut elementum esse, aut ex
elementis, sequuntur haec inconvenientia.
29. Si quidem
enim sit elementum, iterum erit eadem ratio et de hoc et de aliis
elementis. Connumerandum enim aliis erit. Erit enim caro composita,
ex hoc, quod diximus praeter elementa et nunc ponimus elementum esse,
et ex igne, et terra. Et quia iam probatum est, quod in omni
composito quod est unum, oportet esse aliquid aliud praeter elementa,
erit eadem quaestio adhuc de illo alio: quod si sit elementum, iterum
caro erit ex primo alio elemento, et ex elementis, et adhuc ex aliquo
alio. Quare sic ibit in infinitum; quod est inconveniens.
30. Si ergo
istud aliud inventum, non sit elementum, sed sit ex elementis; palam
est quia non est ex elemento uno tantum, sed ex pluribus elementis.
Quia si non esset ex pluribus, sed ex uno tantum, sequeretur quod
esset illud idem elementum totum. Quod enim est ex aqua tantum, est
vere aqua. Quare si sit ex pluribus elementis, iterum eadem ratio
erit de hoc quae et de carne et syllaba, quia scilicet erit in eo
aliquid praeter elementa ex quibus est. Et de hoc iterum redibit
quaestio eadem. Et sic iterum procedit in infinitum.
31. Deinde
cum dicit videbitur autem solvit propositam dubitationem: et circa hoc
duo facit. Primo solvit eam quantum ad illud quod primo aspectu de
ipsa apparet. Secundo solutionem corrigit, et ad veritatem reducit,
ibi, quoniam vero quaedam. Dicit ergo primo, quod illud quod est in
compositis aliud ab elementis, videbitur utique in primo aspectu esse
aliquid quod non sit ex elementis, sed sit elementum et causa essendi,
vel carnem, vel syllabam, et similiter in aliis. Et iterum
videbitur, quod haec sit substantia uniuscuiusque, quae est quod quid
erat esse. Substantia enim quae est quod quid erat esse, est prima
causa essendi.
32. Deinde
cum dicit quoniam vero corrigit praedictam solutionem quantum ad duo.
Primo quantum ad hoc quod dixerat, quod hoc quod est in compositis
praeter elementa, est substantia uniuscuiusque. Hoc enim est verum in
rebus quae sunt substantiae; non autem in rebus quae non sunt
substantiae. Forma enim syllabae non est substantia. Secundo quantum
ad hoc quod dixerat, quod hoc ipsum est elementum et causa essendi.
Non enim potest dici elementum, sed principium, quia elementum
pertinet ad causam materialem.
33. Dicit
ergo, quod quia quaedam rerum non sunt substantiae, sicut praecipue
patet in artificialibus, sed quaecumque sunt secundum naturam, quantum
ad esse, et per naturam constitutae, quantum ad fieri, sunt verae
substantiae; manifestabitur quod haec natura quam quaesivimus est
substantia in quibusdam, scilicet in naturalibus, et non in omnibus.
Quae etiam natura non est elementum sed principium formale. Elementum
vero dicitur id in quo aliquid dividitur inexistens, idest
intrinsecum, sicut in materiam, puta elementa syllabae ba sunt a, b.
Unde cum praedictum principium non sit materiale, sed formale, non
erit elementum. Et sic simul patet, et quale principium est
substantia; et quod neque est elementum, neque ex elementis: in quo
solvitur dubitatio praemissa.
|
|