|
1. Postquam
ostendit, quod principalis intentio huius scientiae est considerare de
substantia, hic incipit de substantia determinare; et dividitur haec
pars in duas. In prima ostendit modum et ordinem tractandi de
substantia. In secunda prosequitur tractatum substantiae, ibi, et
primo dicemus quaedam de eo. Modum autem et ordinem tractandi de
substantia ostendit dividendo substantias in suas partes; et docendo de
qua partium eius primo et principalius est determinandum, et quae
partium ipsius praetermittendae sunt, et quae prius vel posterius
considerandae. Unde dividitur prima pars in partes tres, secundum
divisiones et subdivisiones, quas ponit de substantia. Secunda
incipit ibi, tale vero modo quodam. Tertia vero incipit ibi,
confitentur autem et cetera. Dicit ergo primo, quod substantia ad
minus dicitur quatuor modis, si non dicatur multiplicius, idest
pluribus modis. Sunt enim plures modi, quibus aliqui substantiam
nominant; ut patet de dicentibus terminos corporis esse substantias,
qui modus hic praetermittitur. Quorum quidem modorum primus est
secundum quod quod quid erat esse, idest quidditas, vel essentia,
sive natura rei dicitur eius substantia.
2. Secundus
modus est prout universale dicitur substantia esse, secundum opinionem
ponentium ideas species, quae sunt universalia de singularibus
praedicata, et sunt horum particularium substantiae.
3. Tertius modus
est secundum quod primum genus videtur esse substantia uniuscuiusque.
Et per hunc modum unum et ens ponebant substantias esse omnium rerum,
tanquam prima omnium genera.
4. Quartus modus
est secundum quod subiectum, idest substantia particularis dicitur esse
substantia. Dicitur autem subiectum de quo alia dicuntur, vel sicut
superiora de inferioribus, ut genera et species et differentiae; vel
sicut accidens praedicatur de subiecto, ut accidentia communia et
propria; sicut de Socrate praedicatur homo, animal, rationabile,
risibile et album; ipsum autem subiectum non praedicatur de alio.
Quod est intelligendum per se. Per accidens enim nihil prohibet
Socratem de hoc albo praedicari, vel de animali, vel de homine; quia
id, cui inest album, aut animal, aut homo, Socrates est. De
seipso autem praedicatur per se, cum dicitur, Socrates est
Socrates. Patet autem, quod subiectum hic dicitur, quod in
praedicamentis nominatur substantia prima, ex hoc, quod eadem
definitio datur de subiecto hic, et ibi de substantia prima.
5. Unde
concludit quod determinandum est de hoc, idest de subiecto vel de
substantia prima, quia tale subiectum maxime videtur substantia esse.
Unde in praedicamentis dicitur quod talis substantia est quae proprie
et principaliter et maxime dicitur. Huiusmodi enim secundum se omnibus
aliis substant, scilicet speciebus et generibus et accidentibus.
Substantiae vero secundae, idest genera et species, substant solis
accidentibus. Et hoc etiam non habent nisi ratione primarum. Homo
enim est albus inquantum hic homo est albus.
6. Unde patet
quod fere eadem est divisio substantiae hic posita, cum illa quae
ponitur in praedicamentis. Nam per subiectum intelligitur hic
substantia prima. Quod autem dixit genus et universale, quod videtur
ad genus et species pertinere, continetur sub substantiis secundis.
Hoc autem quod quid erat esse hic ponitur, sed ibi praetermittitur,
quia non cadit in praedicamentorum ordine nisi sicut principium. Neque
enim est genus neque species neque individuum, sed horum omnium formale
principium.
7. Deinde cum
dicit tale vero subdividit quartum modum praemissae divisionis; hoc
scilicet quod dixerat subiectum: et circa hoc tria facit. Primo
namque ponit divisionem. Secundo comparat partes divisionis
adinvicem, ibi, quare si species et cetera. Tertio ostendit quomodo
de istis partibus divisionis sit agendum, ibi, attamen eam quae nunc
ex ambobus et cetera. Dicit ergo primo, quod subiectum, quod est
prima substantia particularis, in tria dividitur; scilicet in
materiam, et formam, et compositum ex eis. Quae quidem divisio non
est generis in species, sed alicuius analogice praedicati, quod de
eis, quae sub eo continentur, per prius et posterius praedicatur.
Tam enim compositum quam materia et forma particularis substantia
dicitur, sed non eodem ordine; et ideo posterius inquiret quid horum
per prius sit substantia.
8. Exemplificat
autem hic membra in artificialibus, in quibus aes est ut materia,
figura ut forma speciei, idest dans speciem, statua compositum ex
his. Quae quidem exemplificatio non est accipienda secundum
veritatem, sed secundum similitudinem proportionis. Figura enim et
aliae formae artificiales non sunt substantiae, sed accidentia
quaedam. Sed quia hoc modo se habet figura ad aes in artificialibus,
sicut forma substantialis ad materiam in naturalibus, pro tanto utitur
hoc exemplo, ut demonstret ignotum per manifestum.
9. Deinde cum
dicit quare si species comparat partes divisionis praemissae adinvicem:
et circa hoc tria facit. Primo ostendit quod forma sit magis
substantia quam compositum. Secundo ostendit, quod materia sit maxime
substantia, quod erat opinio quorumdam, ibi, et adhuc materia
substantia sit. Tertio ostendit quod tam forma quam compositum est
magis substantia quam materia, ibi, sed impossibile et cetera. Dicit
ergo primo, quod species, idest forma, prior est materia. Materia
enim est ens in potentia, et species est actus eius. Actus autem
naturaliter prior est potentia. Et simpliciter loquendo prior
tempore, quia non movetur potentia ad actum nisi per ens actu; licet
in uno et eodem quod quandoque est in potentia, quandoque in actu,
potentia tempore praecedat actum. Unde patet, quod forma est prior
quam materia, et etiam est magis ens quam ipsa, quia propter quod
unumquodque et illud magis. Materia autem non fit ens actu nisi per
formam. Unde oportet quod forma sit magis ens quam materia.
10. Et ex hoc
ulterius sequitur, quod eadem ratione forma sit prior composito ex
utrisque, inquantum est in composito aliquid de materia. Et ita
participat aliquid de eo quod est posterius secundum naturam, scilicet
de materia. Et iterum patet, quod materia et forma sunt principia
compositi. Principia autem alicuius sunt eo priora. Et ita, si
forma est prior materia, erit prior composito.
11. Et quia
posset alicui videri, quod ex quo philosophus ponit omnes modos,
quibus dicitur substantia, quod hoc sufficeret ad sciendum quid est
substantia; ideo subiungit dicens, quod nunc dictum est quid sit
substantia solum typo, idest dictum est solum in universali, quod
substantia est illud, quod non dicitur de subiecto, sed de quo
dicuntur alia; sed oportet non solum ita cognoscere substantiam et
alias res, scilicet per definitionem universalem et logicam: hoc enim
non est sufficiens ad cognoscendum naturam rei, quia hoc ipsum quod
assignatur pro definitione tali, est manifestum. Non enim huiusmodi
definitione tanguntur principia rei, ex quibus cognitio rei dependet;
sed tangitur aliqua communis conditio rei per quam talis notificatio
datur.
12. Deinde cum
dicit et adhuc ostendit quod materia maxime sit substantia: et circa
hoc duo facit. Primo ponit rationem antiquorum per quam ponebant
materiam maxime et solum esse substantiam. Secundo notificat quid sit
materia, ibi, dico autem materiam quae secundum se. Dicit ergo
primo, quod non solum forma est substantia, et compositum, sed et
materia sit substantia secundum rationem praedictam. Si enim ipsa
materia non sit substantia, fugit a nobis quae sit alia substantia
praeter materiam. Quia si removeantur a rebus sensibilibus in quibus
manifeste est substantia, alia quae planum est non esse substantiam,
nihil remanet, ut videtur, nisi materia.
13. In istis
enim corporibus sensibilibus, quae omnes confitentur esse substantias,
quaedam sunt sicut corporum passiones, ut calidum, frigidum et
huiusmodi; de quibus manifestum est, quod non sunt substantiae. Sunt
etiam in eis quaedam factiones, idest generationes et corruptiones et
motus; de quibus etiam planum est quod non sunt substantiae. Sunt
etiam in eis potentiae, quae sunt principia praedictarum factionum et
motuum; scilicet potentiae, quae sunt in rebus ad agendum et
patiendum: has etiam patet non esse substantias, sed magis ponuntur
sub genere qualitatis.
14. Et post
omnia ista inveniuntur in corporibus sensibilibus dimensiones, scilicet
longitudo, latitudo et profunditas, quae sunt quantitates quaedam, et
non substantiae. Quantitas enim manifestum est quod non est
substantia; sed illud cui praedictae dimensiones insunt, ut primum
subiectum earum, est substantia. Sed remotis istis dimensionibus
nihil videtur remanere nisi subiectum earum, quod est determinatum et
distinctum per huiusmodi dimensiones. Haec autem est materia.
Quantitas enim dimensiva videtur inesse materiae immediate, cum
materia non dividatur ad recipiendum diversas formas in diversis suis
partibus, nisi per huiusmodi quantitatem. Et ideo per huiusmodi
considerationem videtur necessarium esse non solum quod materia sit
substantia, sed quod ipsa sola sit substantia.
15. Decepit
autem antiquos philosophos hanc rationem inducentes, ignorantia formae
substantialis. Non enim adhuc tantum profecerant, ut intellectus
eorum se elevaret ad aliquid quod est supra sensibilia; et ideo illas
formas tantum consideraverunt, quae sunt sensibilia propria vel
communia. Huiusmodi autem manifestum est esse accidentia, ut album et
nigrum, magnum et parvum, et huiusmodi. Forma autem substantialis
non est sensibilis nisi per accidens; et ideo ad eius cognitionem non
pervenerunt, ut scirent ipsam a materia distinguere. Sed totum
subiectum, quod nos ponimus ex materia et forma componi, ipsi dicebant
esse primam materiam, ut aerem, aut aquam, aut aliquid huiusmodi.
Formas autem dicebant esse, quae nos dicimus accidentia, ut
quantitates et qualitates, quorum subiectum proprium non est materia
prima, sed substantia composita quae est substantia in actu: omne enim
accidens ex hoc est, quod substantiae inest, ut habitum est.
16. Deinde cum
dicit dico autem. Quia ratio praedicta ostendens solam materiam esse
substantiam, videtur processisse ex ignorantia materiae, ut dictum
est; ideo consequenter dicit, quid sit materia est secundum rei
veritatem, prout declaratum in primo physicorum. Materia enim in se
non potest sufficienter cognosci, nisi per motum; et eius investigatio
praecipue videtur ad naturalem pertinere. Unde et philosophus accipit
hic de materia, quae in physicis sunt investigata, dicens: dico autem
materiam esse quae secundum se, idest secundum sui essentiam
considerata, nullatenus est neque quid, idest neque substantia, neque
qualitas, neque aliquid aliorum generum, quibus ens dividitur, vel
determinatur.
17. Et hoc
praecipue apparet motu. Oportet enim subiectum mutationis et motus
alterum esse, per se loquendo, ab utroque terminorum motus, ut
probatum est primo physicorum. Unde, cum materia sit primum subiectum
substans non solum motibus, qui sunt secundum qualitatem et quantitatem
et alia accidentia, sed etiam mutationibus quae sunt secundum
substantiam, oportet, quod materia sit alia secundum sui essentiam ab
omnibus formis substantialibus et earum privationibus, quae sunt
termini generationis et corruptionis; et non solum quod sit aliud a
quantitate et qualitate et aliis accidentibus.
18. Attamen
diversitatem materiae ab omnibus formis non probat philosophus per viam
motus, quae quidem probatio est per viam naturalis philosophiae, sed
per viam praedicationis, quae est propria logicae, quam in quarto
huius dicit affinem esse huic scientiae. Dicit ergo, quod oportet
aliquid esse, de quo omnia praedicta praedicentur; ita tamen quod sit
diversum esse illi subiecto de quo praedicantur, et unicuique eorum
quae de ipso praedicantur, idest diversa quidditas et essentia.
19. Sciendum
autem est, quod id, quod hic dicitur, non potest intelligi de univoca
praedicatione secundum quod genera praedicantur de speciebus, in quarum
definitionibus ponuntur; quia non est aliud per essentiam animal et
homo; sed oportet hoc intelligi de denominativa praedicatione, sicut
cum album praedicatur de homine; alia enim quidditas est albi et
hominis. Unde subiungit, quod alia genera praedicantur hoc modo de
substantia, scilicet denominative, substantia vero praedicatur de
materia denominative.
20. Non est
ergo intelligendum, quod substantia actu existens (de qua hic
loquimur) de materia praedicetur praedicatione univoca, sive quae est
per essentiam. Iam enim supra dixerat, quod materia non est quid,
neque aliquid aliorum. Sed intelligendum est de denominativa
praedicatione, per quem modum accidentia de substantia praedicantur.
Sicut enim haec est vera: homo est albus, non autem haec: homo est
albedo, vel: humanitas est albedo, ita haec est vera: hoc materiatum
est homo, non autem haec: materia est homo, vel: materia est
humanitas. Ipsa ergo concretiva, sive denominativa praedicatio
ostendit, quod sicut substantia est aliud per essentiam ab
accidentibus, ita per essentiam aliud est materia a formis
substantialibus. Quare sequetur quod illud quod est ultimum subiectum
per se loquendo, neque est quid, idest substantia, neque quantitas,
neque aliquid aliud quod sit in aliquo genere entium.
21. Neque ipsae
negationes possunt per se praedicari de materia. Sicut enim formae
sunt praeter essentiam materiae, et ita quodammodo se habent ad ipsam
per accidens, ita et negationes formarum quae sunt ipsae privationes,
secundum accidens insunt materiae. Si enim per se inessent materiae,
nunquam formae in materia possent recipi salvata materia. Hoc autem
dicit philosophus ad removendum opinionem Platonis, qui non
distinguebat inter privationem et materiam, ut in primo physicorum
habetur. Concludit etiam finaliter quod considerantibus secundum
praedictas rationes accidit solam materiam esse substantiam, ut prius
inducta ratio concludebat.
22. Deinde cum
dicit sed impossibile ostendit contrarium huius conclusionis; dicens,
quod impossibile est solam materiam esse substantiam, vel ipsam etiam
esse maxime substantiam. Duo enim sunt, quae maxime propria videntur
esse substantiae: quorum unum est, quod sit separabilis. Accidens
enim non separatur a substantia, sed substantia potest separari ab
accidente. Aliud est, quod substantia est hoc aliquid demonstratum.
Alia enim genera non significant hoc aliquid.
23. Haec autem
duo, scilicet esse reparabile et esse hoc aliquid, non conveniunt
materiae. Materia enim non potest per se existere sine forma per quam
est ens actu, cum de se sit in potentia tantum; ipsa etiam non est hoc
aliquid nisi per formam per quam fit actu. Unde esse hoc aliquid
maxime competit composito.
24. Et ideo
patet quod species, idest forma, et compositum ex ambobus, scilicet
ex materia et forma, magis videtur esse substantia quam materia; quia
compositum et est separabile, et est hoc aliquid. Forma autem, etsi
non sit separabilis, et hoc aliquid, tamen per ipsam compositum fit
ens actu, ut sic possit esse separabile, et hoc aliquid.
25. Deinde cum
dicit attamen eam ostendit quomodo sit procedendum circa partes huius
divisionis substantiae, quam prosecutus est, prout scilicet dividitur
in materiam et in formam et compositum: et dicit, quod licet tam
species quam compositum sit magis substantia quam materia, tamen ad
praesens dimittenda est substantia quae ex ambobus composita, scilicet
ex materia et forma. Et hoc propter duas rationes.
26. Una ratio
est, quia ipsa est posterior secundum naturam utraque, scilicet quam
materia et quam forma; sicut compositum est posterius simplicibus, ex
quibus componitur. Et ideo cognitio materiae et formae praecedit
cognitionem substantiae compositae.
27. Alia ratio
est, quia huiusmodi substantia est aperta, idest manifesta, cum
sensui subiaceat. Et ideo circa eius cognitionem non oportet
immorari. Materia autem, licet non sit posterior sed quodammodo
prior, tamen aliqualiter est manifesta. Dicit autem aliqualiter quia
secundum essentiam suam non habet unde cognoscatur, cum cognitionis
principium sit forma. Cognoscitur autem per quamdam similitudinem
proportionis. Nam sicut huiusmodi substantiae sensibiles se habent ad
formas artificiales, ut lignum ad formam scamni, ita prima materia se
habet ad formas sensibiles. Propter quod dicitur primo physicorum,
quod materia prima est scibilis secundum analogiam. Et ideo restat de
tertia perscrutandum, scilicet de forma, quia ista est maxime
dubitabilis.
28. Deinde cum
dicit confitentur autem ostendit modum et ordinem, et quomodo
procedendum sit circa partes tertiae divisionis substantiae, prout
substantia scilicet dividitur in substantias sensibiles et
insensibiles. Et circa hoc tria facit.
29. Primo
ostendit, quod de substantiis sensibilibus prius est agendum, quia
huiusmodi substantiae sensibiles sunt confessae apud omnes: omnes enim
confitentur quasdam sensibiles esse substantias. Substantias autem non
sensibiles, non omnes confitentur. Unde prius quaerendum est de
substantiis sensibilibus sicut de notioribus.
30. Secundo
ibi, quoniam autem ostendit quid de substantiis sensibilibus sit
determinandum: et dicit, quod cum prius divisum sit, quot modis
dicatur substantia, inter istos modos unus modus est prout quod quid
erat esse, idest quidditas et essentia rei, dicitur substantia. Unde
speculandum est de ista primo, ostendendo scilicet quidditates
substantiarum sensibilium.
31. Tertio
ibi, praeopere enim assignat rationem praemissi ordinis; et dicit,
quod ideo prius dicendum est de essentiis substantiarum sensibilium,
quia hoc est praeopere, idest ante opus sicut praeparatorium et
necessarium ad opus, ut ex his substantiis sensibilibus, quae sunt
magis manifestae quo ad nos, transeamus ad illud, quod est notius
simpliciter et secundum naturam, idest ad substantias intelligibiles,
de quibus principaliter intendimus. Ita enim fit disciplina in omnibus
rebus, sive omnibus hominibus, per ea quae sunt minus nota secundum
naturam, procedendo ad ea quae sunt magis nota secundum naturam.
32. Cum enim
omnis disciplina fiat per ea quae sunt magis nota addiscenti, quem
oportet aliqua praecognoscere ad hoc ut addiscat, oportet disciplinam
nostram procedere per ea quae sunt magis nota quo ad nos, quae sunt
saepe minus nota secundum naturam, ad ea quae sunt notiora secundum
naturam, nobis autem minus nota.
33. Nobis enim
quorum cognitio a sensu incipit, sunt notiora quae sensui
propinquiora. Secundum autem naturam sunt notiora, quae ex sui natura
sunt magis cognoscibilia. Et haec sunt quae sunt magis entia, et
magis actualia. Quae quidem sunt remota a sensu. Formae autem
sensibiles sunt formae in materia.
34. Et ideo in
disciplinis oportet procedere ex minus notis secundum naturam ad magis
nota, et hoc opus est, idest necessarium est hoc facere sicut in
actibus hoc est in actibus vel potentiis activis, in quibus ex bonis
uniuscuiusque, idest ex his quae sunt bona isti et illi, fiunt ea quae
totaliter sunt, idest universaliter bona, et per consequens unicuique
bona. Militaris enim pervenit ad victoriam totius exercitus, quae est
quoddam bonum commune ex singularibus victoriis huius et illius. Et
similiter aedificativa ex compositione horum lapidum et illorum,
pervenit ad constitutionem totius domus. Et similiter oportet in
speculativis, ex his quae sunt notiora ipsi, scilicet addiscenti,
pervenire oportet ad ea quae sunt naturae nota, quae etiam fiunt ultimo
ipsi addiscenti nota.
35. Hoc autem
non est propter hoc, quod illa quae sunt magis nota huic vel illi,
sint simpliciter magis nota, quia illa quae sunt singulis nota, idest
quo ad hunc et illum, et prima in cognitione eorum, sunt multoties
debiliter nota secundum naturam. Et hoc ideo, quia parum vel nihil
habent de entitate. Secundum enim quod aliquid est ens, secundum hoc
est cognoscibile. Sicut patet, quod accidentia et motus et
privationes parum aut nihil habent de entitate; et tamen ista sunt
magis nota quo ad nos quam substantiae rerum, quia sunt viciniora
sensui, cum per se cadant sub sensu quasi sensibilia propria vel
communia. Formae autem substantiales per accidens.
36. Dicit autem
multoties quia quandoque eadem sunt magis nota et quo ad naturam et
secundum nos, sicut in mathematicis, quae abstrahunt a materia
sensibili. Et ideo ibi semper proceditur a notioribus secundum
naturam, quia eadem sunt notiora quo ad nos. Et licet illa, quae
magis sunt nota quo ad nos, sint debiliter nota secundum naturam,
tamen ex huiusmodi male notis secundum naturam, quae tamen sunt magis
cognoscibilia ipsi discenti, tentandum est cognoscere illa quae sunt
omnino, idest universaliter et perfecte cognoscibilia, procedentes ad
ea cognoscenda per haec ipsa, quae sunt debiliter nota secundum se,
sicut iam dictum est.
|
|