|
1. Postquam
determinavit philosophus ordinem procedendi circa substantias, hic
incipit determinare de substantiis sensibilibus, sicut praedixerat; et
dividitur in duas partes. In prima determinat de essentia
substantiarum sensibilium per rationes logicas et communes. In secunda
per principia substantiarum sensibilium in octavo libro, ibi, ex his
itaque dictis syllogizare oportet. Prima pars dividitur in duas. In
prima ostendit cuiusmodi sit essentia substantiarum sensibilium. In
secunda ostendit, quod huiusmodi essentia habet rationem principii et
causae, ibi, quod autem oportet. Prima autem pars dividitur in
partes duas. In prima determinat de essentia substantiarum
sensibilium. In secunda ostendit universalia non esse substantias
rerum sensibilium, ut quidam dicebant, ibi, quoniam vero de
substantia perscrutatur.
2. Prima autem
pars dividitur in duas. In prima ostendit cuiusmodi sit substantia
rerum sensibilium. In secunda ex quibus constituatur, sicut ex
partibus, ibi, quoniam vero definitio ratio est. Prima dividitur in
duas. In prima inquirit cuiusmodi sensibilium sit essentia
substantiarum. In secunda inquirit causam generationis earum, ibi,
eorum autem quae fiunt natura. Prima dividitur in duas. In prima
ostendit quid sit essentia rerum sensibilium. In secunda qualiter se
habeat ad ipsa sensibilia; utrum scilicet ut idem, vel ut diversum,
ibi, utrum autem idem. Prima dividitur in duas. In prima ostendit
quid est quod quid erat esse. Secundo quorum est, ibi, quoniam vero
sunt et secundum alias. Circa primum duo facit. Primo removet ab eo
quod quid erat esse praedicata per accidens. Secundo ea, quae
praedicantur per se, sicut propriae passiones de subiecto, ibi, neque
etiam hoc et cetera.
3. Dicit ergo
primo, quod de substantiis sensibilibus primo dicendum est, et
ostendendum est in eis quod quid erat esse: ideo primum dicemus de eo
quod est quod quid erat esse quaedam logice. Sicut enim supra dictum
est, haec scientia habet quandam affinitatem cum logica propter
utriusque communitatem. Et ideo modus logicus huic scientiae proprius
est, et ab eo convenienter incipit. Magis autem logice dicit se de eo
quod quid est dicturum, inquantum investigat quid sit quod quid erat
esse ex modo praedicandi. Hoc enim ad logicum proprie pertinet.
4. Hoc autem
primo sciendum est de eo quod quid erat esse, quod oportet quod
praedicetur secundum se. Illa enim quae praedicantur de aliquo per
accidens, non pertinent ad quod quid erat esse illius. Hoc enim
intelligimus per quod quid erat esse alicuius, quod convenienter
responderi potest ad quaestionem de eo factam per quid est. Cum autem
de aliquo quaerimus quid est, non possumus convenienter respondere ea
quae insunt ei per accidens; sicut cum quaeritur quid est homo, non
potest responderi, quod sit album vel sedens vel musicus. Et ideo
nihil eorum, quae praedicantur per accidens de aliquo, pertinent ad
quod quid erat esse illius rei: non enim musicum esse, est tibi esse.
5. Sciendum
autem est, quod in omnibus sequentibus per hoc quod dicit hoc esse,
vel huic esse, intelligit quod quid erat esse illius rei; sicut homini
esse vel hominem esse, intelligit id quod pertinet ad quod quid est
homo. Quod est autem musicum esse, idest hoc ipsum quod quid est
musicus, non pertinet ad hoc quod quid es tu. Si enim quaeratur, tu
quid sis, non potest responderi quod tu sis musicus. Et ideo sequitur
quod musicum esse non est tibi esse; quia ea quae pertinent ad
quidditatem musici, sunt extra quidditatem tuam, licet musicus de te
praedicetur. Et hoc ideo, quia tu non secundum teipsum es musicus,
idest quia musicum non praedicatur de te per se, sed per accidens.
Illud ergo pertinet ad quod quid est tui, quod tu es secundum
teipsum, idest quia de te praedicatur per se et non per accidens;
sicut de te praedicatur per se homo, animal, substantia, rationale,
sensibile, et alia huiusmodi, quae omnia pertinent ad quod quid est
tui.
6. Deinde cum
dicit neque etiam. Excludit ab eo quod est quod quid est, quod
praedicatur secundum se, sicut passiones de subiectis; dicens: neque
etiam hoc omne quod praedicatur secundum se de aliquo, pertinet ad hoc
quod quid erat esse eius. Praedicatur enim per se passio de proprio
subiecto, sicut color de superficie. Non tamen quod quid erat esse
est, quod ita inest alicui secundum se, sicut superficiei inest
album; quia non superficiei esse est album esse, idest hoc ipsum quod
quid est superficies, non est quod quid est album. Alia enim est
quidditas superficiei et albedinis.
7. Et non solum
hoc quod est esse album non est quod quid est superficiei; sed nec
ipsum compositum ex utrisque, scilicet superficie et albedine, quod
est esse superficiem albam vel esse superficiei albae. Quidditas enim
vel essentia superficiei albae, non est quidditas vel essentia
superficiei. Et si quaeratur quare? Responderi potest quia hoc adest
ei, idest, quia cum dico superficiem albam, dicitur aliquid quod
adhaeret superficiei tamquam extrinsecum, et non tamquam intrans
essentiam eius. Unde hoc totum quod est superficies alba, non est de
essentia superficiei.
8. Praedicantur
autem passiones de propriis subiectis ea ratione, quia propria subiecta
in earum definitionibus ponuntur, sicut nasus ponitur in definitione
simi, et numerus in definitione paris. Quaedam vero ita praedicantur
per se, quod subiecta in eorum definitionibus non ponuntur, sicut
animal per se de homine; nec homo ponitur in definitione animalis.
Cum ergo ea quae praedicantur per accidens non pertineant ad quod quid
est, nec illa quae praedicantur per se in quorum definitionibus
ponuntur subiecta, relinquitur quod illa pertineant ad quod quid est,
in quorum definitionibus non ponuntur subiecta. Et ideo concludit
dicens, quod haec erit ratio in singulis, quod quid erat esse, in qua
ratione dicente ipsum, idest describente praedicatum non inerit ipsum,
idest subiectum; sicut in ratione animalis, non inest homo. Unde
animal pertinet ad quod quid est homo.
9. Probat autem
deducendo ad inconveniens, quod ea quae praedicantur per se de aliquo
sicut propria passio de subiecto, non pertineant ad quod quid est.
Contingit enim de eodem subiecto plures passiones diversas per se
praedicari; sicut per se praedicatur propria passio, coloratum et
asperum et leve, quae sunt passiones superficiei. Eiusdem autem
rationis est omnia huiusmodi praedicata ad quod quid est subiecti
pertinere. Ergo si albedo pertinet ad quod quid est superficiei, pari
ratione et levitas. Quae autem uni et eidem sunt eadem, sibiinvicem
sunt eadem. Quare si superficiei album esse est superficiei esse
semper, idest si semper et universaliter hoc verum est quod quidditas
propriae passionis sit idem cum quidditate proprii subiecti, sequitur
quod albo esse et levi esse, sit idem et unum, idest quod quidditas
albedinis et levitas sit una et eadem. Hoc autem patet falsum esse.
Relinquitur ergo quod quod quid erat esse propriae passionis et
subiecti non est idem et unum.
10. Deinde cum
dicit quoniam vero. Inquirit quorum sit quod quid erat esse. Et
primo movet quaestionem. Secundo solvit eam, ibi, at vero secundum
se dictorum. Dicit ergo primo, quod sunt quaedam composita in aliis
praedicamentis, et non solum in substantia. Quod quidem dicit propter
hoc, quod substantiarum sensibilium, quae sunt compositae,
quidditatem inquirit. Sicut enim in substantiis sensibilibus
compositis est materia, quae subiicitur formae substantiali, ita etiam
alia praedicamenta habent suum subiectum. Est enim aliquod subiectum
unicuique eorum, sicut qualitati et quantitati et quando et ubi et
motui, sub quo comprehenditur agere et pati. Unde sicut quoddam
compositum est ignis ex materia et forma substantiali, ita est quaedam
compositio ex substantiis et accidentibus.
11. Et ideo
perscrutandum est, cum aliqua sit definitio substantiarum compositarum
ex formis et materiis, si etiam cuiuscumque istorum compositorum ex
accidentibus et subiectis est ratio eius quod quid erat esse, idest si
habent definitionem quae est ratio significans quod quid erat esse. Et
iterum si est in eis hoc ipsum quod quid erat esse quod significat
definitio, idest si habent aliquam quidditatem sive aliquid quod potest
responderi ad quid. Sicut hoc ipsum quod est albus homo, est quoddam
compositum ex subiecto et accidente; utrum scilicet albo homini sit
quod quid erat esse ei inquantum huiusmodi.
12. Et quia
forte aliquis posset dicere quod albus homo sunt duae res et non una,
ideo subiungit, quod hoc ipsum quod dico albus homo, habeat unum nomen
quod causa exempli sit vestis. Et tunc quaestio erit de isto uno,
scilicet de veste, utrum habeat quod quid est, ut possimus dicere quid
est vestem esse? Tunc enim, sicut hoc nomen homo significat aliquid
compositum, scilicet animal rationale, ita et vestis significat
aliquid compositum, scilicet hominem album. Et ita sicut homo habet
definitionem, ita vestis poterit habere definitionem, sicut videtur.
13. Deinde cum
dicit at vero solvit praedictam quaestionem; et dividitur haec pars in
duas partes secundum quod duas ponit solutiones. Secunda pars incipit
ibi, aut et definitio sicut et quod quid. Dicit ergo primo, quod hoc
ipsum quod dico, albus homo, sive vestis quae hoc ponitur
significare, non est aliquod eorum quae dicuntur secundum se, immo est
aliquid eorum quae dicuntur per accidens. Hoc enim, quod est, homo
albus, est unum per accidens, et non per se, ut superius est
habitum.
14. Quod autem
aliquid dicatur alteri esse unum per accidens, est dupliciter, ut uno
modo homo est albus, et alio modo album est homo. Horum enim aliud
quidem est ex additione, aliud vero non. In definitione enim hominis
non est necessarium quod addatur definitio albi, vel nomen eius; in
definitione vero albi necesse est quod ponatur homo, vel nomen
hominis, vel eius definitio, si homo proprium subiectum eius est, vel
aliquid aliud quod est eius proprium subiectum.
15. Et ideo ad
hoc exponendum subiungit, quod istorum duorum, quae dicuntur non
secundum se, unum adiungitur alteri, eo quod ipsum accidens additur
illi subiecto, quod in accidentis definitione ponitur cum definitur.
Sicut si aliquis definiat album, oportet quod dicat rationem hominis
albi; quia oportet quod in definitione accidentis ponatur subiectum.
Et tunc definitio complectitur hominem album. Et sic erit quasi ratio
hominis albi, et non albi tantum. Et hoc intelligendum est, ut
dictum est, si homo sit proprium et per se subiectum albi. Hoc autem
adiungitur alteri per accidens; non quia ipsum apponatur in definitione
alterius, sed quia aliud apponitur ipsi in sua definitione; sicut
album adiungitur homini per accidens, non quod ponatur in definitione
hominis, sed quia homo ponitur in definitione eius. Unde si hoc nomen
vestis significat hominem album, sicut positum est, oportet quod
ille, qui definit vestem, eodem modo definiat vestem sicut definitur
album. Nam sicut in definitione vestis oportet quod ponatur et homo et
album, ita in definitione albi oportet quod ponatur utrumque.
16. Itaque ex
dictis patet quod album praedicatur de homine albo. Haec enim est
vera, albus homo est albus, et e contrario. Tamen hoc ipsum quod est
album esse hominem, non est quod quid erat esse albo. Sed neque
vesti, quae significat compositum hoc quod est albus homo, ut dictum
est. Sic igitur patet quod non potest esse idem quod quid erat esse
eius quod est album, et eius quod est albus homo, sive vestis; per
hoc quod album etiam si praedicetur de albo homine, non tamen est quod
quid est esse eius.
17. Item
patet, quod si album habet quod quid erat esse et definitionem, non
habet aliam quam illam quae est albi hominis: quia cum in definitione
accidentis ponatur subiectum, oportet quod hoc modo definiatur album,
sicut albus homo, ut dictum est. Et hoc sic patet: quia hoc quod est
album non habet quod quid erat esse, sed solum hoc de quo dicitur,
scilicet homo vel homo albus. Et hoc est quod dicit: ergo est quod
quid erat esse aliquid aut totaliter, aut non: idest, ergo ex
praedictis sequitur quod quod quid erat esse, non est nisi eius quod
est aliquid, sive illud aliquid sit totaliter, id est compositum, ut
homo albus, sive non totaliter, ut homo. Album autem non significat
aliquid, sed aliquale.
18. Et quod id
quod quid erat esse, non sit nisi eius quod est aliquid, ex hoc
patet: quod quidem quid erat esse, est quod aliquid erat esse. Esse
enim quid, significat esse aliquid. Unde illa quae non significant
aliquid, non habent quod quid erat esse. Sed quando aliquid de aliquo
dicitur, ut accidens de subiecto, non est hoc aliquid: sicut cum
dico, homo est albus, non significatur quod sit hoc aliquid, sed quod
sit quale. Esse enim hoc aliquid convenit solis substantiis. Et ita
patet, quod album et similia non possunt habere quod quid erat esse.
19. Sed, quia
aliquis posset dicere, quod sicut inveniuntur aliquae rationes nominum
significantium substantiam, ita inveniuntur aliquae rationes nominum
significantium accidentia; ideo concludit, quod quod quid erat esse
non est omnium quae habent qualemcumque rationem notificantem nomen,
sed eorum solum, quorum ratio est definitio.
20. Ratio autem
alicuius definitiva non est solum, si sit talis ratio, quae significat
idem cum nomine; sicut hoc quod dico, arma gerens, significat idem
cum armigero; quia sic sequeretur, quod omnes rationes essent
termini, idest definitiones. Potest enim poni cuilibet rationi
nomen, sicut potest poni huic rationi, quod est homo ambulans, vel
homo scribens: nec tamen propter haec sequitur quod illa sint
definitiones: quia secundum hoc sequeretur, quod etiam Ilias, idest
poema factum de bello Troiano esset una definitio. Est enim totum
illud poema una ratio exponens bellum Troianum. Patet igitur, quod
non quaecumque ratio significans idem cum nomine est eius definitio,
sed solum est definitio si fuerit alicuius primi, idest si significet
aliquid per se dictum. Hoc enim est primum in praedicationibus quod
per se praedicatur.
21. Talia
vero, scilicet prima, sunt quaecumque praedicantur per se, et non
quia aliud de alio dicitur; sicut album praedicatur de homine non per
se, quasi sit idem quod album et quod homo; sed praedicantur de
seinvicem per accidens. Animal vero praedicatur de homine per se, et
similiter rationale de animali. Et ideo hoc quod dico, animal
rationale, definitio est hominis.
22. Sic ergo
patet quod quod quid erat esse non erit alicuius, quod non sit de
numero specierum alicuius generis, sed solum his, idest solum
speciebus. Species enim sola definitur, cum omnis definitio sit ex
genere et differentiis. Illud autem, quod sub genere continetur et
differentiis constituitur est species; et ideo solius speciei est
definitio. Solae enim species videntur dici non secundum
participationem et passionem, nec ut accidens.
23. In quo
removet tria quae videntur impedire quod aliquid non definiatur per
aliquod genus. Primo namque ea de quibus genus praedicatur secundum
participationem, non possunt definiri per illud genus, nisi sit de
essentia illius definiti. Sicut ferrum ignitum, de quo ignis per
participationem praedicatur, non definitur per ignem, sicut per
genus; quia ferrum non est per essentiam suam ignis, sed participat
aliquid eius. Genus autem non praedicatur de speciebus per
participationem, sed per essentiam. Homo enim est animal
essentialiter, non solum aliquid animalis participans. Homo enim est
quod verum est animal. Item subiecta praedicantur de propriis
passionibus, sicut nasus de simo; et tamen essentia nasi non est
essentia simi. Species enim non se habent ad genus sicut propria
generis passio; sed sicut id quod est per essentiam idem generi.
Potest etiam album praedicari de homine per accidens; nec essentia
hominis est essentia albi, sicut essentia generis est essentia
speciei. Unde videtur, quod sola ratio speciei quae ex genere et
differentiis constituitur, sit definitio.
24. Sed in
aliis quidem si est eis nomen positum, potest esse ratio declarans quid
significat nomen. Quod quidem contingit dupliciter. Uno modo sicut
quando nomen minus notum manifestatur per magis notum quod de eo
praedicatur: ut si hoc nomen philosophia notificetur per hoc nomen
sapientia. Et hoc est quod dicit quod autem huic inest, scilicet
quando ratio exponens nomen accipitur ab aliquo nomine notiori quod
praedicatur de eo.
25. Alio modo
quando accipitur ad expositionem nominis simplicis aliqua oratio
notior; sicut si ad exponendum hoc nomen philosophus, accipitur haec
oratio, amator sapientiae. Et hoc est quod dicit, aut pro sermone
simplici quasi ad expositionem huius simplicis dictionis, certior
oratio accipitur. Tamen talis ratio non erit definitio; nec id quod
per eam significatur, erit quod quid erat esse.
|
|