|
1. Hic ponit
secundam solutionem propositae quaestionis: et circa hoc tria facit.
Primo ponit solutionem. Secundo probat eam, ibi, illud autem
palam, et cetera. Tertio removet quasdam dubitationes, quae possent
ex praedictis oriri, ibi, habet autem dubitationem. Circa primum duo
facit. Primo ostendit quomodo definitio et quod quid est invenitur in
substantia et accidentibus. Secundo quomodo de utrisque praedicetur,
ibi, oportet quidem igitur intendere. Dicit ergo primo, quod
dicendum est, sicut in praedicta solutione est dictum, quod quod quid
est et definitio non sit accidentium, sed substantiarum: aut oportet
secundum alium modum solvendi dicere, quod definitio dicitur
multipliciter sicut et quod quid est. Ipsum enim quod quid est, uno
modo significat substantiam et hoc aliquid. Alio modo significat
singula aliorum praedicamentorum, sicut qualitatem et quantitatem et
alia huiusmodi talia. Sicut autem ens praedicatur de omnibus
praedicamentis, non autem similiter, sed primum de substantia, et per
posterius de aliis praedicamentis, ita et quod quid est, simpliciter
convenit substantiae, aliis autem alio modo, idest secundum quid.
2. Quod enim
aliquo modo, idest secundum quid aliis conveniat quid est, ex hoc
patet, quod in singulis praedicamentis respondetur aliquid ad
quaestionem factam per quid. Interrogamus enim de quali sive qualitate
quid est, sicut quid est albedo, et respondemus quod est color. Unde
patet, quod qualitas est de numero eorum, in quibus est quod quid
est.
3. Non tamen
simpliciter in qualitate est quid est, sed quid est qualitatis. Cum
enim quaero quid est homo, et respondetur, animal; ly animal, quia
est in genere substantiae, non solum dicit quid est homo, sed etiam
absolute significat quid, id est substantiam. Sed cum quaeritur quid
est albedo, et respondetur, color, licet significet quid est albedo,
non tamen absolute significat quid, sed quale. Et ideo qualitas non
habet quid simpliciter, sed secundum quid. Invenitur enim in
qualitate quid huiusmodi, ut cum dicimus quod color est quid
albedinis. Et hoc quid, magis est substantiale quam substantia.
4. Propter hoc
enim quod omnia alia praedicamenta habent rationem entis a substantia,
ideo modus entitatis substantiae, scilicet esse quid, participatur
secundum quamdam similitudinem proportionis in omnibus aliis
praedicamentis; ut dicamus, quod sicut animal est quid hominis, ita
color albedinis, et numerus dualitatis; et ita dicimus qualitatem
habere quid non simpliciter, sed huius. Sicut aliqui dicunt logice de
non ente loquentes, non ens est, non quia non ens sit simpliciter,
sed quia non ens est non ens. Et simpliciter qualitas non habet quid
simpliciter, sed quid qualitatis.
5. Deinde cum
dicit oportet igitur. Ostendit quomodo quod quid est et definitio
praedicetur de eo quod invenitur in substantiis et accidentibus; et
dicit, quod ex quo definitio et quod quid est invenitur aliquo modo in
accidentibus et in substantia, oportet igitur intendere ad
considerandum quomodo oportet dicere, idest praedicare definitionem
circa singula; non tamen magis quam quomodo se habent; ut videlicet,
non ea dicamus univoce praedicari quorum non est una ratio in essendo.
6. Quapropter id
quod dictum est de definitione et quod quid est in substantia et
accidentibus, est manifestum: scilicet quod quod quid erat esse primo
et simpliciter inest substantiae, et consequenter aliis: non quidem
ita quod in aliis sit simpliciter quod quid erat esse, sed quod quid
erat esse huic vel illi, scilicet quantitati vel qualitati.
Manifestum est enim quod oportet definitionem et quod quid est vel
aequivoce praedicari in substantia et accidentibus, vel addentes et
auferentes secundum magis et minus, sive secundum prius et posterius,
ut ens dicitur de substantia et accidente. Et sicut dicimus, quod non
scibile est scibile secundum quid, idest per posterius, quia de non
scibili hoc scire possumus quod non scitur; sic et de non ente hoc
dicere possumus, quia non est.
7. Non enim est
rectum quod quod quid est et definitio dicatur de substantia et de
accidentibus, neque aequivoce, neque simpliciter et eodem modo, idest
univoce. Sed sicut medicabile dicitur de diversis particularibus per
respectum ad unum et idem, non tamen significat unum et idem de omnibus
de quibus dicitur, nec etiam dicitur aequivoce. Dicitur enim corpus
medicabile, quia est subiectum medicinae; et opus medicabile, quia
exercetur a medicina, ut purgatio et vas medicinale, quia eo utitur
medicina, ut clystere. Et sic patet quod non dicitur omnino aequivoce
medicinale de his tribus, cum in aequivocis non habeatur respectus ad
aliquod unum. Nec iterum univoce dicitur secundum unam rationem. Non
enim est eadem ratio secundum quam dicitur medicinale id quo utitur
medicina, et quod facit medicinam. Sed dicitur analogice per
respectum ad unum, scilicet ad medicinam. Et similiter quod quid est
et definitio, non dicitur nec aequivoce nec univoce, de substantia et
accidente, sed per respectum ad unum. Dicitur enim de accidente in
respectu ad substantiam, ut dictum est.
8. Et quia
posuerat duas solutiones, subiungit quod nihil differt qualitercumque
aliquis velit dicere de praemissa quaestione; sive dicatur quod
accidentia non habent definitionem, sive quod habent, sed per
posterius secundum quid. Quod tamen dicitur in prima solutione quod
non habent definitionem accidentia, intelligitur per prius et
simpliciter.
9. Deinde cum
dicit illud autem probat secundo positam solutionem dicens, illud palam
esse quod definitio et quod quid erat esse, primo et simpliciter est
substantiarum, non tamen solum et substantiarum, cum etiam accidentia
aliquo modo habeant definitionem et quod quid erat esse, non tamen
primum. Et hoc sic patet. Non enim omnis ratio, qua nomen per
rationem exponitur, idem est quod definitio; nec nomen expositum per
quamcumque rationem, semper est definitum; sed alicui determinatae
rationi competit quod sit definitio; illi scilicet quae significat
unum. Si enim dicam quod Socrates est albus et musicus et Crispus,
ista ratio non significat unum, sed multa, nisi forte per accidens,
et ideo talis ratio non est definitio.
10. Non tamen
sufficit quod sit unum in continuitate illud quod per rationem
significatur, ad hoc quod sit definitio. Sic enim Ilias, idest
poema de bello Troiano esset definitio, quia illud bellum in quadam
continuitate temporis est peractum. Aut etiam non sufficit quod sit
unum per colligationem; sicut haec ratio non esset definitio domus, si
dicerem, quod domus est lapides et cementum et ligna. Sed tunc ratio
significans unum erit definitio, si significet unum aliquod illorum
modorum, quorum quoties unum per se dicitur. Unum enim dicitur
multipliciter sicut et ens. Ens autem hoc quidem significat hoc
aliquid, aliud quantitatem, aliud qualitatem, et sic de aliis; et
tamen per prius substantiam et consequenter alia. Ergo simpliciter
unum per prius erit in substantia, et per posterius in aliis.
11. Si igitur
ad rationem definitionis pertinet quod significet unum, sequitur quod
erit ratio albi hominis definitio, quia albus homo est quodammodo
unum. Sed alio modo erit definitio ratio albi, et ratio substantiae;
quia ratio substantiae erit definitio per prius, ratio albi per
posterius, sicut unum per prius et posterius de utroque dicitur.
12. Deinde cum
dicit habet autem removet quasdam dubitationes circa praedeterminata;
et dividitur in duas, secundum duas dubitationes quas removet.
Secunda, ibi, est autem et alia dubitatio. Praenotanda autem sunt
duo ad evidentiam primae particulae. Quorum primum est, quod quidam
dicebant nullam definitionem esse ex additione, idest quod in nulla
definitione ponitur aliquid, quod sit extra essentiam definiti. Et
videbantur pro se habere hoc, quod definitio significat essentiam rei.
Unde illud quod est extra essentiam rei, non debet poni in eius
definitione, ut videtur.
13. Secundum
est, quod quaedam accidentia sunt simplicia, et quaedam copulata.
Simplicia dicuntur, quae non habent subiectum determinatum, quod in
eorum definitione ponatur, sicut curvum et concavum et alia
mathematica. Copulata autem dicuntur, quae habent determinatum
subiectum, sine quo definiri non possunt.
14. Est ergo
dubitatio, si aliquis velit dicere quod ratio, quae est ex additione,
non est definitio illorum accidentium quae sunt simplicia, sed
copulatorum erit definitio. Videtur enim, quod nullius eorum possit
esse definitio. Palam est ergo, quod si illa definiuntur, necesse
est eorum definitionem ex additione facere, cum sine propriis subiectis
definiri non possint. Sicut si accipiamus haec tria, idest nasus, et
concavitas, et simitas: concavitas est simpliciter accidens,
praecipue in comparatione ad nasum, cum non sit nasus de intellectu
concavi. Simitas autem est accidens compositum, cum sit nasus de
intellectu eius. Et ita simitas erit quoddam dictum ex duobus,
inquantum significat hoc in hoc, idest determinatum accidens in
determinato subiecto, et nec concavitas nec simitas est passio nasi
secundum accidens, sicut album inest Calliae et homini per accidens,
inquantum Callias est albus, cui accidit hominem esse. Sed simum est
passio nasi secundum se. Naso enim inquantum huiusmodi competit esse
simum. Alia autem translatio loco eius quod est concavum, habet
aquilinum. Et est planior sensus; quia in definitione aquilini
ponitur nasus, sicut in definitione simi. Sed sicut masculinum per se
competit animali, et aequale quantitati, et omnia alia quaecumque
secundum se dicuntur existere in aliquo, quia de omnibus est eadem
ratio, et huiusmodi sunt in quibus, idest in quorum rationibus existit
nomen eius cuius est passio, idest substantia, aut etiam ratio eius.
Semper enim in definitionibus potest poni ratio loco nominis: sicut si
dicimus quod homo est animal rationale mortale, potest poni loco
nominis animalis definitio, ut dicatur quod homo est substantia animata
sensibilis rationalis mortalis. Similiter si dicam quod masculus est
animal potens generare in alio, possum etiam dicere quod masculus est
substantia animata sensibilis potens generare in aliquo alio.
15. Et sic
patet, quod non contingit separatim ostendere, idest notificare
aliquod praedictorum accidentium quae diximus copulata, sicut contingit
notificare album sine hoc quod in eius definitione sive ratione ponatur
homo. Sed non contingit ita notificare femininum sine animali; quia
oportet quod animal ponatur in definitione feminini sicut et in
definitione masculini. Quare patet, quod non est alicuius
praedictorum accidentium copulatorum quod quid erat esse et definitio
vera, si nulla definitio est ex additione, sicut contingit in
definitionibus substantiarum.
16. Aut si est
aliqua definitio eorum, cum non possint nisi ex additione definiri,
aliter erit definitio eorum quam substantiarum, quemadmodum diximus in
solutione secunda. Et sic in hac conclusione innuit solutionem
dubitationis praemissae. Quod enim dicebatur, quod nulla definitio
est ex additione, verum est de definitione prout invenitur in
substantiis. Sic autem praedicta accidentia non habent definitionem,
sed alio modo per posterius.
17. Deinde cum
dicit est autem ponit secundam dubitationem: circa quam duo facit.
Primo movet dubitationem. Secundo ponit solutionem, ibi, sed latet
et cetera. Dicit ergo primo, quod est alia dubitatio de praedictis.
Aut enim est idem dicere nasus simus et nasus concavus, aut non. Si
idem, sequetur quod idem sit simum et concavum: quod patet esse
falsum, cum alia sit definitio utriusque.
18. Si autem
non est idem dicere nasum simum et nasum concavum, propter hoc quod
simum non potest intelligi sine re cuius est per se passio, idest sine
naso, cum simum sit concavitas in naso, concavum vero potest dici sine
naso; sequetur, si hoc quod dico simum plus habet quam concavum, quod
hoc, scilicet quod est nasus, vel non possit dici nasus simus, vel si
dicatur, erit bis idem dictum, ut dicamus, quod nasus simus est nasus
nasus concavus. Semper enim loco nominis potest poni definitio illius
nominis. Unde cum dicitur nasus simus, poterit removeri nomen simi,
et addi naso definitio simi, quae est nasus concavus. Sic ergo
videtur dicere, quod nasum simum, nihil aliud est quam dicere, nasum
nasum concavum, quod est inconveniens. Propter quod, inconveniens
videtur dicere quod in talibus accidentibus sit quod quid erat esse.
19. Quod si hoc
non est verum, quod in eis non sit quod quid erat esse, in infinitum
fiet repetitio eiusdem nominis, semper posita nominis definitione pro
nomine. Constat enim, quod cum dico, nasus concavus, loco concavi
potest accipi simum, quia concavitas in naso non est nisi simitas, et
loco simi iterum nasus concavus, et sic in infinitum.
20. Palam est
itaque, ut videtur, quod solius substantiae est definitio. Si enim
esset aliorum praedicamentorum, oporteret quod esset ex additione
subiecti, sicut definitio aequalitatis et definitio imparis oporteret
quod sumeretur ex definitione suorum subiectorum. Non enim definitio
imparis est sine numero; nec definitio feminini, quod significat
quamdam qualitatem animalis, est sine animali. Si ergo definitio
aliquorum est ex additione, sequetur quod bis accidat idem dicere,
sicut in praemissis est ostensum. Unde, si verum est quod hoc
inconveniens sequatur, sequitur quod accidentia copulata non habent
definitionem.
21. Deinde cum
dicit sed latet solvit praemissam quaestionem; dicens, quod moventem
praedictam quaestionem latet, quod rationes, non dicuntur certe,
idest certitudinaliter, quasi ea quae dicuntur univoce, sed dicuntur
secundum prius et posterius, ut supra dictum est. Si autem praedicta
accidentia copulata habent terminos, idest rationes aliquas, oportet
quod alio modo sint illi termini quam definitiones: aut quod definitio
et quod quid erat esse, quod significatur per definitionem, dicatur
multipliciter.
22. Quare sic
quidem, idest simpliciter per prius, nullius erit definitio nisi
substantiae, nec etiam quod quid erat esse. Sic autem, idest
secundum quid et posterius, erit etiam aliorum. Substantia enim quae
habet quidditatem absolutam, non dependet in sua quidditate ex alio.
Accidens autem dependet a subiecto, licet subiectum non sit de
essentia accidentis; sicut creatura dependet a creatore et tamen
creator non est de essentia creaturae, ita quod oporteat exteriorem
essentiam in eius definitione poni. Accidentia vero non habent esse
nisi per hoc quod insunt subiecto: et ideo eorum quidditas est
dependens a subiecto: et propter hoc oportet quod subiectum in
accidentis definitione ponatur, quandoque quidem in recto, quandoque
vero in obliquo.
23. In recto
quidem, quando accidens significatur ut accidens in concretione ad
subiectum: ut cum dico, simus est nasus concavus. Tunc enim nasus
ponitur in definitione simi quasi genus, ad designandum quod accidentia
non habent subsistentiam, nisi ex subiecto. Quando vero accidens
significatur per modum substantiae in abstracto, tunc subiectum ponitur
in definitione eius in obliquo, ut differentia; sicut dicitur,
simitas est concavitas nasi.
24. Patet
igitur quod cum dico, nasum simum, non oportet loco simi accipere
nasum concavum; quia nasus non ponitur in definitione simi, quasi sit
de essentia eius; sed quasi additum essentiae. Unde simum et concavum
per essentiam idem sunt. Sed simum addit supra concavum, habitudinem
ad determinatum subiectum: et sic determinato subiecto quod est nasus,
nihil differt simus a concavo; nec oportet aliquid loco simi ponere
nisi concavum: et sic non erit dicere loco eius, nasus concavus, sed
solum concavus.
25. Ultimo
concludit ex praedictis, quod palam est, quod definitio quae est ratio
eius quod quid erat esse, et ipsum quod quid erat esse, solum est
substantiarum, sicut prima solutio habebat. Vel est primo et
simpliciter earum, et per posterius et secundum quid accidentium, ut
in secunda solutione dicebatur.
|
|