|
1. Postquam
philosophus ostendit quid est quod quid erat esse, et quorum est, et
quod non est aliud ab eo cuius est, hic intendit ostendere, quod
quidditates et formae existentes in istis sensibilibus non generantur ab
aliquibus formis extra materiam existentibus, sed a formis quae sunt in
materia. Et hic erit unus modorum, quo destruitur positio Platonis
ponentis species separatas, quas ponebat esse necessarias ad hoc, quod
per eas scientia de istis rebus sensibilibus haberetur, et ad hoc,
quod earum participatione res sensibiles existerent, et ad hoc, quod
essent principia generationis rerum sensibilium. Ostendit autem iam in
praecedenti capitulo, quod species separatae non sunt necessariae ad
scientiam rerum sensibilium, nec ad esse earum; cum ad hoc sufficiat
quod quid est rei sensibilis in re sensibili existens, et idem ei.
Unde restat ostendere, quod species separatae non sunt necessariae ad
generationem sensibilium, quod ostendit in hoc capitulo. Dividitur
ergo in partes duas. In prima praemittit quaedam, quae sunt
necessaria ad propositum ostendendum. In secunda ostendit propositum,
ibi, quoniam vero ab aliquo fit quod fit. Circa primum duo facit.
Primo proponit quasdam divisiones circa rerum generationem. Secundo
manifestat eas, ibi, et generationes autem naturales. Ponit autem
duas divisiones: quarum prima accipitur penes ea quae generantur, et
modum generationis. Secunda penes ea quae ad generationem
requiruntur: et hanc ponit ibi, omnia vero quae fiunt. Dicit ergo
primo, quod eorum quae fiunt, quaedam fiunt a natura, quaedam ab
arte, et quaedam a casu sive automato, idest per se vano. Cuius
divisionis ratio est, quia causa generationis, aut est causa per se,
aut est causa per accidens. Si enim est causa per se: vel est
principium motus in quo est, et sic est natura; vel est extra ipsum,
et sic est ars. Natura enim est principium motus, in eo in quo est.
Ars vero non est in artificiato quod fit per artem, sed in alio.
2. Si vero est
causa per accidens, sic est casus et fortuna. Fortuna quidem in his
quae aguntur ab intellectu. Casus autem etiam in aliis. Utrumque
vero sub automato, idest sub per se vano comprehenditur, quia vanum
est quod est ordinatum ad finem, et non attingit ad illum. Et tam
casus quam fortuna invenitur in his quae fiunt propter aliquid, cum
accidit aliquid praeter id quod intendebatur ab aliqua causa per se
determinata. Unde et per se dicitur, inquantum causam determinatam
habet; et vanum, inquantum praeter intentionem accidit.
3. Deinde cum
dicit omnia vero ponit secundam divisionem, quae sumitur penes ea,
quae ad generationem requiruntur. Omnia enim quae fiunt, fiunt ab
aliquo agente, et ex aliquo, sicut ex materia, et iterum fiunt
aliquid quod est terminus generationis. Et, quia supra dixerat quod
hoc aliquid proprie est in substantiis, ideo hic docet generalius esse
sumendum, ut per aliquid intelligatur quodlibet praedicamentum, in quo
potest esse generatio simpliciter vel secundum quid, per se vel per
accidens. Hoc enim quod dixit aliquid, vel significat hoc, idest
substantiam, aut quantum, aut quale, aut quando, vel aliquod aliud
praedicamentum.
4. Et huius
divisionis ratio est, quia in omni generatione fit aliquid actu, quod
prius erat in potentia. Nihil autem potest dici de potentia in actum
procedere, nisi per aliquod ens actu, quod est agens, a quo fit
generatio; potentia vero pertinet ad materiam, ex qua aliquid
generatur; actus vero ad id quod generatur.
5. Deinde cum
dicit et generationes manifestat quod haec tria inveniantur in tribus
modis generationis. Et circa hoc duo facit. Primo manifestat
propositum. Secundo inducit conclusionem principaliter intentam,
ibi, quare sicut dicitur. Circa primum tria facit. Primo ostendit
hoc in generatione naturali. Secundo et in generatione quae fit
secundum artem, ibi, generationes vero aliae. Tertio in
generationibus quae fiunt a casu, ibi, si vero a casu. Circa primum
quatuor facit. Primo manifestat quae generationes sint naturales;
dicens, quod istae generationes sunt naturales, quarum principium est
natura, non autem ars, aut aliquis intellectus, sicut cum generatur
ignis, aut planta, aut animal ex virtute naturali rebus indita.
6. Deinde cum
dicit hoc autem exemplificat in generationibus naturalibus tria
praemissa; dicens, quod in generatione naturali, hoc quidem est, ex
quo fit quod generatur, quod dicitur materia. Hoc autem a quo
generatur aliquid eorum quae sunt secundum naturam, quod dicitur
agens. Hoc vero est aliquid, scilicet quod generatur, ut homo aut
planta, aut aliquid talium, quae maxime dicimus esse substantias,
idest substantias particulares compositas, de quibus magis est
manifestum quod sint substantiae, ut supra habitum est. Materia autem
et forma, quae est principium actionis in agente, non sunt
substantiae, nisi inquantum sunt principia substantiae compositae.
7. Inter autem
haec tria, duo se habent ut generationis principia, scilicet materia
et agens; tertium autem se habet ut generationis terminus, idest
compositum quod generatur. Et quia natura est generationis
principium, tam materia, quam forma, quae est principium generationis
in agente, dicitur natura, ut patet secundo physicorum. Compositum
autem generatum, dicitur esse a natura vel secundum naturam.
8. Deinde cum
dicit omnia vero probat quod unum trium, scilicet principium ex quo,
inveniatur in omni generatione; non solum in naturali, sed etiam in
artificiali (de aliis enim duobus est manifestum): dicens, quod
omnia quae fiunt vel secundum naturam vel secundum artem, habent
materiam ex qua fiunt. Omne enim quod generatur vel per artem vel per
naturam, est possibile esse et non esse. Cum enim generatio sit de
non esse in esse mutatio, oportet id quod generatur quandoque quidem
esse, quandoque non esse: quod non esset nisi esset possibile esse et
non esse. Hoc autem quod est in unoquoque in potentia ad esse et non
esse, est materia. Est enim in potentia ad formas per quas res habent
esse, et ad privationes per quas habent non esse, ut ex supra habitis
patet. Relinquitur ergo, quod in omni generatione oportet esse
materiam.
9. Deinde cum
dicit universaliter vero ostendit quomodo praedicta tria se habent ad
naturam; dicens, quod universaliter quodlibet praedictorum trium
quodammodo est natura. Nam principium ex quo est generatio naturalis,
scilicet materia, dicitur natura. Et propter hoc generationes
simplicium corporum dicuntur naturales, licet principium activum
generationis eorum sit extrinsecum; quod videtur esse contra rationem
naturae, quia natura est principium intrinsecum, in qua est naturalis
aptitudo ad talem formam; et ab hoc principio tales generationes
dicuntur naturales.
10. Et iterum
illud secundum quod fit generatio, scilicet forma generati, dicitur
esse natura, sicut planta, aut animal. Generatio enim naturalis
est, quae est ad naturam, sicut dealbatio quae est ad albedinem.
11. Et iterum
principium, a quo fit generatio, sicut ab agente, est natura dicta
secundum speciem, quae scilicet est eiusdem speciei cum natura
generati, sed tamen est in alio secundum numerum. Homo enim generat
hominem; nec tamen genitum et generans sunt idem numero, sed specie
tantum.
12. Et propter
hoc dicitur in secundo physicorum quod forma et finis generationis
incidunt in idem numero. Agens autem incidit cum eis in idem specie,
sed non in idem numero. Materia vero neque in idem specie, neque in
idem numero.
13. Alia litera
habet quod principium a quo, est secundum speciem dicta natura, aut
conformis, quia videlicet non semper generans et genitum sunt eiusdem
speciei, sed semper habent aliquam conformitatem, sicut cum equus
generat mulum. Et ultimo concludit, quod illa, quae generantur per
naturam, sic generantur sicut expositum est.
14. Deinde cum
dicit generationes vero determinat de his quae generantur per artem: et
circa hoc duo facit. Primo distinguit generationem quae est secundum
artem ab aliis generationibus, quae sunt secundum naturam. Secundo
ostendit quomodo fiat generatio ab arte, ibi, ab arte vero fiunt.
Dicit ergo primo, quod generationes, quae sunt aliae a naturalibus,
dicuntur factiones. Quamvis enim nomine factionis, quae in Graeco
dicitur praxis, possimus uti in rebus naturalibus, sicut cum dicimus
quod calidum et ens actu, facit actu esse tale: magis tamen proprie
utimur in his quae fiunt per intellectum, in quibus intellectus agentis
habet dominium super illud quod facit, ut possit sic vel aliter
facere: quod in rebus naturalibus non contingit; immo agunt ad aliquem
effectum, determinato modo ab aliquo superiori praestito eis.
Huiusmodi autem factiones vel fiunt ab arte, vel a potestate, vel a
mente.
15. Potestas
autem hic videtur pro violentia sumi. Quaedam enim in his, quae non
natura fiunt, constituuntur ex sola virtute agentis, in quibus non
multum requiritur ars aliqua, vel aliquis ordinatus processus
intellectus; quod maxime contingit in corporibus trahendis, vel
proiiciendis, aut expellendis.
16. Cum autem
ordo intellectus ad effectum requiritur, quandoque quidem hoc contingit
per artem, quandoque vero per solum intellectum, habitu artis nondum
perfecto. Sicut enim aliquis argumentatur per artem, aliquis vero
sine arte, ut idiotae; ita etiam aliquod opus artis aliquis per
artem, aliquis sine arte facere potest in huiusmodi per artem
factibilibus.
17. Harum autem
generationum quae fiunt vel arte vel potestate, vel mente, quaedam
fiunt a casu et a fortuna: quando scilicet aliquod agens per
intellectum intendit finem aliquem per suam actionem, et provenit
aliquis finis praeter intentionem agentis. Sicut cum aliquis intendit
se confricare, et ex hoc sequitur sanitas, ut postea dicetur.
18. Et hoc
similiter contingit in artificialibus, sicut in factis a natura.
Virtus enim, quae est in spermate, ut infra dicetur, assimilatur
arti. Sicut enim ars per determinata media pervenit ad formam quam
intendit, ita et virtus formativa, quae est in spermate. Sicut autem
contingit effectum qui fit per artem etiam praeter intentionem artis aut
intellectus fieri, et tunc dicitur a casu accidere: ita etiam et in
illis, scilicet in rebus naturalibus, eadem fiunt et ex spermate et
sine spermate. Quae quidem cum fiunt ex spermate, fiunt a natura;
cum autem sine spermate, fiunt a casu. Et de his perscrutandum est
posterius in hoc eodem capitulo.
19. Haec autem
verba hic posita, duplicem habent dubitationem. Prima, quia cum
cuiuslibet rei naturalis sit determinatus modus generationis, non
videntur esse eadem quae generantur ex spermate, et per
putrefactionem. Quod Averroes in octavo physicorum sentire videtur;
dicens, quod non potest esse idem animal in specie quod generatur ex
spermate, et quod generatur ex putrefactione. Avicenna autem e
contrario sentit, quod omnia quae generantur ex semine, eadem specie
possunt generari sine semine per putrefactionem, vel per aliquem modum
commixtionis terrenae materiae.
20. Sententia
Aristotelis videtur esse media inter has duas opiniones, quod scilicet
aliqua possunt et sine semine generari, et ex semine; non tamen
omnia, ut infra dicet. Sicut nec in artificialibus omnia possunt
fieri per artem et sine arte; sed quaedam fiunt per artem tantum, ut
domus. Animalia enim perfecta videntur non posse generari nisi ex
semine; animalia vero imperfecta quae sunt vicina plantis, videntur
posse generari et ex semine et sine semine. Sicut plantae producuntur
aliquando sine semine per actionem solis in terra ad hoc bene
disposita; et tamen plantae sic productae producunt semina, ex quibus
plantae similes in specie generantur.
21. Et hoc
rationabiliter accidit. Quia quanto aliquid perfectius est, tanto
plura ad eius completionem requiruntur. Et propter hoc ad plantas et
ad animalia imperfecta, sufficit ad agendum sola virtus caelestis. In
animalibus vero perfectis requiritur cum virtute caelesti etiam virtus
seminis. Unde dicitur in secundo physicorum quod homo generat hominem
et sol.
22. Secunda
dubitatio est, quia videntur animalia generata sine semine ex
putrefactione, non fieri a casu, sed ex determinato agente, scilicet
ex virtute caelesti, quae in generatione eorum supplet vicem virtutis
generativae, quae est in semine: et hoc etiam vult Commentator in
nono huius.
23. Sed
sciendum est quod nihil prohibet aliquam generationem esse per se, cum
refertur ad unam causam, quae tamen est per accidens et casualis, cum
refertur in aliam causam. Sicut in ipso exemplo philosophi patet.
Cum enim sanitas ex confricatione sequitur praeter intentionem
confricantis, ipsa quidem sanatio, si referatur ad naturam, quae est
corporis regitiva, non est per accidens, sed per se intenta. Si vero
referatur ad intellectum confricantis, erit per accidens et casualis.
Similiter etiam generatio animalis ex putrefactione generati, si
referatur ad causas particulares, hic inferius agentes, invenitur esse
per accidens et casualis. Non enim calor, qui causat putredinem,
intendit naturali appetitu generationem huius vel illius animalis, quae
ex putrefactione sequitur, sicut virtus, quae est ex semine, intendit
productionem talis speciei. Sed si referatur ad virtutem caelestem,
quae est universalis regitiva virtus generationum et corruptionum in
istis inferioribus, non est per accidens, sed per se intenta; quia de
eius intentione est ut educantur in actu omnes formae quae sunt in
potentia materiae. Et sic recte assimilavit hic Aristoteles ea quae
fiunt ab arte, his quae fiunt a natura.
24. Deinde cum
dicit ab arte vero ostendit modum generationis, quae est ab arte; et
praecipue quantum ad principium effectivum. De principio enim
materiali iam supra dixerat cum locutus fuerat de generatione naturali.
Circa hoc autem duo facit. Primo ostendit quid sit principium activum
in generatione quae est per artem. Secundo ostendit quomodo ab hoc
principio generatio procedat, ibi, fit itaque sanitas. Dicit ergo
primo, quod illa fiunt ab arte, quorum species factiva est in anima.
Per speciem autem exponit quod quid erat esse cuiuslibet rei factae per
artem, ut quod quid erat esse domus, quando fit domus. Et hoc etiam
nominat primam substantiam, idest primam formam. Et hoc ideo, quia a
forma quae est in anima nostra, procedit forma quae est in materia in
artificialibus; in naturalibus autem e contrario.
25. Haec autem
forma quae est in anima, differt a forma, quae est in materia. Nam
contrariorum formae in materia sunt diversae et contrariae, in anima
autem est quodammodo una species contrariorum. Et hoc ideo, quia
formae in materia sunt propter esse rerum formatarum: formae autem in
anima sunt secundum modum cognoscibilem et intelligibilem. Esse autem
unius contrarii tollitur per esse alterius; sed cognitio unius oppositi
non tollitur per cognitionem alterius, sed magis iuvatur. Unde formae
oppositorum in anima non sunt oppositae. Quinimmo substantia, idest
quod quid erat esse privationis, est eadem cum substantia oppositi,
sicut eadem est ratio in anima sanitatis et infirmitatis. Per
absentiam enim sanitatis cognoscitur infirmitas. Sanitas autem, quae
est in anima, est quaedam ratio, per quam cognoscitur sanitas et
infirmitas; et consistit in scientia, idest in cognitione utriusque.
26. Deinde cum
dicit fit itaque ostendit quomodo ab hoc principio procedatur ad
sanitatem. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit quomodo sanitas
quae est in anima, sit principium sanationis. Secundo quomodo
diversimode accipitur principium in actione artis, ibi, generationum
vero et motuum. Dicit ergo quod, cum sanitas quae est in anima, sit
principium sanitatis quae fit per artem, ita fit sanitas in materia
aliquo intelligente quod sanitas est hoc, scilicet vel regularitas vel
adaequatio calidi, frigidi, humidi et sicci. Et ideo necesse est,
si sanitas debet contingere, quod hoc existat, scilicet regularitas
vel aequalitas humorum. Et si regularitas vel aequalitas debeat esse,
oportet quod sit calor, per quem humores reducantur ad aequalitatem;
et ita semper procedendo a posteriori ad prius, intelliget illud quod
est factivum caloris, et quod est factivum illius, donec reducatur ad
aliquod ultimum, quod ipse statim posset facere, sicut hoc quod est
dare talem potionem; et demum motus incipiens ab illo quod statim
potest facere, nominatur factio ordinata ad sanandum.
27. Patet
ergo, quod sicut in naturalibus ex homine generatur homo, ita in
artificialibus accidit quodammodo ex sanitate fieri sanitatem, et ex
domo domum; scilicet ex ea quae est sine materia in anima existens,
illa quae habet materiam. Ars enim medicinalis, quae est principium
sanationis, nihil est aliud quam species sanitatis, quae est in
anima; et ars aedificativa est species domus in anima. Et ista
species sive substantia sine materia, est quam dixit supra quod quid
erat esse rei artificiatae.
28. Deinde cum
dicit generationum vero ostendit quomodo diversimode accipitur
principium in actionibus artis; et dicit quod in generationibus et
motibus artificialibus est aliqua actio quae vocatur intelligentia et
aliqua quae vocatur factio. Ipsa enim excogitatio artificis vocatur
intelligentia, quae incipit ab hoc principio, quae est species rei
fiendae per artem. Et haec operatio protenditur, ut supra dictum
est, usque ad illud quod est ultimum in intentione, et primum in
opere. Et ideo illa actio quae incipit ab ultimo, ad quod
intelligentia terminatur, vocatur factio, quae est motus iam in
exteriorem materiam.
29. Et sicut
diximus de actione artis respectu formae, quae est ultimus finis
generationis artificialis, similiter est de omnibus aliis intermediis.
Sicut ad hoc quod convalescat, oportet quod adaequentur humores. Hoc
igitur ipsum quod est adaequari, est unum de intermediis, quod est
propinquissimum sanitati. Et sicut medicus, ad hoc quod faceret
sanitatem, incipiebat considerando quid est sanitas: ita, ad hoc quod
faciat adaequationem, oportet quod sciat quid est adaequatio;
videlicet quod adaequatio est hoc, scilicet debita proportio humorum in
respectu ad naturam humanam. Hoc autem erit si corpus fuerit
calefactum; quando scilicet quis infirmatur propter defectum caloris.
Et iterum oportet quod sciat quod quid est hoc, scilicet calefieri:
sicut si dicatur quod calefieri est immutari a medicina calida. Et
hoc, scilicet dare medicinam calidam, existit statim in potestate
medici, et est iam in ipso, idest in potestate eius, ut talem
medicinam det.
30. Sic igitur
patet, quod principium faciens sanitatem, unde incipit motus ad
sanandum, est species, quae est in anima, vel ipsius sanitatis, vel
aliorum intermediorum, per quae acquiritur sanitas. Et hoc dico, si
sanatio fiat ab arte. Si autem fiat alio modo, non erit principium
sanitatis species quae est in anima; hoc enim est proprium in
operationibus artis.
31. Deinde cum
dicit si vero manifestat quomodo fiunt generationes casuales: et
dicit, quod quando sanatio fit a casu, tunc principium sanitatis fit
ab hoc, quod est principium faciendi sanitatem apud eum qui facit
sanitatem secundum artem. Sed hoc est intelligendum de principio
factionis, quod est ultimum in intelligendo, et primum in exequendo.
Sicut in medicando principium sanitatis aliquando forsan fit a
calefactione. Et hinc etiam incipit sanatio, quando aliquis a casu
sanatur, quia calorem aliquis excitat confricatione praeter intentionem
confricantis. Calor itaque in corpore excitatus per fricationem vel
medicationem, aut est pars sanitatis, quasi intrans substantiam
sanitatis, sicut cum ipsa alteratio calefactionis ad sanitatem
sufficit; aut sequitur ad calorem aliquid quod est pars sanitatis,
sicut cum per calorem fit sanitas per hoc quod calor dissolvit aliquos
humores compactos, quorum dissolutio est iam constituens sanitatem.
Aut etiam hoc potest esse per plura media; sicut cum calor consumit
humores superfluos impedientes aliquos meatus in corpore; quibus
consumptis fit debitus motus spirituum ad aliquas determinatas partes
corporis: et hoc ultimum est iam faciens sanitatem. Et quod est ita,
scilicet quod est proximum sanitatis factivum est aliqua pars
sanitatis, idest intrans in constitutionem sanitatis. Et similiter
est in aliis artificialibus. Nam partes domus sunt lapides, quorum
compositio iam est aliquid domus.
32. Deinde cum
dicit quare sicut concludit conclusionem principaliter intentam: et
circa hoc duo facit. Primo includit conclusionem intentam. Secundo
removet quamdam dubitationem, ibi, ex quo vero ut materia fit. Dicit
ergo primo, quod ex quo omne quod generatur, generatur ex materia, et
iterum generatur a suo simili, impossibile est aliquid esse factum,
nisi aliquid praeexistat, sicut dicitur communiter. Communis enim
philosophorum naturalium sententia erat, quod ex nihilo nihil fit.
Palam est autem, quod id quod praeexistit, oportet quod sit pars rei
generatae. Constat enim, quod materia quae praeexistit est pars
generati. Quod ex hoc probari potest: quia materia est in generato,
et ipsa fit generatum dum in actum educitur. Nec solum pars quae est
materia praeexistit; sed, sicut ex dictis patet, etiam praeexistit
pars quae est in ratione, scilicet forma. Haec enim duo, scilicet
materia et forma, sunt partes generati.
33. Utroque
enim modo possumus assignare quid sint circuli aerei vel circuli multi,
secundum aliam literam, idest particulares et distincti; et dicentes
materiam quae est aes, et dicentes speciem, idest formam, quae est
talis figura. Et recte dicit multos circulos particulares. Nam
circulus secundum speciem et formam est unus tantum. Multiplicatur
autem et individuatur per materiam. Et haec, scilicet figura, est
genus, in quod primo collocatur circulus aereus. Et ita patet ex
dictis, quod circulus aereus in sua definitione habet materiam. Quod
autem species geniti praeexistat, supra ostensum est in naturalibus et
in artificialibus generationibus.
34. Deinde cum
dicit ex quo vero removet quamdam dubitationem. Illud enim ex quo
aliquid fit ut ex materia, quandoque praedicatur non in abstracto, sed
denominative. Quaedam enim dicuntur non esse illud, idest materia,
sed illiusmodi. Sicut statua non dicitur lapis, sed lapidea. Sed
homo convalescens non dicitur illud ex quo, idest non recipit
praedicationem eius ex quo fieri dicitur. Fit enim convalescens ex
infirmo. Nec dicitur quod convalescens sit infirmus.
35. Huiusmodi
autem causa est, quia dupliciter dicitur aliquid fieri ex aliquo:
scilicet ex privatione, et ex subiecto quod dicitur materia: sicut
dicitur quod homo fit sanus, et quod laborans fit sanus. Dicitur
autem magis aliquid fieri ex privatione quam ex subiecto; sicut magis
dicitur aliquis fieri sanus ex laborante, quam ex homine. Sed hoc
fieri hoc, magis dicimus in subiecto quam in privatione. Magis enim
dicimus proprie quod homo fit sanus, quam quod laborans. Et ideo ille
qui est sanus, non dicitur laborans, sed magis dicitur homo; et e
converso homo dicitur sanus. Sic ergo id quod fit, praedicatur de
subiecto, non autem de privatione.
36. Sed in
quibusdam privatio est non manifesta et innominata; sicut privatio
cuiuscumque figurae in aere, non habet nomen, nec etiam privatio domus
in lateribus et in lignis. Et ideo utimur materia, pro materia et
privatione simul. Et propter hoc, sicut illic dicimus, quod sanus
fit ex laborante, ita hic dicimus quod statua fit ex aere, et domus ex
lapidibus et lignis. Et propter hoc etiam, sicut ibi id ex quo fit
aliquid, sicut ex privatione, non praedicatur de subiecto, quia non
dicimus quod sanus sit laborans, ita nec hic dicimus quod statua sit
lignum; sed praedicatur abstractum in concreto, dicendo quod non est
lignum, sed lignea, nec aes, sed aerea, nec lapis, sed lapidea.
Et similiter domus non est lateres, sed lateritia. Quia si quis
diligenter inspiciat, nec fit statua ex ligno, nec domus ex lateribus
simpliciter loquendo, sed per aliquam permutationem. Fiunt enim ista
ex istis sicut ex aliquo permutato, et non sicut ex permanente. Aes
enim infiguratum non manet dum fit statua, nec lateres incompositi dum
fit domus. Et propter hoc in praedictis ita dicitur, idest talis fit
praedicatio.
|
|