|
1. Praemisit
superius philosophus quaedam de generationibus rerum, quasi necessaria
ad suum propositum ostendendum; scilicet ad ostendendum, quod causae
generationis rerum non sunt ponendae species separatae. Ex quibus duo
sunt iam manifestata per praemissa: scilicet quod omnis generatio est
ex aliqua materia, et quod unumquodque quod generatur, generatur a suo
simili. Nunc autem intendit ostendere propositum ex his quae supra
investigata sunt. Et dividitur in partes tres. In prima ostendit
quid sit illud quod generatur. In secunda ostendit, quod causa
generationis non est species separata, ibi, utrum igitur est ne
quaedam. In tertia determinat quaedam quae possent esse dubia circa
praedeterminata, ibi, dubitabit autem aliquis. Circa primum duo
facit. Primo ostendit quod forma non generatur nisi per accidens.
Secundo ostendit quod compositum generatur, ibi, aeream vero
sphaeram. Dicit ergo primo, quod ea quae sunt ostensa supra vera
sunt. Quorum unum est, quod omne quod fit, fit ab aliquo, et hoc
est agens vel generans, a quo est principium generationis. Et aliud
est, quod omne quod generatur, generatur ex aliquo, ut intelligatur
id ex quo est generatio, non privatio, sed materia. Dictum est enim
superius, quod aliter fit aliquid ex materia, et aliter ex
privatione. Et tertium est quod in omni generatione oportet esse
aliquid quod fit. Et hoc est vel sphaera, vel circulus, vel
quodcumque aliorum.
2. Ex istis
suppositis debet esse manifestum, quod sicut agens generando non facit
materiam, vel subiectum generationis, quae est aes, ita etiam non
facit formam, scilicet hoc ipsum quod est sphaera, nisi forte per
accidens. Facit enim aeream sphaeram quod est compositum. Et quia
aerea sphaera, est sphaera, ideo per accidens facit sphaeram.
3. Quod autem
agens non faciat materiam, per se est manifestum, eo quod materia
praeexistit factioni: unde non oportuit eum probare quod materia non
fieret. Sed de formis poterat esse dubium, eo quod forma non
invenitur nisi in termino actionis. Et ideo oportuit eum probare quod
forma non fieret nisi per accidens. Et hoc ideo est, quia formae non
proprie habent esse, sed magis sunt quibus aliqua habent esse. Unde
si fieri est via in esse, illa tantum per se fiunt, quae per formas
habent esse. Formae autem incipiunt esse, eo modo quo sunt in illis
factis, quae per formas esse habent.
4. Et quod forma
non fiat, sic probat. Facere enim hoc aliquid, est facere hoc ex
aliquo subiecto, quod est totaliter, idest universaliter verum in omni
generatione. Facere enim hoc quod est aes rotundum, non est facere
hoc ipsum quod est rotundum, scilicet rotunditatem; aut hoc ipsum quod
est facere sphaeram, scilicet formam sphaerae; sed est facere aliquid
alterum, scilicet speciem, non qualitercumque, sed in alio, scilicet
in materia: quod est facere compositum. Quod sic patet. Si enim
agens facit aliquid, oportet quod faciat ex aliquo alio sicut ex
materia. Hoc enim superius subiiciebatur, scilicet quod omnis
generatio ex materia fit, propter probationem superius inductam.
Sicut agens dicitur facere sphaeram aeream. Et hoc ideo, quia facit
hoc quod est sphaera aerea, ex hoc quod est aes. Si igitur etiam
ipsam formam faciat, palam erit quod faciet eam similiter, scilicet ex
aliqua materia. Et ita sicut sphaera aerea erit composita ex materia
et forma, sic et forma sphaerae aereae erit composita ex materia et
forma: et redibit eadem quaestio de forma formae, et sic in
infinitum: et ita generationes procedent in infinitum, quia omne
generatum habet materiam et formam. Palam igitur est quod non fit
species rei generatae, nec aliquid aliud quodcumque fit, quod oporteat
vocare formam in rebus sensibilibus, sicut ordo et compositio et figura
quae in aliquibus tenet locum formae, maxime in artificialibus.
5. Et quia
generatio est eius quod fit, palam est quod nec generatio est formae,
sed compositi. Nec iterum quod quid erat esse rei generatae
generatur, nisi per accidens. Sed forma et quod quid erat esse, est
quod fit in alio, idest in materia, non per se. Et dico quod fit,
vel ab arte, vel a natura, vel potestate, idest a quocumque agente
per violentiam.
6. Dicit autem
quod quid erat esse non fieri, quamvis sit idem rei factae. Supra
enim ostensum est unamquamque rem esse idem cum suo quod quid erat
esse. Sed tamen quod quid erat esse est quod per se pertinet ad
speciem. Unde ab eo excluduntur conditiones individuales, quae per
accidens sunt speciei. Species autem et alia universalia non
generantur nisi per accidens, singularibus generatis.
7. Sciendum
tamen quod licet in litera dicatur, quod forma fit in materia, non
tamen proprie dicitur. Forma enim proprie non fit, sed compositum.
Sicut enim dicitur forma esse in materia, licet forma non sit, sed
compositum per formam: ita etiam proprius modus loquendi est, ut
dicamus compositum generari ex materia in talem formam. Formae enim
proprie non fiunt, sed educuntur de potentia materiae, inquantum
materia quae est in potentia ad formam fit actu sub forma, quod est
facere compositum.
8. Deinde cum
dicit aeream vero ostendit, quod composita fiant, dicens, quod
generans facit esse sphaeram aeream. Facit enim eam ex aere quod est
materia, sicut ex principio generationis, et ex sphaera, quae est
formae et generationis terminus. Facit enim hanc speciem, idest
figuram sphaerae in hoc, idest in hac materia, inquantum scilicet
transmutat hoc aes in sphaeram: et hoc est sphaera aerea, scilicet
forma sphaerae in aere.
9. Sed hoc,
scilicet figura sphaerae est esse sphaerae, idest quod quid est
sphaerae. Eius autem quod est esse sphaerae, idest ipsius quod quid
est formae, non est omnino generatio; quia si esset eius generatio,
oporteret quod esset ex aliquo sicut ex materia. Omne enim quod fit
oportet esse divisibile, ita scilicet quod eius hoc sit hoc, idest una
pars sit hoc, et hoc sit hoc, idest alia pars sit hoc. Et hoc
exponit, scilicet quod una pars eius sit materia, et alia pars eius
sit species. Si igitur quid est sphaerae quantum ad ipsam formam est
quod sit figura aequalis ex medio, idest quod sit quaedam figura solida
a cuius medio ad extremitates omnes lineae ductae sint aequales,
oportet quod huius, scilicet sphaerae aereae hoc quidem, scilicet
materia, sit in quo erat id quod facit generans, scilicet forma; et
hoc sit in illo, scilicet forma, quae scilicet est figura ex medio
aequalis, et hoc sit omne, idest totum quod factum est, scilicet
aerea sphaera.
10. Palam
igitur est ex dictis, quod si omne quod fit oportet esse divisibile,
quod id quod est ut species, aut quod est ut substantia, idest ut quod
quid erat esse non fit. Sed synodus, idest compositum quod dicitur et
denominatur a tali forma, vel quidditate vel quod quid est, fit. Et
iterum manifestum est quod omni generato inest materia, et quod
cuiuslibet generati hoc est hoc, et hoc est hoc, idest una pars est
materia, et alia forma.
11. Deinde cum
dicit utrum igitur ostendit quod ex quo formae non generantur sed
composita, quod non oportet ponere species separatas esse causas
generationis in istis inferioribus. Sciendum est autem, quod
Platonici ponebant species esse causas generationis dupliciter. Uno
modo per modum generantis, et alio modo per modum exemplaris. Primo
ergo ostendit, quod species separatae non sunt causae generationis per
modum generantis. Secundo, quod non per modum exemplaris, ibi, in
quibusdam vero palam. Dicit ergo primo, quod considerandum est utrum
sit aliqua forma universalis praeter huiusmodi singularia, scilicet
quod sit quaedam sphaera a materia separata praeter has sphaeras quae
sunt in materia. Aut etiam sit aliqua domus universalis sine materia,
praeter lapides, ex quibus constituuntur istae domus particulares.
Movet autem quaestionem in artificialibus propter naturalia, quorum
species Plato separatas posuit a materia; ut intelligatur esse
quaesitum, utrum sit homo universalis praeter carnes et ossa, ex
quibus particulares homines constituuntur.
12. Ad
solutionem autem huius quaestionis, hic primo praemittit, quod si sit
aliqua substantia hoc modo facta, nullo modo erit hoc aliquid, sed
significabit tantum quale quid, quod non est determinatum. Socrates
enim significat hoc aliquid et determinatum; homo vero significat quale
quid, quia significat formam communem et indeterminatam, quia
significat absque determinatione huius vel illius. Unde si sit homo
praeter Socratem et Platonem et alios huiusmodi, non tamen erit hoc
aliquid nec determinatum. Sed nos videmus quod in generationibus,
semper illud quod facit et generat ex hoc, idest ex tali materia, est
tale hoc, idest hoc determinatum, habens determinatam speciem.
Oportet enim, sicut generatum est hoc aliquid, ita et generans esse
hoc aliquid, cum generans sit simile genito, ut supra probatum est.
Et quod genitum sit hoc aliquid, ex hoc patet: quia quod generatur
est compositum. Sed hoc esse, scilicet compositum, quando est hoc,
idest determinatum, est ut Callias, aut Socrates, sicut cum dicitur
haec sphaera aerea. Sed homo et animal non significant hanc materiam
ex qua est generatio, sicut nec sphaera aerea universaliter dicta. Si
ergo compositum generatur, et non generatur nisi ex hac materia, per
quam est hoc aliquid, oportet quod id quod generatur sit hoc aliquid.
Et cum generatum sit simile generanti, oportet etiam, quod generans
sit hoc aliquid. Et ita non sit species universalis, sine materia.
13. Manifestum
est ergo ex dictis, quod si sunt aliquae species praeter singularia,
nihil sunt utiles ad generationes et substantias rerum, sicut consueti
sunt quidam dicere specierum causa, idest ad hoc quod ponant species.
Haec enim erat una causa, quare Platonici species ponebant, ut
essent causa generationis in rebus. Si igitur species separatae non
possunt esse causa generationis, manifestum erit quod non erunt species
quaedam substantiae secundum se existentes.
14. Sciendum
est autem, quod omnes, qui non consideraverunt hoc, quod philosophus
supra ostendit, quod formae non fiunt, passi sunt difficultatem circa
factionem formarum. Propter hoc namque quidam coacti sunt dicere,
omnes formas esse ex creatione. Nam ponebant formas fieri, et non
poterant ponere quod fierent ex materia, cum materia non sit pars
formae: unde sequebatur quod fierent ex nihilo, et per consequens quod
crearentur. E contrario autem quidam posuerunt propter hanc
difficultatem, formas praeexistere in materia actu, quod est ponere
latitationem formarum; sicut posuit Anaxagoras.
15. Sententia
autem Aristotelis, qui ponit formas non fieri, sed compositum,
utrumque excludit. Neque enim oportet dicere, quod formae sint
causatae ab aliquo extrinseco agente, neque quod fuerint semper actu in
materia, sed in potentia tantum. Et quod in generatione compositi
sint eductae de potentia in actum.
16. Deinde cum
dicit in quibusdam ostendit, quod species separatae non possunt esse
causa generationis per modum exemplaris; dicens, quod licet in
aliquibus sit dubium utrum generans sit simile generato, tamen in
quibusdam palam est quod generans sit quoddam tale, quale est
generatum; non quidem idem numero, sed idem specie, ut patet in
naturalibus. Homo enim generat hominem, similiter equus equum, et
unaquaeque res naturalis aliam similem in specie sibi: nisi accidat
aliquid praeter naturam, sicut est cum equus generat mulum. Et
dicitur ista generatio praeter naturam, quia est praeter intentionem
naturae particularis.
17. Virtus enim
formativa, quae est in spermate maris, naturaliter est ordinata ut
producat omnino simile ei, a quo sperma est decisum; sed de secundaria
intentione est, quod quando perfecta similitudo induci non potest,
inducatur qualiscumque potest similis. Et, quia in generatione muli
sperma equi non potest inducere speciem equi in materia, propter hoc
quod non est proportionata ad suscipiendum speciem equi, inducit
speciem propinquam. Unde etiam in generatione muli est aliquo modo
generans simile generato. Est enim aliquod proximum genus, quod non
est nominatum, commune equo et asino. Et sub illo genere continetur
etiam mulus. Unde secundum illud genus potest dici quod simile generat
simile. Ut si verbi gratia dicamus quod illud proximum genus sit
iumentum, poterimus dicere, quod licet equus non generet equum, sed
mulum, iumentum tamen generat iumentum.
18. Patet
igitur, quod omnia generata consequuntur speciei similitudinem ex
virtute generantis. Quare palam est, quod non oportet ponere aliquam
speciem separatam, quasi exemplar rebus generatis, ex cuius imagine
res generatae speciei similitudinem consequantur, ut Platonici
ponebant. Maxime enim huiusmodi exemplaria requirerentur in praedictis
substantiis naturalibus, quae sunt maxime substantiae respectu
artificialium. Sufficiens autem est in praedictis generans ad
faciendum similitudinem speciei; et est sufficiens ponere causam
speciei in materia, idest quod illud quod facit hoc generatum consequi
talem speciem non sit species extra materiam, sed species in materia.
19. Omnis autem
species, quae est in materia, scilicet in his carnibus et in his
ossibus, est aliquod singulare, ut Callias et Socrates. Et ista
etiam species causans similitudinem speciei in generando est diversa a
specie generati secundum numerum propter diversam materiam. Cuius
diversitas est principium diversitatis individuorum in eadem specie.
Diversa namque est materia, in qua est forma hominis generantis et
hominis generati. Sed utraque forma est idem secundum speciem. Nam
ipsa species est individua, idest non diversificatur in generante et
generato. Relinquitur ergo, quod non oportet ponere aliquam speciem
praeter singularia, quae sit causa speciei in generatis, ut Platonici
ponebant.
|
|