|
1. Postquam
ostendit philosophus, quod species separatae non sunt causa
generationis in istis inferioribus, hic manifestat quaedam, quae
possent esse dubia circa praedeterminata. Et dividitur in partes
tres, secundum quod tria dubia sunt quae manifestare intendit.
Secunda pars incipit ibi, palam vero ex dictis. Tertia ibi, non
solum autem de substantia. Circa primum duo facit. Primo ponit
dubitationem. Secundo solvit eam, ibi, causa vero et cetera.
Oritur autem prima dubitatio ex eo quod supra dixerat, quod, quando
principium sanitatis est species, quae est in anima, tunc sanitas fit
ab arte. Quando vero sanitas non est ab hoc principio, sed a
calefactione tantum, tunc fit sanitas a casu, sicut cum accidit
sanitas ex confricatione. Hoc autem non potest accidere in domibus,
quae fiunt ab arte. Domus enim numquam fit ab aliquo principio, nisi
a specie domus in anima; et sic semper fit ab arte, et non a casu.
Et ideo est dubitatio, quare quaedam fiunt quandoque quidem ab arte,
quandoque quidem a casu, ut sanitas; quaedam vero non, sed fiunt
tantum ab arte, et nunquam a casu, ut domus.
2. Deinde cum
dicit causa vero solvit quaestionem; et dicit causam praedictae
differentiae in artificialibus hanc esse, quia materia, a qua incipit
generatio, secundum quam contingit facere et fieri aliquid eorum, quae
sunt ab arte, talis est, in qua existit aliqua pars rei. Oportet
namque in materia qualibet esse aptitudinem ad formam. Non enim
quodlibet artificiatum potest fieri ex qualibet materia, sed ex
determinata. Sicut serra non fit ex lana, sed ex ferro. Ipsa ergo
aptitudo ad formam artificiati, quae est in materia, iam est aliqua
pars artificiati, quae est in materia; quia sine aptitudine
artificiatum esse non potest. Sicut serra non potest esse sine
duritie, per quam ferrum est ordinatum ad formam serrae.
3. Sed haec pars
dupliciter invenitur in materia. Quandoque quidem ita, quod per eam
materia potest moveri a seipsa per partem formae in ea existentem.
Quandoque vero non. Sicut in corpore humano, quod est materia
sanationis, inest virtus activa, per quam corpus potest sanare
seipsum. In lapidibus autem et lignis non est aliqua virtus activa,
per quam possit moveri materia ad formam domus.
4. Et si quidem
materia sic possit moveri per partem formae, quam in se habet, ad
formam, hoc contingit dupliciter. Quia quandoque potest sic moveri
per principium intrinsecum, quod est pars praedicta, sicut moveretur
per artem, ut accidit in sanatione; nam natura humani corporis eodem
modo agit ad sanitatem sicut et ars. Quandoque vero non potest moveri
materia per principium intrinsecum eodem modo sicut movetur ab arte,
licet aliquo modo per ipsum moveri possit. Multa enim sunt, quae
possunt a seipsis moveri, sed non sic sicut moventur ab arte, ut patet
in saltatione. Homines enim non habentes artem saltandi possunt quidem
movere seipsos, sed non illo modo, sicut movent se qui habent artem
praedictam.
5. Illa igitur
artificialia, quae habent talem naturam, sicut lapides sunt materia
domus, non possunt a seipsis moveri: impossibile est enim moveri ea
nisi ab alio. Et hoc non solum est in artificialibus, sed etiam in
naturalibus. Sic enim et materia ignis non potest moveri ad formam
ignis nisi ab alio. Et inde est, quod forma ignis non generatur nisi
ab alio. Et propter hoc quaedam artificialia non possunt fieri sine
habente artem: quae scilicet in sua materia vel non habent aliquod
principium motivum ad formam, vel non sic motivum sicut ars movet.
6. Quae vero ab
aliquo extrinseco principio moveri possunt non habente artem, possunt
esse et fieri etiam sine habente artem. Movebuntur enim eorum materiae
ab his quae non habent artem. Quod quidem ostendit dupliciter. Uno
modo inquantum possunt moveri ab aliquibus aliis extrinsecis principiis
non habentibus artem; sicut arborem plantare potest etiam qui non habet
artem plantandi. Alio modo quando materia movetur ex parte, idest ab
aliquo principio intrinseco, quod est aliqua pars formae. Sicut cum
corpus humanum sanatur ab aliquo principio intrinseco, quod est aliqua
pars formae.
7. Sciendum est
autem, quod occasione horum verborum, quae hic dicuntur, quidam
ponunt, quod in omni generatione naturali est aliquod principium
activum in materia, quod quidem est forma in potentia praeexistens in
materia, quae est quaedam inchoatio formae. Unde haec formae pars
dicitur. Quod quidem adstruere nituntur: primo ex hoc quod hic
dicitur. Videtur enim hic Aristoteles dicere quod illa, in quorum
materia non est principium activum, fiunt tantum ab arte. Oportet
igitur, quod in materia illorum, quae fiunt a natura, insit aliquod
principium activum.
8. Secundo ex
hoc, quod omnis motus, cuius principium non est in eo quod movetur,
sed extra, est motus violentus, et non naturalis. Si igitur in his,
quae generantur per naturam, non esset aliquod principium generationis
activum in materia, tunc eorum generationes non essent naturales, sed
violentae; aut non esset aliqua differentia inter generationem
artificialem et naturalem.
9. Et si
obiiciatur contra eos, quod tunc ea, quae generantur naturaliter, non
indigent extrinseco generante, si eorum generatio est a principio
intrinseco: respondent quod sicut principium intrinsecum non est forma
completa, sed quaedam inchoatio formae; ita etiam non est perfectum
principium activum, ut per se possit agere ad generationem; sed habet
aliquid de virtute activa ut cooperetur exteriori agenti. Nisi enim
aliquid conferret mobile exteriori agenti, esset motus violentus:
violentum enim est, cuius principium est extra, nil conferente vim
passo, ut in primo Ethicorum dicitur.
10. Haec autem
opinio videtur propinqua ponentibus latitationem formarum. Cum enim
nihil agat nisi secundum quod est in actu: si partes vel inchoationes
formarum quae sunt in materia, habent aliquam virtutem activam,
sequitur quod sint aliquo modo actu, quod est ponere latitationem
formarum. Et praeterea, cum esse sit ante agere, non potest
intelligi forma prius habere agere, quam sit in actu.
11. Et ideo
dicendum est, quod sicut sola viventia inveniuntur se movere secundum
locum, alia vero moventur a principio extrinseco, vel generante, vel
removente prohibens, ut dicitur octavo physicorum, ita secundum alios
motus, sola viventia inveniuntur movere seipsa. Et hoc ideo quia
inveniuntur habere diversas partes, quarum una potest esse movens et
alia mota; quod oportet esse in omni movente seipsum, ut probatur in
octavo physicorum. Sic igitur invenimus in generatione viventium esse
principium activum intrinsecum quod est virtus formativa in semine. Et
sicut est potentia augmentativa movens in motu augmenti et decrementi;
ita est et in motu alterationis, quae est sanatio, principium movens
intra. Nam cum cor non sit susceptivum infirmitatis, virtus
naturalis, quae est in corde sano, totum corpus ad sanitatem alterat.
12. De tali
igitur materia habente in se principium activum loquitur hic
philosophus, et non de rebus inanimatis. Quod ex hoc patet, quia
materiam ignis comparat materiae domus in hoc, quod utraque movetur ad
formam a principio extrinseco. Non tamen sequitur quod generatio
inanimatorum corporum non sit naturalis. Non enim oportet ad motum
naturalem, quod semper principium motus, quod est in mobili, sit
principium activum et formale; sed quandoque est passivum et
materiale. Unde et natura in secundo physicorum distinguitur per
materiam et formam. Et ab hoc principio dicitur naturalis generatio
simplicium corporum, ut dicit Commentator in secundo physicorum.
Differentia tamen est inter materiam naturalium et artificialium: quia
in materia rerum naturalium est aptitudo naturalis ad formam, et potest
reduci in actum per agens naturale; non autem hoc contingit in materia
artificialium.
13. Deinde cum
dicit palam vero manifestat secundum quod poterat esse dubium ex
praedictis. Dixerat enim superius quod omne quod generatur, generatur
a simili secundum speciem. Hoc autem non eodem modo se habet in
omnibus: et ideo hic manifestare intendit, quomodo hoc diversimode in
diversis inveniatur. Et circa hoc duo facit. Primo distinguit
diversos modos quibus generatum est simile generanti. Secundo
manifestat eos, ibi, causa namque faciendi. Sciendum est autem circa
primum, quod omne quod generatur ab aliquo, aut generatur per se, aut
generatur ab eo per accidens. Quod autem generatur ab aliquo per
accidens, non generatur ab eo secundum quod huiusmodi. Unde non
oportet in generante esse similitudinem generati. Sicut inventio
thesauri non habet similitudinem aliquam in eo, qui fodiens ad
plantandum invenit thesaurum per accidens. Sed generans per se,
generat tale secundum quod huiusmodi. Unde oportet quod in generante
per se, sit aliqualiter similitudo generati.
14. Sed hoc
contingit tripliciter. Uno modo quando forma generati praecedit in
generante secundum eumdem modum essendi, et simili materia. Sicut cum
ignis generat ignem, vel homo generat hominem. Et haec est generatio
totaliter univoca.
15. Alio modo
quando forma generati praecedit in generante, non quidem secundum
eumdem modum essendi, nec in substantia eiusdem rationis; sicut forma
domus praecedit in artifice, non secundum esse materiale, sed secundum
esse immateriale, quod habet in mente artificis, non in lapidibus et
lignis. Et haec generatio est partim ex univoco quantum ad formam,
partim ex aequivoco quantum ad esse formae in subiecto.
16. Tertio modo
quando ipsa tota forma generati non praecedit in generante, sed aliqua
pars eius, aut aliqua pars partis; sicuti in medicina calida praecedit
calor qui est pars sanitatis, aut aliquid ducens ad partem sanitatis.
Et haec generatio nullo modo est univoca.
17. Et ideo
dicit, palam ex dictis est quod aut fiunt omnia quodammodo ex totaliter
univoco, sicut naturalia, ut ignis ab igne, et homo ab homine. Aut
ex eo quod est ex parte univocum, quantum ad formam, et ex parte
aequivocum quantum ad esse formae in subiecto; sicut domus fit ex domo
quae est ars in artifice, aut ab intellectu, sive artis habitu. Ipsa
enim ars aedificativa est species domus. Aut tertio modo fiunt aliqua
ex parte formae praeexistentis in generante, sive ex ipso generante,
habente partem praedictam. Potest enim dici quod generatio fit vel ex
forma, sive parte formae, vel ex habente formam, vel partem formae.
Sed ex habente quidem sicut ex generante; ex forma sive parte formae,
sicut ex eo quo generans generat. Nam forma non generat nec agit, sed
habens formam per eam. Et hoc dico quod aliquid fit ex alio simili
secundum aliquem praedictorum modorum, nisi fiat ex eo per accidens.
Tunc enim non oportet huiusmodi similitudinem observari, sicut dictum
est.
18. Deinde cum
dicit causa namque manifestat modos praedictos. Et primo in rebus
artificialibus. Secundo in rebus naturalibus, ibi, similiter itaque
his. Dicit ergo primo, quod ideo oportet quod sit fieri ex aliqua
parte, quia prima causa faciendi secundum se, est pars generati
praeexistentis in generante, quae est vel ipsa forma generantis, vel
pars formae. Cum enim per motum calor generatur, in ipso motu est
quodammodo calor sicut in virtute activa. Nam ipsa virtus causandi
calorem quae est in motu, est aliquid de genere caloris. Et iste
calor in motu existens virtute, facit calorem in corpore, non quidem
generatione univoca, sed aequivoca; quia calor in motu, et in corpore
calido, non est unius rationis. Is vero, scilicet calor, aut est
ipsa sanitas, aut aliqua pars sanitatis, aut sequitur eum aliqua pars
sanitatis, aut sanitas ipsa.
19. Per haec
quatuor quae ponit, dat intelligere quatuor modos, quibus potest se
habere forma generantis ad formam geniti. Quorum primus est quando
forma generati totaliter est in generante, sicut forma domus est in
mente artificis, et sicut forma ignis generati est in igne generante.
Secundus modus est quando pars formae generati est in generante, sicut
cum medicina calida sanat calefaciendo. Nam calor factus est in sanato
pars sanitatis. Tertius modus est quando pars formae est in
generante, non actu, sed virtute; sicut quando motus calefaciendo
sanat: calor enim est in motu virtute, et non actu. Quartus modus
est quando ipsa tota forma est in generante virtute, sed non actu,
sicut forma stuporis est in pisce stupefaciente manum. Et similiter
est in aliis quae agunt a tota specie. Primum ergo modum designat in
hoc quod dicit aut sanitas. Secundum in hoc quod dicit aut pars.
Tertium in hoc quod dicit aut sequitur eum aliqua pars sanitatis.
Quartum in hoc quod dicit, aut sanitas ipsa. Et quia motus causat
calorem ad quem sequitur sanitas, propter hoc etiam dicitur motus
facere sanitatem, quia id facit sanitatem cui consequitur vel accidit
sanitas. Vel melius, quod consequitur, et accidit ex motu, scilicet
calor, facit sanitatem.
20. Quare
patet, quod sicut in syllogismis, omnium principium est substantia,
idest quod quid est rei (nam syllogismi demonstrativi sunt ex quid
est, cum in demonstrationibus medium sit definitio), et hic,
scilicet in operativis, generationes sunt ex quod quid est. In quo
ostenditur similitudo intellectus speculativi et practici. Sicut enim
intellectus speculativus procedit ad demonstrandum passiones de
subiectis ex consideratione eius quod quid est, ita intellectus
procedit ad operandum ex specie artificii, quae est eius quod quid
est, ut supra dictum est.
21. Deinde cum
dicit similiter itaque manifestat quod dixerat de artificialibus, in
rebus naturalibus; dicens, quod similiter se habent ea quae sunt
constituta secundum naturam, his quae fiunt per artem. Sperma enim
operatur ad generationem, sicut contingit in his quae fiunt per artem.
Sicut enim artifex non est actu domus, nec habet formam quae sit domus
actu, sed potestate; ita sperma non est animal actu, nec habet animam
quae est species animalis actu, sed potestate tantum. Est enim in
semine virtus formativa: quae hoc modo comparatur ad materiam
concepti, sicut comparatur forma domus in mente artificis ad lapides et
ligna: nisi quod forma artis est omnino extrinseca a lapidibus et
lignis; virtus autem spermatis est intrinseca.
22. Quamvis
autem generatio animalis ex spermate, non sit a spermate sicut ab
univoco, quia sperma non est animal; id tamen a quo est sperma, est
aliqualiter univocum ei quod fit ex spermate. Nam sperma fit ab
animali. Et in hoc est dissimilitudo inter generationem naturalem et
generationem artificialem; quia non oportet quod forma domus in mente
artificis sit a domo, licet quandoque hoc accidat, ut cum aliquis ad
exemplar unius domus facit aliam. Sed semper oportet quod sperma sit
ab animali.
23. Exponit
autem quod dixerat aliqualiter univocum, quia non oportet in omni
generatione naturali esse omnimodam univocationem, sicut cum dicitur
quod homo fit ex homine. Fit enim femina ex viro sicut ex agente; et
mulus non fit ex mulo, sed ex equo vel asino, in quo tamen est aliqua
similitudo, ut supra dixit. Et quod dixit quod a quo est sperma,
oportet esse aliqualiter univocum, subiungit, intelligendum est si non
fuerit orbatio, idest si non fuerit defectus naturalis virtutis in
semine. Tunc enim generat aliquid quod non est simile generanti,
sicut patet in monstruosis partubus.
24. Et sicut in
illis, idest in rebus artificialibus, aliqua fiunt non solum per
artem, sed a casu, quando materia potest moveri a seipsa eo motu quo
movetur ab arte; quando vero non potest hoc modo moveri, tunc non
potest id quod fit ab arte, ab alio fieri quam ab arte: ita et hic
possunt aliqua fieri a casu et sine spermate, illa quorum materia hoc
modo potest moveri a seipsa eo motu quo movet sperma, idest ad
generationem animalis. Sicut patet in his quae generantur ex
putrefactione: quae quomodo dicantur esse a casu, et quomodo non,
superius expositum est. Illa autem quorum materia non potest moveri a
se ipsa eo motu quo a spermate movetur, impossibilia sunt fieri aliter
quam ex ipsis seminibus; sicut patet de homine et equo et aliis
animalibus perfectis. Patet autem ex his quae hic dicuntur, quod
neque omnia animalia possunt generari et ex semine et sine semine, ut
Avicenna ponit, neque nulla generantur utroque modo, ut ponit
Averroes.
25. Est autem
advertendum quod per ea quae hic dicuntur, possunt solvi dubitationes
illorum qui ponebant formas in istis generatis, non esse a generantibus
naturalibus, sed a formis quae sunt sine materia. Hoc enim maxime
visi sunt ponere propter animalia generata ex putrefactione, quorum
formae non videntur procedere ex aliquibus similibus secundum speciem.
Ulterius autem in animalibus etiam quae generantur ex semine, virtus
activa generationis, quae est in semine, non est anima, ut ex hoc
possit anima sequi in animali generato. Adhuc autem procedunt, quia
in inferioribus istis non inveniuntur aliqua principia activa ad
generationem, nisi calidum et frigidum, quae sunt formae
accidentales. Et sic non videtur, quod per ea possint produci formae
substantiales. Nec videtur quod ratio philosophi quam supra posuit
contra ponentes exemplaria, teneat in omnibus; ut scilicet ad
similitudinem speciei in generatis, sufficiant formae generantium.
26. Sed omnes
hae dubitationes solvuntur per literam Aristotelis, si diligenter
inspiciatur. Dicitur enim in litera quod virtus activa quae est in
spermate, etsi non sit anima in actu, est tamen anima in virtute;
sicuti forma domus in anima, non est domus actu, sed virtute. Unde,
sicut ex forma domus, quae est in mente, potest fieri forma domus in
materia, ita ex virtute seminis, potest fieri anima completa, praeter
intellectum qui est ab extrinseco, ut dicitur in sextodecimo de
animalibus. Et adhuc amplius, inquantum virtus quae est in semine,
est ab anima perfecta, cuius virtute agit. Media enim principia,
agunt in virtute primorum.
27. In his vero
quae generantur ex putrefactione, etiam est in materia aliquod
principium simile virtuti activae quae est in spermate, ex quo causatur
anima in talibus animalibus. Et sicuti virtus quae est in spermate,
est ab anima completa animalis, et a virtute caelestis corporis, ita
virtus quae est in materia putrefacta generativa animalis, est a solo
corpore caelesti, in quo sunt virtute omnes formae generatae, sicut in
principio activo. Qualitates etiam activae, licet sint activae, non
tamen agunt solum in virtute propria, sed in virtute formarum
substantialium ad quae se habent sicut instrumenta; sicut dicitur in
secundo de anima, quod calor ignis est sicut instrumentum animae
nutritivae.
28. Deinde cum
dicit non solum manifestat tertium, quod poterat ex dictis esse
dubium. Probaverat enim quod formae non generantur, sed composita.
Posset autem aliquis dubitare, utrum hoc verum sit solum in formis
substantialibus, aut etiam in accidentalibus. Cui dubitationi hic
satisfacere intendit. Unde duo facit. Primo ostendit, quod hoc est
verum in utrisque; dicens quod ratio superius posita non solum ostendit
speciem, idest formam non fieri de substantia, idest circa
praedicamentum substantiae, sed communis est similiter de omnibus
primis, idest de praedicamentis, sicut de qualitate, et quantitate,
et aliis praedicamentis, fit enim, ut aerea sphaera, idest quod est
compositum, sicut aerea sphaera. Sed non fit sphaera, idest quod se
habet per modum formae; nec aes idest quod se habet per modum
materiae. Et si fit sphaera, aliquo modo loquendi, non fit per se,
sed in aere; quia semper oportet praeexistere ad generationem materiam
et speciem, ut supra est ostensum. Illud quoque quod est ut aerea
sphaera, scilicet compositum, fit, et in quid, hoc est in
praedicamento substantiae, et in qualitate et quantitate, et similiter
in aliis praedicamentis. Non enim fit quale, idest ipsa qualitas,
sed hoc totum quod est quale lignum. Nec fit quantum, idest ipsa
quantitas, sed lignum quantum, aut animal quantum.
29. Sed
proprium ostendit quid differat inter substantiam et accidentia;
dicens, quod hoc oportet accipere ut proprium substantiae per
comparationem ad accidentia; quia quando substantia generatur, necesse
est semper praeexistere alteram substantiam, quae facit generationem.
Sicut si animal generatur, oportet quod praeexistat animal generans in
his quae generantur ex semine. Sed in quali et quanto et in aliis
accidentibus non oportet quod praeexistat quale aut quantum actu, sed
solum in potentia, quod est materiale principium et subiectum motus.
Principium enim activum substantiae non potest esse nisi substantia;
sed principium activum accidentium potest esse non accidens, scilicet
substantia.
|
|