|
1. Postquam
philosophus ostendit quid est quod quid erat esse, et quorum est, et
quomodo se habet ad ea quorum est, et quod non oportet ponere
quidditates rerum separatas propter generationem, hic intendit
ostendere ex quibus constituitur quod quid erat esse; et dividitur in
duas partes. In prima ostendit ex quibus quod quid erat esse
constituitur. In secunda ostendit quomodo ex illis fiat unum, ibi,
nunc autem dicamus primum. Prima autem pars dividitur in duas. In
prima movet dubitationem. In secunda solvit eam, ibi, aut
multipliciter dicitur pars. Prima pars dividitur in duas
dubitationes, quas movet, ad idem pertinentes; secundam ibi, amplius
autem si priores sunt partes. Dicit ergo primo, quod omnis definitio
est quaedam ratio, idest quaedam compositio nominum per rationem
ordinata. Unum enim nomen non potest esse definitio, quia definitio
oportet quod distincte notificet principia rerum quae concurrunt ad
essentiam rei constituendam; alias autem definitio non sufficienter
manifestaret essentiam rei. Et propter hoc dicitur in primo
physicorum, quod definitio dividit definitum in singulare, idest
exprimit distincte singula principia definiti. Hoc autem non potest
fieri nisi per plures dictiones: unde una dictio non potest esse
definitio, sed potest esse manifestativa eo modo, quo nomen minus
notum manifestatur per magis notum. Omnis autem ratio partes habet,
quia est quaedam oratio composita, et non simplex nomen. Et ideo
videtur quod sicut se habet ratio rei ad rem, ita se habent partes
rationis ad partes rei. Et propter hoc dubitatur, utrum oporteat
rationem partium ponere in ratione totius, aut non.
2. Et haec
dubitatio exinde confirmatur: quia in quibusdam rationibus totorum,
videntur esse rationes partium, et in quibusdam non. In definitione
enim circuli non ponitur definitio incisionum circuli, idest partium ex
circulo separatarum, sicut semicirculi et quartae partis circuli. Sed
definitio syllabae continet in se definitionem elementorum, idest
literarum. Si enim definitur syllaba, oportet quod dicatur esse
aliqua vox composita ex literis. Et sic in definitione syllabae
ponitur litera, et per consequens definitio eius, quia semper uti
possumus definitione pro nomine. Et tamen circulus dividitur in
incisiones ut in partes, sicut syllaba in elementa, idest in literas.
3. Quod autem
hic dicitur, quod sicut se habet definitio ad rem, ita se habet pars
definitionis ad partem rei, videtur habere dubitationem. Definitio
enim est idem rei. Unde videtur sequi quod partes definitionis sint
idem partibus rei; quod patet esse falsum. Nam partes definitionis
praedicantur de definitio, sicut de homine, animal et rationale;
nulla autem pars integralis praedicatur de toto.
4. Sed dicendum
est, quod partes definitionis significant partes rei, inquantum a
partibus rei sumuntur partes definitionis; non ita quod partes
definitionis sint partes rei. Non enim animal est pars hominis, neque
rationale; sed animal sumitur ab una parte, et rationale ab alia.
Animal enim est quod habet naturam sensitivam, rationale vero quod
habet rationem. Natura autem sensitiva est ut materialis respectu
rationis. Et inde est quod genus sumitur a materia, differentia a
forma, species autem a forma et materia simul. Nam homo est, quod
habet rationem in natura sensitiva.
5. Deinde cum
dicit amplius autem ponit secundam dubitationem, quae est de prioritate
partium. Omnes enim partes videntur esse priores toto, sicut simplex
composito. Acutus enim angulus est pars recti anguli. Dividitur enim
rectus angulus in duos vel plures angulos acutos. Et similiter digitus
est pars hominis. Unde videtur, quod acutus angulus sit naturaliter
prior recto, et digitus prior homine.
6. Sed e contra
videntur illa esse priora, scilicet rectus acuto, et homo digito. Et
hoc dupliciter. Primo quidem secundum rationem. Per huic enim modum
illa dicuntur esse priora, quae in eorum rationibus ponuntur, et non e
contrario. Acutus enim et digitus dicuntur esse secundum rationem,
idest definiuntur ex illis, scilicet homine et recto, ut dictum est.
Unde videtur, quod homo et rectus angulus sint priores digito et acuto
angulo.
7. Secundo vero
prout dicuntur esse aliqua priora ex eo, quod est esse sine invicem.
Quae enim possunt esse sine aliis, et non e contrario, dicuntur esse
priora, ut in quinto est habitum, sicut unum duobus. Homo autem
potest esse sine digito. Digitus autem non potest esse sine homine,
quia digitus abscisus non est digitus, ut infra dicetur. Unde
videtur, quod homo sit prior digito. Et eadem ratio est de recto et
acuto.
8. Deinde cum
dicit aut multipliciter solvit propositas quaestiones; et dividitur in
tres partes. In prima ponit solutionem. In secunda exponit eam,
ibi, dictum est igitur nunc ipsum. Tertio determinat quamdam
dubitationem, quae ex praedicta solutione oriri potest, ibi,
dubitatur autem merito. Ad evidentiam autem horum, quae in hoc
capitulo dicuntur, sciendum est, quod circa definitiones rerum, et
earum essentias duplex est opinio. Quidam enim dicunt, quod tota
essentia speciei est ipsa forma, sicut quod tota essentia hominis est
anima. Et propter hoc dicunt, quod eadem secundum rem est forma
totius quae significatur nomine humanitatis, et forma partis, quae
significatur nomine animae, sed differunt solum secundum rationem: nam
forma partis dicitur secundum quod perficit materiam, et facit eam esse
in actu: forma autem totius, secundum quod totum compositum per eam in
specie collocatur. Et ex hoc volunt, quod nullae partes materiae
ponantur in definitione indicante speciem, sed solum principia formalia
speciei. Et haec opinio videtur Averrois et quorumdam sequentium
eum.
9. Sed videtur
esse contra intentionem Aristotelis. Dicit enim superius in sexto,
quod res naturales habent in sui definitione materiam sensibilem, et in
hoc differunt a mathematicis. Non autem potest dici, quod substantiae
naturales definiantur per id quod non sit de essentia earum.
Substantiae enim non habent definitionem ex additione, sed sola
accidentia, ut supra est habitum. Unde relinquitur quod materia
sensibilis sit pars essentiae substantiarum naturalium, non solum
quantum ad individua, sed etiam quantum ad species ipsas.
Definitiones enim non dantur de individuis, sed de speciebus.
10. Unde est
alia opinio, quam sequitur Avicenna; et secundum hanc forma totius,
quae est ipsa quidditas speciei, differt a forma partis, sicut totum a
parte: nam quidditas speciei, est composita ex materia et forma, non
tamen ex hac forma et ex hac materia individua. Ex his enim componitur
individuum, ut Socrates et Callias. Et haec est sententia
Aristotelis in hoc capitulo, quam introducit ad excludendum opinionem
Platonis de ideis. Dicebat enim species rerum naturalium esse per se
existentes sine materia sensibili, quasi materia sensibilis non esset
aliquo modo pars speciei. Ostenso ergo, quod materia sensibilis sit
pars speciei in rebus naturalibus, ostenditur quod impossibile est esse
species rerum naturalium sine materia sensibili, sicut hominem sine
carnibus et ossibus, et sic de aliis.
11. Et hic erit
tertius modus destruendi ideas. Nam primo destruxit per hoc quod quod
quid erat esse non est separatum ab eo cuius est. Secundo per hoc,
quod species separatae a materia non sunt causae generationis, neque
per modum generantis, neque per modum exemplaris. Nunc autem tertio
improbat eam per hoc quod materia sensibilis in communi est ratio
speciei.
12. Dicit ergo
solvendo, quod multipliciter dicitur pars, sicut in quinto est
habitum. Et uno modo dicitur pars quantitativa, hoc scilicet quod
mensurat totum secundum quantitatem, sicut bicubitum est pars cubiti,
et binarius senarii. Sed hic modus partium praetermittatur ad
praesens; non enim intendimus hic inquirere partes quantitatis; sed
intendimus inquirere de partibus definitionis, quae significant
substantiam rei. Unde perscrutandum est de illis partibus ex quibus
substantia rei componitur.
13. Pars autem
substantiae est et materia, et forma, et ex quibus est aliquid
compositum. Et quodlibet istorum trium, scilicet materia et forma et
compositum ex his, est substantia, ut supra habitum est. Et ideo
materia est quidem quodam modo pars alicuius, quodam modo non est, sed
solum illa, ex quibus est ratio speciei, idest formae. Intelligimus
enim concavitatem quasi formam, et nasum materiam, et simum quasi
compositum. Et secundum hoc caro, quae est materia vel pars
materiae, non est pars concavitatis, quae est forma vel species; nam
caro est materia, in qua fit species. Sed tamen caro est aliqua pars
simitatis, si tamen simitas intelligitur esse quoddam compositum, et
non solum forma. Et similiter totius quidem statuae, quae est
composita ex materia et forma, pars est aes; non autem est pars
statuae secundum quod statua accipitur solum pro specie, idest pro
forma.
14. Et ut
sciatur quid est species, et quid est materia, dicendum est illud ad
speciem pertinere, quod convenit unicuique inquantum speciem habet.
Sicuti inquantum habet speciem statuae, convenit alicui quod sit
figuratum, vel aliquid aliud huiusmodi. Sed id quod est materiale ad
speciem, nunquam dicendum est secundum se de specie. Sciendum tamen
est, quod nulla materia, nec communis, nec individuata secundum se se
habet ad speciem prout sumitur pro forma. Sed secundum quod species
sumitur pro universali, sicut hominem dicimus esse speciem, sic
materia communis per se pertinet ad speciem, non autem materia
individualis, in qua natura speciei accipitur.
15. Et ideo
dicendum est, quod definitio circuli non continet in se definitionem
incisionum, idest partium ex circulo incisarum, vel semicirculi vel
quartae partis circuli. Sed definitio, quae est syllabae,
comprehendit in se definitionem, quae est elementorum, idest
litterarum. Et huius ratio est, quia elementa, idest literae, sunt
partes syllabae quantum ad speciem suam, et non secundum materiam.
Ipsa enim forma syllabae in hoc consistit, quod ex literis
componatur. Sed incisiones circuli sunt partes non circuli secundum
speciem accepti, sed huius circuli particularis, vel horum
circulorum, sicut materia in qua fit species circuli.
16. Et hoc
accipi potest ex regula superius posita. Hoc enim dixit ad speciem
pertinere, quod secundum se inest unicuique speciem habenti; ad
materiam vero quod accidit speciei. Per se autem inest syllabae, quod
ex literis componatur. Quod autem circulus sit actu divisus in
semicirculos, hoc accidit circulo, non inquantum est circulus, sed
inquantum est hic circulus, cuius haec linea dividitur quae est pars
eius ut materia. Unde patet, quod semicirculus est pars circuli
secundum materiam individualem. Unde ista materia, quae est haec
linea, est propinquior speciei quam aes, quod est materia sensibilis,
quando rotunditas quae est forma circuli, fit in aere. Quia species
circuli nunquam est praeter lineam, est autem praeter aes. Et sicut
partes circuli, quae sunt secundum materiam individualem, non ponuntur
in eius definitione, ita etiam nec omnes literae ponuntur in
definitione syllabae, quae scilicet sunt partes cum materia, ut
literae descriptae in cera, vel prolatae in aere. Hae enim iam sunt
partes syllabae, sicut materia sensibilis.
17. Non enim
oportet, quod omnes partes in quas res aliqua resoluta corrumpitur,
sint partes substantiae. Non enim si linea divisa in duo dimidia
corrumpitur, aut si homo resolutus in ossa et nervos et carnes
corrumpitur, propter hoc sequitur quod linea sit ex dimidiis, et homo
ex carnibus et ossibus, ita quod ista sint partes substantiae eius:
sed sunt ex istis partibus sicut ex materia. Unde sunt partes eius
quod est simul totum, idest compositum; sed speciei, idest formae,
et cuius est ratio, idest eius quod definitur, non adhuc sunt partes.
Quapropter nullae tales partes ponuntur in rationibus convenienter.
18. Sciendum
tamen, quod ratio talium partium in quorumdam definitionibus ponitur;
scilicet in definitionibus compositorum, quorum sunt partes. In
quorumdam vero definitionibus non oportet poni, scilicet in definitione
formarum; nisi sint tales formae, quae sint simul sumptae cum
materia. Licet enim materia non sit pars formae, tamen materia sine
qua non potest concipi intellectu forma, oportet quod ponatur in
definitione formae; sicut corpus organicum ponitur in definitione
animae. Sicut enim accidentia non habent esse perfectum nisi secundum
quod sunt in subiecto, ita nec formae nisi secundum quod sunt in
propriis materiis. Et propter hoc, sicuti accidentia definiuntur ex
additione subiectorum, ita et forma ex additione propriae materiae.
Cum igitur in definitione formae ponitur materia, est definitio ex
additione; non autem cum ponitur in definitione compositi.
19. Vel hoc
quod dicit si non fuerint simul sumpta, est exemplificatio eius quod
dixerat horum non oportet inesse. In illis enim partes materiae non
oportet in definitionibus poni, quae scilicet non sumuntur simul cum
materia, vel quae non significant aliquid compositum ex materia et
forma. Et hoc patet: quia propter hoc quod in quorumdam rationibus
non ponitur materia, in quorumdam vero ponitur, contingit quod quaedam
sint sicut ex principiis ex his in quae corrumpitur, idest ex
partibus, in quas aliquid per corruptionem resolvitur. Et haec sunt
illa, in quorum definitionibus ponuntur materiae. Quaedam vero non
sunt ex praedictis partibus materialibus sicut ex principiis, sicut
illa in quorum definitionibus non ponitur materia.
20. Et quia in
istorum definitionibus ponitur materia, quae sunt simul accepta cum
materia, non autem in aliis, ideo quaecumque sunt simul sumpta species
cum materia, idest quaecumque significant aliquid compositum ex materia
et forma, ut simum aut aereus circulus, huiusmodi corrumpuntur in
partes materiales, et pars istorum est materia. Illa vero, quae non
concipiuntur in intellectu cum materia, sed sunt omnino sine materia,
sicut illa quae pertinent solum ad rationem speciei et formae, ista vel
non corrumpuntur omnino, vel non corrumpuntur taliter, idest per
resolutionem in aliquas partes materiales. Quaedam enim formae sunt
quae nullo modo corrumpuntur, sicut substantiae intellectuales per se
existentes. Quaedam vero formae non per se existentes, corrumpuntur
per accidens, corrupto subiecto.
21. Quare
patet, quod huiusmodi partes materiales sunt principia et partes eorum
quae sunt sub ipsis, idest quae ab eis dependent, sicut dependet totum
ex partibus ex quibus componitur; non autem sunt partes nec principia
speciei. Et propter hoc, compositum, ut statua lutea, corrumpitur
resoluta in materiam, idest in lutum, et sphaera aerea, in aes, et
Callias, qui est homo particularis, in carnem et ossa. Et similiter
circulus particularis constans ex his lineis divisis, corrumpitur in
incisiones. Sicut enim Callias est aliquis homo qui concipitur cum
materia individuali, ita circulus, cuius sunt partes istae
incisiones, est aliquis circulus particularis, qui concipitur cum
individuali materia. Hoc tamen differt quia singulares homines habent
nomen proprium. Unde nomen speciei non aequivocatur ad individua: sed
nomen circuli aequivoce dicitur de circulo qui simpliciter, idest
universaliter dicitur, et de singulis particularibus circulis. Et hoc
ideo quia singulis particularibus circulis non sunt nomina posita, sed
nomina posita sunt singularium hominum.
22. Attendendum
est autem, quod nomen speciei non aequivoce praedicatur de individuo,
secundum quod praedicat de eo communem naturam speciei: praedicaretur
autem aequivoce de eo, si praedicaretur inquantum significaret hoc
individuum prout huiusmodi. Si enim dicam, Socrates est homo, non
aequivocatur nomen hominis. Sed si hoc nomen homo, imponatur alicui
singulari homini ut proprium nomen, aequivoce significabit speciem, et
hoc individuum. Et similiter de nomine circuli, quod aequivoce
significat speciem et hunc circulum.
|
|