|
1. Postquam
determinavit philosophus in septimo de substantia modo logico,
considerando scilicet definitionem et partes definitionis, et alia
huiusmodi quae secundum rationem considerantur; in hoc libro octavo
intendit de sensibilibus substantiis determinare per propria principia,
applicando ea quae superius inquisita sunt logice, ad substantias
illas. Et dividitur in duas partes. In prima continuat se ad
praecedentia. In secunda prosequitur suam intentionem, ibi,
sensibiles autem substantiae omnes materiam habent. Circa primum tria
facit. Primo proponit in generali suam intentionem. Secundo repetit
quaedam quae dicta sunt, ibi, dictum est autem. Tertio ponit
continuationem dictorum ad dicenda, ibi, quoniam autem quod quid erat
esse substantia. Dicit ergo primo quod, cum multa dicta sint in
septimo logica consideratione circa substantiam, oportet syllogizare ex
his quae dicta sunt, ut applicentur quae secundum considerationem
logicam dicta sunt, ad res naturales existentes. Et oportet
colligentes ea, idest summarie et recapitulatim recolligentes quae
dicta sunt, imponere finem complendo tractatum de substantia; quod
fiet tractando ea quae superius tractatis desunt.
2. Deinde cum
dicit dictum est resumit quaedam eorum quae dicta sunt; quia dictum est
in septimo quod in hac scientia principaliter quaeruntur causae et
principia et elementa substantiarum. Cum enim haec scientia consideret
ens commune sicut proprium subiectum, quod quidem dividitur per
substantiam et novem genera accidentium, accidentium vero cognitio ex
substantia dependeat, ut in septimo probatum est, relinquitur quod
principalis intentio huiusmodi scientiae sit circa substantias. Et
quia scire unumquodque non contingit nisi cognitis principiis et causis
eius, sequitur quod ad hanc scientiam pertineat inquirere principia et
causas et elementa substantiarum. Quae tria qualiter differant,
superius in quinto ostensum est.
3. Deinde cum
dicit substantiae vero resumit aliquid superius dictorum; scilicet
modos quibus accipitur substantia. Et primo ponit quae dicuntur
substantiae in rerum natura existentes, quarum quasdam omnes
confitentur esse, scilicet substantias sensibiles, ut terra et aqua et
alia elementa; et ulterius secundum ordinem nobilitatis et
perfectionis, plantae et animalia et partes eorum, et ultimo caelum,
et partes caeli, sicut sunt orbes, et sidera quae transcendunt alias
substantias sensibiles in nobilitate. Quasdam vero substantias non
omnes confitentur in rerum natura subsistere. Sed quidam posuerunt
singulariter eas esse, qui ponunt species et mathematica separata
secundum esse, volentes quod cuilibet abstractioni intellectus,
respondeat abstractio in esse rerum. Et quia intellectus abstrahit
universale a particularibus ut hominem a Socrate et Platone,
posuerunt species separatim per se subsistere. Quia vero intellectus
abstrahit aliquas formas a materiis sensibilibus, utputa curvum, de
cuius intellectu non est nasus sicut de ratione simi, et linea et alia
huiusmodi, quae mathematica dicuntur, posuerunt mathematica separata.
4. Deinde cum
dicit alias vero ponit modos accipiendi substantias secundum rationis
acceptionem. Et ponit duos modos: quorum unus est quod substantia
dicitur quidditas alicuius substantiae naturalis; quae quidem nihil
aliud est quam ipsum quid est rei naturalis. Alio modo dicitur
substantia secundum aliam acceptionem, secundum quam genus dicitur
magis substantia quam species, et universale magis quam singularia, ut
quidam posuerunt, prout in tertio libro in quaestionibus tractatum
est. Et huic acceptioni substantiae secundum quam universale et genus
substantia dicuntur, coniuncta est ratio de ideis quas supra dixit
species. Eadem enim ratione ponuntur ideae esse substantiae et
universalia.
5. Deinde cum
dicit quoniam autem continuat se ad praecedentia; dicens quid
determinatum sit, et quid determinandum restat. Dicit ergo: quia
quod quid erat esse est substantia, et ratio significativa eius est
definitio; propter hoc in praecedenti libro determinatum est de
definitione. Et quia definitio constat ex his quae praedicantur per
se, propter hoc etiam ibi determinatum est de eo quod est secundum se.
Et quia definitio ratio est partes habens, necessarium fuit
determinare de partibus definitionis, quae scilicet sint partes rei
definitae, et quae non; et utrum eaedem sint definitionis partes et
definiti. Et secundum aliam literam utrum partes definitionis oporteat
definiri. Et primum melius est. Item in septimo ostensum est quod
neque universale nec genus est substantia. Et sic tota consideratio
quae accipitur de rationibus et de substantia, in septimo libro
pertractata est. Inter has substantias vero quae in rerum natura
existunt, de ideis et mathematicis posterius est perscrutandum, quas
quidam dicunt per se singulariter subsistere praeter substantias
sensibiles. De hoc enim agetur in ultimis libris huius doctrinae.
Nunc autem immediate oportet tractare de illis substantiis quas omnes
confitentur esse, scilicet de sensibilibus, ut ex manifestis ad
immanifesta procedatur.
6. Deinde cum
dicit sensibiles autem posita continuitate dictorum ad dicenda, hic
incipit philosophus tractare de substantiis sensibilibus inquirendo
principia eorum. Et dividitur in partes duas. In prima determinat de
materia et forma, quae sunt principia substantiarum sensibilium. In
secunda de unione earum adinvicem, ibi, de dubitatione. Circa primum
duo facit. Primo ostendit, quod materia et forma sunt principia
substantiarum sensibilium. Secundo determinat ea, quae sunt
consideranda circa utrumque, ibi, oportet autem non ignorare. Circa
primum duo facit. Primo manifestat, quod materia sit principium
substantiarum sensibilium. Secundo manifestat hoc idem de forma,
ibi, quoniam autem et quae quidem. Circa primum tria facit. Primo
ostendit quid sit materia, dividens eam contra alias acceptiones
substantiae. Unde dicit, quod omnes substantiae sensibiles habent
materiam; quod ideo est quia omnes sunt in motu, et motus non est sine
materia.
7. Sed sciendum
est, quod materia aliter dicitur substantia, et aliter forma, et
aliter compositum. Materia enim dicitur substantia non quasi ens
aliquid actu existens in se considerata, sed quasi in potentia, ut sit
aliquid actu, haec dicitur esse hoc aliquid. Forma vero, quae et
ratio nominatur, quia ex ipsa sumitur ratio speciei, dicitur
substantia quasi ens aliquid actu, et quasi ens separabile secundum
rationem a materia, licet non secundum rem. Compositum vero ex his
dicitur esse substantia quasi separabile simpliciter, idest separatim
per se existere potens in rerum natura; et eius solius est generatio et
corruptio. Neque enim forma neque materia generatur aut corrumpitur
nisi per accidens. Et licet compositum sit separabile simpliciter,
tamen secundum rationem, aliorum quae dicuntur substantiae, quaedam
sunt separabilia, et quaedam non. Forma enim est separabilis
ratione, quia potest intelligi sine materia sensibili individuante;
materia vero non potest intelligi sine intellectu formae, cum non
apprehendatur nisi ut ens in potentia ad formam. Vel potest esse
sensus quod substantiarum secundum rationem, idest formarum, quaedam
sunt ratione separabiles, ut mathematicae, quaedam non, ut formae
naturales. Vel iterum quod quaedam sunt formae separatae absque
materia existentes, de quibus inferius determinabit.
8. Secundo ibi,
quia vero dicit, quod necesse est in substantiis sensibilibus ponere
materiam quasi substantiam et subiectum. In omni enim mutatione
oportet esse subiectum commune terminis mutationis in contrariis
mutationibus; sicut in mutatione secundum locum est aliquod commune
subiectum, quod nunc est hic, et iterum alibi. Et in augmento est
aliquod subiectum commune, quod nunc habet tantam quantitatem, et
iterum minorem, quantum ad decrementum, et maiorem quantum ad
augmentum. Et in alteratione est aliquod subiectum, quod nunc est
sanum, et nunc infirmum. Cum igitur sit quaedam mutatio secundum
substantiam, scilicet generatio et corruptio: oportet esse aliquod
commune subiectum, quod subiiciatur contrariis mutationibus secundum
generationem et corruptionem; et hoc positis terminis, qui sunt forma
et privatio; ita scilicet quod quandoque sit actu per formam, et
quandoque sit subiectum privationis illius formae.
9. Ex hac autem
Aristotelis ratione apparet, quod generatio et corruptio substantialis
sunt principium veniendi in cognitionem materiae primae. Si enim
materia prima de se haberet aliquam formam propriam, per eam esset
aliquid actu. Et sic, cum superinduceretur alia forma, non
simpliciter materia per eam esset, sed fieret hoc vel illud ens. Et
sic esset generatio secundum quid et non simpliciter. Unde omnes
ponentes primum subiectum esse aliquod corpus, ut aerem et aquam,
posuerunt generationem idem esse quod alterationem. Patet autem ex hac
ratione qualiter accipiendus sit intellectus materiae primae; quia ita
se habet ad omnes formas et privationes, sicut se habet subiectum
alterabile ad qualitates contrarias.
10. Deinde cum
dicit et hanc sequuntur ostendit, quod materia non eodem modo est in
omnibus substantiis sensibilibus; dicens, quod materiam existentem
subiectum generationis et corruptionis sequuntur aliae mutationes.
Sequitur enim, si sit generabile et corruptibile, quod sit alterabile
et secundum locum mutabile. Sed ipsa, scilicet materia subiecta
generationi et corruptioni, non sequitur ad quascumque alias
mutationes, et praecipue ad illam, quae est loci mutatio. Non enim
sequitur, si aliquid habeat materiam localem, idest per quam sit in
potentia ad ubi, quod habeat materiam generabilem et corruptibilem,
idest subiectam generationi et corruptioni. Deficit enim hoc in
corporibus caelestibus, in quibus etiam est alteratio aliqualis
secundum illuminationem et obscurationem, non tamen generatio et
corruptio. Et ideo dixit unam propter loci mutationem, vel duas
propter talem alterationem, quae tamen non vere est motus
alterationis, quia illuminatio non est motus, sed terminus motus.
Sic autem secundum quamlibet mutationem oportet accipere materiam,
sicut in qualibet mutatione est aliquis modus fiendi simpliciter vel
secundum quid. Quae autem est differentia eius quod est fieri
simpliciter, et secundum quid, dictum est in primo physicorum: quia
simpliciter fieri est secundum substantiam: fieri secundum quid, est
secundum accidens.
|
|