|
1. Postquam
philosophus inquisivit in substantiis sensibilibus materiale
principium, inquirit de principio formali. Et primo continuat se ad
praecedentia; dicens, quod, quia substantiam quae est ut materia et
subiectum, confitentur omnes, cum etiam antiquissimi materialium
substantiam rerum ponerent esse materiam, huiusmodi vero substantia est
in potentia; restat igitur de forma, quae est sensibilium per modum
actus, dicere quid sit.
2. Secundo ibi,
Democritus quidem prosequitur suam intentionem: et circa hoc duo
facit. Primo investigat differentias in rebus sensibilibus, quae
formale principium demonstrant. Secundo quaedam corollaria concludit,
ibi, palam itaque ex his quia actus. Circa primum duo facit. Primo
investigat quasdam differentias accidentales rerum sensibilium.
Secundo ostendit comparationem earum ad substantiales differentias,
ibi, palam igitur ex his quia si substantia. Circa primum duo facit.
Primo investigat differentias accidentales rerum sensibilium. Secundo
ostendit qualiter praedictae differentiae se habent ad ea quorum sunt,
ibi, quare palam quia. Circa primum duo facit. Primo ponit
opinionem Democriti de differentiis rerum, dicens quod Democritus
similis est existimanti tres esse differentias rerum; idest secundum ea
quae ponit, videtur existimare quod omnes differentiae rerum ad tria
genera rerum reducantur. Ponebat enim principia rerum materialia esse
corpora indivisibilia, quae, cum sint eiusdem naturae, convenientia
sunt adinvicem. Diversitatem autem rerum constituunt propter
differentiam positionis, figurae et ordinis. Et sic videtur ponere,
quod corpus, quod est subiectum, quasi materiale principium unum et
idem existens secundum naturam, quamvis sit in infinita divisum
secundum numerum, differt, idest diversificatur in diversas res
propter differentiam figurae, positionis, aut ordinis. Differentia
enim figurae est secundum rectum et circulare; positionis autem
secundum sursum et deorsum, dextrorsum et sinistrorsum; ordinis autem
secundum prius et posterius.
3. Secundo ibi,
videntur autem ostendit positionem Democriti esse insufficientem; quia
multae aliae videntur esse rerum differentiae quae in praedictas non
reducuntur. Quaedam enim differunt secundum diversum modum
compositionis partium materialium. In quibusdam enim partes materiae
componuntur per modum mixtionis, sicut mellicratum: in quibusdam
vero, quia ligantur aliquo vinculo, sicut est ligatura capitis
mulieris: in quibusdam etiam coniunguntur aliqua colla vel visco,
sicut fit in libris: in quibusdam vero adunantur partes clavo, sicut
fit in arca: in quibusdam vero fit adunatio partium pluribus
praedictorum modorum. Alia vero differunt abinvicem sicut positione,
sicut liminare superius et liminare inferius; quae quidem differunt
abinvicem, ex eo quod sic ponuntur, scilicet supra vel infra.
Quaedam vero differunt tempore, ut coena, quae est comestio
serotina, et prandium quod est comestio matutina. Alia differunt
loco, ut spiritus, idest venti, quorum Aquilo a Septentrione flat,
Favonius ab occidente, Auster a meridie, subsolanus ab oriente.
Alia vero differunt sensibilium passionibus, idest duritie et mollitie
et aliis huiusmodi; et quaedam in aliquibus horum, et quaedam his
omnibus. Alia per superabundantiam et defectum. Hoc autem addit,
quia secundum antiquos philosophos omnes huiusmodi sensibilium passiones
ad superabundantiam et defectum reducuntur.
4. Deinde cum
dicit quare palam ostendit qualiter praedictae differentiae se habent ad
ea quorum sunt. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit, quod in his
differentiis consistit esse eorum quorum sunt differentiae
constitutivae. Secundo concludit, quod ad cognoscendum principia
essendi, oportet reducere differentias in aliqua prima genera, ibi,
sumenda igitur sunt. Dicit ergo primo, quod quia praedictae
differentiae sunt constitutivae rerum de quibus supra dictum est,
manifestum quod ipsum esse praedictarum rerum toties dicitur quot sunt
differentiae. Differentia enim complet definitionem significantem esse
rei. Limen enim est huiusmodi, quia ita ponitur. Et ipsum sic poni
est esse ipsius, idest propria eius ratio. Et similiter esse
crystalli, est ipsum taliter inspissari. Et ex omnibus praedictis
differt esse quarumdam rerum: hoc quidem in eo quod commiscentur, alia
quidem in eo quod complectuntur, et alia aliis differentiis utuntur,
sicut manus et pes, et aliae huiusmodi partes, quae habent proprias
differentias secundum quod ordinantur ad determinatas operationes.
5. Deinde cum
dicit sumenda autem concludit, quod ex quo in differentiis consistit
esse rerum, et sic intendenda est earum cognitio, utile est sumere
genera differentiarum, reducendo scilicet posteriores differentias
generis in primas, quia differentiae huiusmodi communes et propriae
erunt principia esse totius generis, ut patet in differentiis quae sunt
secundum magis et minus, et secundum rarum et spissum, et alia
huiusmodi: nam rarum et densum et similia reducuntur ad magnum et
parvum: omnia enim haec significant superabundantiam et defectum. Et
similiter si quid pertinet ad figuram, aut asperitatem et lenitatem,
omnia reducuntur ad rectum et curvum quae sunt primae differentiae ad
figuram pertinentes. Et similiter oportet, quod aliqua reducantur ad
esse mixtum vel non esse mixtum; quia quaedam sunt quorum esse est in
eo quod miscetur, non esse vero eorum, in eo quod opposito modo se
habent.
6. Deinde cum
dicit palam itaque ostendit quomodo praedictae differentiae se habeant
ad substantias: et dicit: ex praedictis iam manifestum est, quod in
praedictis differentiis est quaerendum, quae sit causa formalis essendi
cuiuslibet praedictorum, quorum sunt differentiae, si ita est quod
substantia formalis vel quod quid est, est causa cuiuslibet essendi,
ut in septimo manifestum fuit. Praedictae enim differentiae
significant formam, et quod quid est praedictarum rerum. Nulla autem
differentiarum praedictarum est substantia, neque aliquid substantiae
affine, quasi pertinens ad genus substantiae. Sed eadem proportio
invenitur in eis, quae est in substantia.
7. Sicut enim in
genere substantiae, differentia, quae praedicatur de genere, et
advenit ei ad constitutionem speciei, comparatur ad ipsum ut actus et
forma, ita etiam in aliis definitionibus. Non enim est
intelligendum, quod differentia sit forma, aut genus sit materia, cum
genus et differentiae praedicentur de specie, materia autem et forma
non praedicentur de composito: sed hoc dicitur, quia genus sumitur ab
eo quod est materiale in re, differentia vero ab eo quod est formale.
Sicut genus hominis est animal, quia significat aliquid habens naturam
sensitivam; quae quidem materialiter se habet ad naturam
intellectivam, a qua sumitur rationale, quae est differentia hominis.
Rationale vero significat aliquid habens naturam intellectivam. Et
inde est quod genus habet differentias potestate, et quod genus et
differentia proportionantur materiae et formae, ut Porphyrius dicit.
Et propter hoc etiam hic dicitur quod actus, idest differentia,
praedicatur de materia, idest de genere; et similiter est in aliis
generibus.
8. Si quis enim
velit limen definire, dicet, quod est lapis vel lignum taliter
positum: in qua definitione lapis vel lignum est ut materia, positio
vero ut forma. Et similiter in definitione domus, lapides et ligna
sunt materia, et talis modus compositionis est ut forma. Et etiam
ulterius in quibusdam additur finis, a quo necessitas formae dependet.
Et similiter in definitione crystalli, aqua est sicut materia,
congelatio vero ut forma. Et in definitione symphoniae acutum et grave
ut materia, et modus commixtionis ut forma; et ita est in omnibus
aliis.
9. Deinde cum
dicit palam itaque concludit ergo ex praedictis duo corollaria: quorum
primum est quod diversarum materiarum diversi sunt actus et formae. In
quibusdam enim est actus compositio, in quibusdam commixtio, aut
aliquid dictorum.
10. Deinde cum
dicit propter quod secundum ponit. Et est, quod, cum in definitione
unum comparetur ad aliud ut actus ad materiam, quidam definientes res
per materiam tantum insufficienter definiunt. Sicut definientes domum
per caementum et lapides et ligna, quae sunt materia domus; quia talis
definitio non notificat domum in actu, sed in potentia. Qui vero
dicunt, quod domus est coopertura pecuniarum et corporum, dicunt
formam domus sed non materiam. Qui vero dicunt utrumque, definiuntur
compositam substantiam. Et ideo eorum definitio est perfecta ratio.
Ratio vero, quae sumitur ex differentiis, pertinet ad formam. Quae
vero ex partibus intrinsecis, pertinet ad materiam.
11. Et similes
his definitionibus sunt illae, quas Archytas approbat. Sicut
nenemia, quod significat dispositiones aeris, quando est sine vento,
est quies in multo aere: non enim si modicum de aere in aliquo vase
incluso quiescat, dicitur serenitas. In hac autem definitione, aer
est ut materia, et quies ut forma. Similiter cum dicitur,
tranquillitas est planities maris, mare est materia, et planities ut
forma. Materia autem in his definitionibus est substantia, forma vero
est accidens. In definitione autem domus materia sunt partes, actus
autem forma totius.
12. Deinde cum
dicit palam itaque epilogat quae de forma dicta sunt. Et est planum in
litera.
|
|