|
1. Postquam
inquisivit philosophus principia substantiae sensibilis, ostendens quod
substantia sensibilis componitur ex materia et forma; nunc de principio
materiali et formali determinare intendit, inquirendo ea quae sunt
consideranda circa utrumque. Et dividitur in duas partes. In prima
inquirit ea quae sunt consideranda circa principium formale. In
secunda, ea quae sunt consideranda circa principium materiale, ibi,
de materiali autem substantia.
2. Et, quia
Plato praecipue principium formale tetigit, ideo determinat de
principio formali secundum ea quae Plato posuit. Ponit autem Plato,
formas rerum esse species et numeros. Unde prima pars dividitur in
duas partes. In prima determinat de principio formali per
comparationem ad species. In secunda per comparationem ad numeros,
ibi, palam autem. Ponebat autem Plato quatuor de formis per
comparationem ad species. Quorum primum est, quod nomina specierum
significent tantum formam, non autem formam cum materia. Secundum,
quod forma est aliquid praeter partes materiae. Tertium est, quod est
ingenerabilis et incorruptibilis. Quartum est, quod formae sunt
separatae a sensibilibus. Unde prima pars dividitur in quatuor,
secundum quod Aristoteles de quatuor praedictis inquirit. Secunda
pars incipit, ibi, non videtur. Tertia, ibi, necessarium itaque et
cetera. Quarta, ibi, si autem sunt corruptibilium.
3. Circa primum
tria facit. Primo movet quaestionem; dicens quod necessarium est
scire quod apud aliquos dubium est: utrum nomen speciei significet
substantiam compositam, aut formam tantum, sive aliquid, quod est
loco actus. Ut hoc nomen domus, utrum significet communiter materiam
et formam, puta quod domus significet tegumentum constitutum ex
caemento et lapidibus ordinatum ut decet (nam tegumentum est sicut
forma, caementum et lapides ut materia); aut praedictum nomen
significet tantum actum et speciem, scilicet tegumentum.
4. Similiter,
utrum hoc nomen linea significet dualitatem et longitudinem, aut
dualitatem tantum. Hoc autem ideo dicit, quia Platonici posuerunt
numeros esse formas magnitudinum. Dicebant enim quod punctus nihil
aliud est quam unitas positionem habens; ita quod positio sit quasi
materiale unitas ut formale. Et similiter ponebant, quod dualitas
erat forma lineae, ita quod linea nihil aliud est quam dualitas in
longitudine. Quaerit ergo philosophus, utrum hoc nomen linea
significet dualitatem tantum, quasi formam; aut dualitatem in
longitudine, sicut formam in materia. Et similiter, utrum hoc nomen
animal significet animam in corpore, quasi formam in materia; aut
animam tantum, quae est forma corporis organici.
5. Deinde cum
dicit erit autem ostendit quid sequatur, si quis dicit, quod nomina
specierum utroque modo se habent in significando: ut scilicet quandoque
significent formam tantum, quandoque autem formam in materia: et est
quod de utroque in utraque significatione animal accipietur non
univoce, quasi una ratione dictum; sed analogice, sicut est in
illis, quae habent nomen unum, propter hoc quod referuntur ad unum.
Nomen enim speciei non dicetur de composito, nisi secundum ordinem ad
hoc, quod dicitur secundum formam tantum, sicut Platonici posuerunt.
Ponebant enim quod homo, qui est compositus ex materia et forma,
dicitur per participationem hominis idealis, qui est forma tantum.
6. Deinde cum
dicit verum et haec ostendit philosophus ad quid tendit praedicta
quaestio; dicens quod si nomen speciei significet substantiam
compositam, aut significet formam tantum, hoc facit differentiam
quantum ad aliquid; sed ad quaestionem substantiae sensibilis nullam
differentiam facit. Manifestum enim est quod substantia sensibilis
composita est ex materia et forma.
7. Ad quid autem
differat, utrum sic vel sic se habent, consequenter manifestat.
Manifestum est enim quod si aliqua res est, quae sit forma tantum et
actus, quod quid erat esse existit ei, idest quod quid erat esse
eius, idem erit cum ea: sicut idem est anima et animae esse, idest
anima est quidditas animae. Si vero aliquid est compositum ex materia
et forma, non erit idem in ipso quod quid erat esse et res ipsa; sicut
non idem est homini esse, et homo. Nisi forte dicatur anima tantum,
secundum illos, qui dicunt, quod nomina specierum significant formam
tantum. Et sic patet, quod aliqua res est, cui idem est quod quid
erat esse suum; scilicet quae non est composita ex materia et forma,
sed forma tantum.
8. Et huius
ratio est, quia quod quid erat esse est id quod significat definitio.
Definitio autem significat naturam speciei. Si autem aliqua res est,
quae sit composita ex materia et forma, oportet quod in illa re sit
aliquid praeter naturam speciei. Cum enim materia sit individuationis
principium, oportet quod in quolibet composito ex materia et forma sint
principia individuantia, quae sunt praeter naturam speciei. Unde
huiusmodi res non tantum est quidditas sua, sed aliquid praeter hoc.
Si qua vero res est, quae sit forma tantum, non habet aliqua
principia individuantia praeter naturam speciei, cum ipsa forma per se
existens per seipsam individuetur. Et ideo ipsa res nihil aliud est
quam quod quid est esse suum.
9. Sic igitur
patet, quod si nomen speciei significet formam tantum, cuiuslibet rei
idem est quod quid erat esse et esse suum; sicut homo erit quod quid
est esse suum, et equus, et omnia huiusmodi. Si autem nomina speciei
significant compositum ex materia et forma, tunc non idem erit rebus
quod quid erat esse earum.
10. Deinde cum
dicit non videtur prosequitur secundum praedictorum, scilicet quod
forma sit aliquid praeter partes materiae; dicens, quod Platonicis
moventibus istam quaestionem, non videtur, quod syllaba sit ex
elementis et ex compositione; quasi compositio, quae est forma
syllabae, sit pars materialis syllabae, sicut elementa vel literae.
Neque videtur eis quod domus sit caementum et compositio, quasi domus
constituatur ex his quasi ex partibus materiae.
11. Et in hoc
recte dicunt; quia si forma esset una de partibus materiae, dependeret
ex materia. Et hoc videmus esse falsum; quia compositio et mixtio,
quae sunt formalia principia, non constituuntur ex his quae componuntur
aut miscentur, sicut nec aliquod aliud formale constituitur ex sua
materia, sed e converso. Subliminare enim constituitur ex
compositione, quae est forma eius, et non e converso.
12. Ergo, si
ponatur quod animal et bipes sint materia hominis, homo non erit animal
et bipes, sed erit aliquid aliud praeter hoc. Nec erit elementum
neque ex elementis, sed erit tantum forma, ut dicunt Platonici, qui
auferunt materiam a definitionibus. Sed contra hanc positionem videtur
esse dicendum, quod si id quod est forma tantum praeter materiam est
substantia et principium essendi, non poterunt dicere quod hoc
particulare sit illa substantia separata, scilicet quod homo sensibilis
sit compositus ex materia et forma, homo autem sit forma tantum.
13. Deinde cum
dicit necessarium itaque prosequitur tertium praedictorum; scilicet
quod formae secundum Platonicos sunt sempiternae et incorruptibiles.
Unde concludit ex dictis quod necessarium est formam aut esse
sempiternam, ut Platonici posuerunt ponentes ideas, quas dicebant
formas rerum esse sempiternas: aut necesse est formam esse
corruptibilem per accidens, sine hoc quod corrumpatur per se. Et
similiter, facta per accidens, sine hoc quod fiat per se. Quod
conceditur secundum sententiam Aristotelis, qui non posuit formas
separatas, sed in materia existentes.
14. Quod autem
formae non possint corrumpi per se, nec generari, ex quo utrumque
praedictorum dependet, monstrat consequenter per hoc quod superius
probatum est, quod nullus facit formam, neque forma generatur, neque
efficitur per se; sed per se efficitur et generatur hoc particulare.
Et ratio est, quia omne quod fit, fit ex materia. Unde hoc
particulare, cum sit compositum ex materia et forma, fit et generatur
ex his, scilicet principiis materialibus et individuantibus. Supra
autem dictum est quod forma non est elementum, neque ex elementis.
Unde sequitur quod forma nec fit nec generatur per se.
15. Deinde cum
dicit si autem prosequitur quartum praedictorum; scilicet quod Plato
ponebat formas separatas a materia. Et circa hoc tria facit. Primo
ostendit quid sit dubium circa hanc positionem; dicens quod non est
manifestum si substantiae, idest formae rerum corruptibilium, sint
separabiles, ut Platonici posuerunt.
16. Secundo
attamen quia ostendit quid manifestum esse videtur circa hoc; et dicit
manifestum esse, quod quorumdam corruptibilium formas non contingit
separari, quaecumque scilicet non possibile est esse praeter materias
suas, sicut domus aut vas, quia forma domus aut vasis non potest esse
sine propria materia.
17. Tertio
forsan quidem excludit obviationem; dicens, quod formae artificialium
forsan non sunt substantiae, nec ipsae sunt aliquid per se, unde
separari non possunt. Et similiter nullum aliorum artificialium, quae
non sunt secundum naturam; quia solum materia in rebus artificialibus
ponitur esse substantia, formae autem artificiales accidentia sunt.
Formae vero naturales sunt de genere substantiae. Et propter hoc
Plato non posuit formas artificiales esse separatas a materia, sed
solum formas substantiales.
18. Deinde cum
dicit quare dubitatio ostendit quid manifeste sit contra positionem
Platonis; dicens, quod si quis ponat esse formas separatas, ut
Platonici posuerant, dubitatio, quam Antisthenici dubitaverunt,
licet viderentur indocti, habebit locum contra Platonicos. Dicebant
enim quod non est aliquid definire definitione significante quidditatem
rei. Quia, cum quidditas rei sit simplex, non convenienter
significatur per orationem compositam ex multis. Videmus enim quod
terminus, id est definitio, quae assignatur rei, est oratio longa ex
multis composita; unde non significat quid est, sed quale quid, id
est cui simile est aliquid. Sicut si aliquis dicat, quod definitio
argenti non significat argentum, sed significat tale quale est plumbum
vel stannum.
19. Unde ad
solvendum istam dubitationem oportet dicere, quod substantia, quae
definitur, sive sit intellectualis, sive sit sensibilis, oportet quod
sit composita. Ea vero, ex quibus primo componitur, cum sint
simplicia, non contingit definiri. Dictum est enim supra, quod ratio
definitiva adiungit aliquid alteri, quorum unum est ut forma, aliud ut
materia. Nam genus sumitur a materia, et differentia a forma, ut
dictum est supra; unde, si species rerum essent tantum formae, ut
Platonici posuerunt, non contingeret eas definiri.
20. Deinde cum
dicit palam autem postquam determinavit de formis secundum quod
comparantur ad ideas introductas a Platone, nunc determinat de formis
per comparationem ad numeros. Plato enim ponebat formas et substantias
rerum, reducendo per modum cuiusdam assimilationis formas ad numeros.
Et dividitur in quatuor, secundum quod quatuor modis assimilat formas
numeris. Dicit ergo primo, quod manifestum est, quod si numeri
aliquo modo sint substantiae rerum et formae, sic sunt, sicut ex
praemissis accipi potest; non autem sunt numeri unitatum sicut
Platonici dicunt. Dicitur autem numerus unitatum, numerus simplex et
absolutus. Numerus autem applicatus ad res, dicitur numerus rerum,
sicut quatuor canes vel quatuor homines, quo quidem modo substantiae
rerum, quas significant definitiones, possunt dici numeri. Est enim
definitio divisibilis in duo: quorum unum se habet ut forma, aliud ut
materia, ut superius dictum est. Et iterum est in indivisibilia
divisibilis. Divisio enim definitionis oportet quod per aliqua
indivisibilia terminetur: non enim definitiones procedunt in
infinitum. Puta, si definitio hominis dividatur in animal et
rationale, definitio animalis in animatum et sensibile; non procedet
hoc in infinitum, cum non sit procedere in infinitum in causis
materialibus et formalibus, ut in secundo probatum est. Et sic
definitionis divisio non assimilatur divisioni quantitatis continuae,
quae est in infinitum; sed divisioni numeri, qui est divisibilis in
indivisibilia.
21. Et
quemadmodum ponit secundam assimilationem substantiae, quam significat
definitio, ad numeros. Et dicit, quod si aliquid addatur vel
subtrahatur alicui numero, etiam si sit minimum, non erit id idem
numerus secundum speciem. Minimum enim in numeris est unitas; quae si
addatur in ternario, surgit quaternarius, quae est alia species
numeri: si vero abstrahatur ab eodem, remanet binarius, qui est etiam
alia species numeri. Et hoc ideo, quia illa ultima differentia dat
speciem numero.
22. Et
similiter est in definitionibus, et in quod quid erat esse, quod
significat definitio; quia quocumque minimo addito vel ablato, est
alia definitio, et alia natura speciei. Sicut enim substantia animata
sensibilis tantum, est definitio animalis: cui si addas et rationale,
constituis speciem hominis: si autem subtrahas sensibile, constituis
speciem plantae, quia etiam ultima differentia dat speciem.
23. Et numerum
ponit tertiam assimilationem; et dicit, quod numerus est id quod est
unum. Est enim per se unum numerus, inquantum ultima unitas dat
numero speciem et unitatem; sicut etiam in rebus compositis ex materia
et forma, per formam est aliquid unum, et unitatem et speciem
sortitur. Et propter hoc loquentes de unitate numeri, ac si numerus
non esset unus per seipsum, non possunt dicere quo est unus, si est
unus. Cum enim componatur ex multis unitatibus, aut non est unus
simpliciter, sed unitates aggregantur in eo per modum coacervationis,
quae non facit simpliciter unum, et per consequens nec ens in aliqua
specie constituunt: et sic numerus non est aliqua species entis; aut
si numerus est unus simpliciter, et non per seipsum, dicendum est quid
facit eum unum ex multis unitatibus: quod non est assignare.
24. Et
similiter definitio est una per seipsam: et sic non habent aliquid
assignare per quod fiat unum. Et hoc rationabiliter accidit: quia per
eamdem rationem substantia, quam significat definitio, est ita unum
sicut et numerus, scilicet per se, ex hoc quod una pars eius est ut
forma alterius. Et non est una ut indivisibile, sicut unitas ac
punctum, sicut quidam dixerunt; sed quia unaquaeque earum est una
forma et natura quaedam.
25. Et
quemadmodum ponit quartam assimilationem; et dicit quod sicut numerus
non suscipit magis aut minus, ita nec substantia quae dicitur secundum
speciem, licet forte illa quae dicitur secundum materiam. Sicut enim
ratio numeri in aliquo determinato consistit, cui non est addere nec
subtrahere, ut dictum est, ita et ratio formae. Sed magis et minus
contingit ex hoc quod materia perfectius vel minus perfecte formam
participat. Unde etiam albedo non suscipit magis et minus, sed
album.
26. Deinde cum
dicit de generatione epilogat quae dicta sunt; dicens, quod dictum est
de generatione et corruptione talium substantiarum, scilicet
formalium, quomodo contingit, quia per accidens; et quomodo est
impossibile, quia per se; et de analogia, idest reductione earum ad
numerum per viam assimilationis.
|
|