|
1. Postquam
Aristoteles prosecutus est ea, quae consideranda erant circa formale
principium substantiae, nunc determinat de principio materiali: et
dividitur in partes tres. Primo enim determinat de principio materiali
per comparationem ad ea quae sunt ex materia. Secundo per
comparationem ad alias causas, ibi, contingit autem una materia
existente. Tertio per comparationem ad transmutationem generationis et
corruptionis, cuius subiectum est materia, ibi, quoniam vero quaedam
sine generatione. Circa primum duo facit. Primo manifestat, utrum
omnium sit una vel plures species materiae. Et dicit, quod oportet
non latere circa materiale principium, quia licet omnia sint ex eodem
primo materiali principio, quod est materia prima de se nullam habens
formam, aut ex eisdem materialibus principiis aut primis (quod dicitur
propter quatuor elementa, quae sunt principia materialia communiter
omnibus generabilibus et corruptibilibus); et licet sit eadem
materia, ut principium his quae fiunt, (quod dicit propter hoc, quod
materia non est tantum principium in esse, sed etiam in fieri); licet
etiam prima materia et elementa communiter se habeant ad elementata:
tamen cuiuslibet rei est aliqua materia propria. Ut materia propria
phlegmatis non simpliciter, sed in genere, sunt dulcia et pinguia:
haec enim habent quamdam affinitatem cum phlegmate ratione suae
humiditatis. Cholerae vero prima materia, sunt amara, aut alia
quaedam huiusmodi: in amaris enim videtur calor omnino habere dominium
super humiditatem usque ad eius consumptionem. Et sic ratione
siccitatis et caliditatis, affinitatem habet cum cholera. Sed hae
duae materiae, scilicet amara et dulcia, forsan sunt ex aliquo
principio materiali priore. Addidit autem forsan, quia quorumdam est
sic diversa materia, quod eorum materiae non reducuntur in aliquam
priorem, sicut corpora corruptibilia et incorruptibilia.
2. Ex his
igitur, quae hic dicuntur, accipitur quod prima materia est una omnium
generabilium et corruptibilium; sed propriae materiae sunt diversae
diversarum.
3. Fiunt autem
secundo dicit quomodo e contrario unius sunt plures materiae; dicens,
quod eiusdem rei sunt plures materiae, quando una earum est alterius
materia. Sicut materia phlegmatis sunt pingue et dulce, si pingue est
ex dulci. Pinguis enim sapor inter medios sapores computatur; medii
autem sapores fiunt ex extremis, qui sunt dulce et amarum. Sed pingue
est proximum dulci. Considerandum vero est, quod in istis exemplis
materiam alicuius posuit ex quo aliquid fit, licet non sit permanens,
sed transiens.
4. Ne igitur
aliquis existimaret, quod semper aliquid fieri diceretur ex materiali
principio et non e converso, subiungit, quod etiam ex cholera dicitur
aliquid fieri per resolutionem cholerae in primam materiam; et e contra
cholera fit ex prima materia. Quia dupliciter dicitur aliquid fieri ex
altero: aut quia illud ex quo fit, est ei principium naturaliter in
via generationis: huiusmodi enim est materiale principium; aut quia
factio est resolutio in principium materiale, ita scilicet quod ex
composito per resolutionem, materiale principium fieri dicatur. Fit
enim corpus mixtum ex elementis per compositionem; elementa vero ex
corpore mixto per resolutionem.
5. Deinde cum
dicit contingit autem determinat de materia per comparationem ad alias
causas. Et primo per comparationem ad agentem tantum, qui ex materia
aliquid facit: quae quidem comparatio pertinet ad materiam secundum
quod est principium fiendi. Secundo per comparationem ad omnes
causas, prout materia est principium cognoscendi, ibi, quando itaque
aliquis quaesierit. Quia vero superius dixerat, quod una erat prima
materia omnium, posset aliquis dubitare quomodo ex materia una omnium,
diversitas rerum procederet. Antiqui enim naturales attribuebant hoc
casui, tollentes causam agentem, et ponentes per raritatem et
densitatem ex una materia rerum diversitatem produci.
6. Hoc ergo
removens philosophus dicit primo, quod contingit, una materia
existente, fieri diversa propter moventem causam: aut quia est alia et
alia causa movens; aut quia eadem causa movens habet se ad operandum
diversa diversimode. Quod maxime in artificialibus patet. Videmus
enim ex ligno fieri arcam et lectum ab uno artifice, secundum diversas
formas artis, quas apud se habet.
7. Quia vero,
licet materia prima sit communis omnibus, tamen materiae propriae sunt
diversae diversorum: ideo ne aliquis totam diversitatem rerum
attribueret moventi, et nullo modo materiali principio, subiungit quod
in quibusdam diversorum ex necessitate est diversa materia, propria
scilicet. Non enim quodlibet natum est fieri ex qualibet materia;
sicut serra non fit ex ligno. Neque est in potestate artificis ut hoc
faciat, nunquam enim unam materiam attribuit cuilibet operi: non enim
potest facere serram ex ligno vel lana, quae propter mollitiem suam non
sunt apta ad opus serrae, quod est secare.
8. Patet
igitur, quod diversitas rerum est ex movente et materia. Si ergo
conveniat aliquid idem secundum speciem fieri ex alia materia, sicut
phialam ex auro et argento, manifestum est, quod principium movens
oportet esse idem, scilicet artem. Si enim materia esset diversa et
movens diversum, necesse esset, quod et factum esset diversum.
9. Deinde cum
dicit quando itaque determinat de materia per comparationem ad alias
causas, secundum quod materia est cognitionis principium. Et circa
hoc duo facit. Primo ostendit quod oportet reddere materiam cum aliis
causis in generalibus et corruptibilibus. Secundo ostendit quomodo se
habet materia in substantiis naturalibus perpetuis, ibi, in
naturalibus quidem. Tertio quomodo se habet in accidentibus, ibi,
neque quaecumque ita quidem natura. Circa primum tria facit. Primo
enim, quia antiqui naturales assignabant tantummodo causam materialem,
dicit quod quando aliquis de aliquo quaerit quid est causa eius? Cum
pluribus modis dicantur causae, oportet omnes causas assignare
contingentes, idest quae contingant esse illius rei. Non enim habent
omnes causas omnia. Naturalia tamen, et maxime generabilia et
corruptibilia, omnes causas habent. Ut hominis causa quasi materia in
generatione ipsius sunt menstrua. Causa movens sperma, in quo est
virtus activa. Causa formalis quod quid erat esse, idest illud quod
significatur per definitionem eius. Sed finis est cuius causa. Hae
autem duae causae, scilicet finis et forma, forte sunt idem numero.
Quod quidem dicit, quia in quibusdam sunt idem, in quibusdam non.
Finis enim generationis hominis est anima. Finis vero operationis
eius est felicitas.
10. Secundo
ibi, oportet autem ostendit quod non solum oportet assignare omnes
causas, sed oportet etiam dicere causas proximas, ut incipiendo a
causis primis perveniamus ad causas proximas. Per causas enim primas
habetur cognitio de re aliqua solum in universali et imperfecte. Per
causas autem proximas habetur cognitio rei et perfecta. Sicut si quis
quaerat causam materialem hominis, non debet assignari pro causa,
ignis aut terra quae sunt materia communis omnium generabilium et
corruptibilium; sed debet assignari propria materia, ut et caro, et
os, et huiusmodi.
11. Tertio
ibi, circa naturales epilogat quod dictum est; et dicit quod circa
naturales substantias et generabiles necesse est sic versari, si quis
recte consideret causas, ut scilicet omnes assignentur et proximae.
Et hoc est necesse, ex eo quod hae causae sunt tot, ut dictum est.
Et oportet causas cognoscere ad hoc quod aliquid sciatur, quia scire
est causam cognoscere.
12. Deinde cum
dicit in naturalibus ostendit quomodo sit materia in substantiis
naturalibus et perpetuis, scilicet in corporibus caelestibus; dicens,
quod in naturalibus et perpetuis substantiis, scilicet corporibus
caelestibus, non est similiter materia sicut in corporibus
generabilibus et corruptibilibus. Forsan quidem enim tales substantiae
non habent materiam; aut si habent, non habent talem qualem habent
generabilia et corruptibilia, sed solum secundum potentiam quae est in
motu locali.
13. Ut enim
supra dictum est, in rebus generabilibus et corruptibilibus generatio
et corruptio inducit in cognitionem materiae, quia in generatione et
corruptione oportet esse unum subiectum commune ad privationem et
formam; unde, cum in corpore caelesti non sit potentia ad privationem
formae, sed solum ad diversa loca, non habet materiam quae sit in
potentia ad formam et privationem, sed quae est in potentia ad diversa
loca.
14. Corpus
autem comparatur ad locum non sicut materia ad formam, sed magis sicut
subiectum ad accidens. Et licet comparatio subiecti ad accidens sit
quodammodo ut materiae ad formam, non tamen subiectum est omnino
materia, sicut infra dicetur. Et sic corpus caeleste universaliter
nullo modo habet materiam, si subiectum materiam non dicit; vel habet
materiam ad ubi, si subiectum dicatur materia.
15. Deinde cum
dicit neque quaecumque ostendit quomodo materia attribuitur
accidentibus; et dicit, quod illa, quae sunt secundum naturam, non
tamen sunt substantiae, sed accidentia, non habent materiam ex qua
sint, sed substantia est eis subiectum. Subiectum autem habet aliquid
simile materiae, inquantum est receptibile accidentis. Differt autem
a materia, inquantum materia non habet actu esse nisi per formam;
subiectum autem non constituitur in esse per accidens.
16. Si ergo
quaeratur quae sit causa eclipsis, non est assignare quae sit materia;
sed luna est subiectum patiens talem passionem. Causa autem movens,
quae corrumpit lumen, est terra interposita diametraliter inter solem
et lunam. Causam vero finalem forsitan non est assignare. Ea enim,
quae ad defectum pertinent, non sunt propter finem, sed magis
proveniunt ex necessitate naturae, vel causae agentis. Dicit autem
forsan, quia consideratio causarum circa singula quae contingunt in
motibus caelestibus est valde difficilis. Causa vero formalis eclipsis
est definitio eius. Sed haec definitio non est manifesta, nisi in ea
ponatur causa; ut ratio eclipsis lunae est privatio luminis in luna.
Sed, si addatur, quod ista privatio est a terra in medio obiecta
inter solem et lunam diametraliter, haec definitio erit cum causa.
17. Similiter
hoc patet in hoc accidente quod est somnus. Sed in somno non est
manifestum quid est primum subiectum patiens hanc passionem; sed hoc
est manifestum quod animal est subiectum somni. Sed secundum quid
primo somnus insit animali, utrum sit cor, vel aliquid aliud tale,
non est manifestum; cum quidam ponant primum instrumentum sensus esse
cerebrum, quidam vero cor. Somnus autem est quies operationis
sensibilis. Deinde oportet considerare, habito subiecto somni, a quo
sicut a causa agente sit somnus; utrum ab evaporatione alimenti, aut
labore, aut aliquo huiusmodi. Deinde oportet considerare quae passio
sit somnus, illius scilicet secundum quod primo inest somnus animali,
et non totius animalis; quia somnus est quaedam immobilitas; sed ea
competit animali per aliquod primum, quod est subiectum talis
passionis. Et illud primum oportet poni in definitione somni, sicut
et quodlibet accidens definitur per proprium suum primum subiectum.
Color enim definitur per superficiem et non per corpus.
18. Deinde cum
dicit quoniam vero determinat de materia per comparationem ad
transmutationem unius ad alterum. Et ideo primo ostendit quomodo
diversimode fit transmutatio in diversis. Secundo movet quasdam
dubitationes, ibi, habet autem dubitationem. Dicit ergo primo, quod
quaedam quandoque sunt et quandoque non sunt sine generatione et
corruptione, idest sine hoc quod ipsa per se generentur et
corrumpantur; sicut puncta, et universaliter omnes species et formae,
sive sint substantiales sive accidentales. Non enim album per se
loquendo fit, sed lignum album: omne enim quod fit, fit ex aliquo,
scilicet materia, et fit aliquid, ad quod terminatur generatio, quod
est forma: et sic omne quod fit, est compositum ex materia et forma.
Unde ea quae sunt formae tantum, per se fieri non possunt. Cum ergo
dicitur quod contraria fiunt ex invicem, diversimode intelligendum est
in compositis et simplicibus. Aliter enim fit albus homo ex nigro
homine, et aliter nigrum ex albo: quia albus homo significat aliquid
compositum, et ideo per se potest fieri: sed album significat formam
tantum, unde non fit nisi per accidens ex nigro.
19. Patet ergo
ex praedictis, quod non cuiuslibet rei est materia, sed illorum quae
per se generantur et transmutantur in invicem. Illa vero, quae
quandoque sunt et quandoque non sunt sine hoc quod transmutentur per
se, ita se habent quod eorum materia non est ex qua sint; sed habent
subiectum, in quo sunt, pro materia.
20. Deinde cum
dicit habet autem movet duas quaestiones circa praedicta. Quarum prima
est, quomodo materia se habeat ad contraria: utrum scilicet, ita
sit, quod in omnibus quae videntur contrarietatem aut oppositionem
habere, materia aequaliter vel eodem ordine sit in potentia ad utrumque
oppositorum. Sicuti sanitati opponitur infirmitas, et subiectum unum
in potentia ad utrumque aequaliter est, et eodem ordine. Est enim
sanitas aequalitas quaedam humorum. Infirmitas vero inaequalitas.
Inaequalitas vero et aequalitas eodem ordine se habent ad suum
subiectum. Videtur ergo quod ad vinum et acetum sicut ad contraria,
aqua, quae est materia humorum, sit in potentia, et aequaliter se
habeat ad utrumque.
21. Sed
philosophus dicit solvendo, quod hoc non est ita. Forma enim vini se
habet ut habitus quidam et species, forma autem aceti est ut privatio
quaedam et corruptio vini. Sic igitur materia se habet per prius
quidem ad vinum sicut ad habitum et ad speciem, ad acetum autem sicut
ad privationem et corruptionem vini. Et ita non comparatur ad acetum
nisi mediante vino.
22. Deinde cum
dicit dubitatio autem secundam dubitationem movet, quae talis est.
Illud, ex quo fit aliquid, videtur esse materia illius; sicut ex
elementis fiunt corpora mixta, et sunt eorum materia. Cum igitur ex
vino fiat acetum, et ex vivo fiat mortuum, dubitatur, quare vinum non
sit materia aceti, et vivum materia mortui, cum ordinentur ad ea,
sicut potentia ad actum.
23. Sed ad hoc
respondetur, quod acetum est corruptio ipsius vini, mortuum vero
corruptio vivi: non ergo acetum fit ex vino sicut ex materia, neque
mortuum ex vivo: sed secundum accidens dicitur ex eo fieri, inquantum
fit ex materia eius. Unde scyphus non est materia phialae, sed
argentum. Similiter vivum non est materia mortui, sed sunt elementa.
24. Quod autem
ex vivo dicitur fieri mortuum, vel ex vino acetum, si referantur ad
ipsam formam vini vel animalis, haec praepositio ex, significabit
ordinem; quia scilicet in eadem materia, post formam vini, est
acetum, et post formam animalis est mortuum. Per quem modum dicimus
quod ex die fit nox. Et ideo quaecumque sic transmutantur adinvicem,
sicut ex vino fit acetum, et ex animali mortuum, non fit conversio
transmutationis nisi redeatur ad materiam. Sicut si ex mortuo debet
fieri animal vivum, oportet quod redeatur ad materiam primam,
inquantum corpus mortuum resolvitur in elementa, et ex elementis iterum
ordine debito venitur ad constitutionem animalis. Et similiter de
aceto et vino.
25. Et huius
ratio est, quia quandocumque materia se habet ad diversa secundum
ordinem, non potest ex posteriori rediri in id quod praecedit secundum
ordinem. Sicut in generatione animalis ex cibo fit sanguis, et ex
sanguine semen et menstruum, ex quibus generatur animal. Non potest
autem mutari ordo, scilicet ut ex semine fiat sanguis, aut ex sanguine
cibus, nisi per resolutionem ad primam materiam, ex eo quod cuiuslibet
rei est determinatus modus generationis. Et similiter, quia materia
vini non comparatur ad acetum nisi per vinum, inquantum scilicet est
corruptio vini. Similiter est de mortuo et vivo, et de caeco et
vidente, et caeteris: et ideo a talibus privationibus non fit reditus
ad habitus, nisi per resolutionem in primam materiam.
26. Si autem
sit aliqua privatio ad quam materia immediate ordinatur, quae scilicet
nihil aliud significat nisi negationem formae in materia sine ordine ad
formam; a tali privatione poterit fieri reditus ad formam, sicut a
tenebris ad lucem, quia nihil aliud sunt nisi absentia lucis in
diaphano.
|
|