|
1. Postquam
philosophus determinavit de principio materiali et formali, nunc
intendit determinare de unione eorum adinvicem; et circa hoc tria
facit. Primo enim movet dubitationem. Secundo solvit, ibi, palam
itaque, quia sic quidem acceptantibus. Tertio excludit falsas
opiniones circa praedictam quaestionem, ibi, propter hanc vero
dubitationem. Circa primum duas ponit rationes, ex quibus ostenditur
quaestio esse dubitabilis; dicens, quod circa hanc quaestionem, quae
superius tacta est circa definitiones et numeros, quid faciat utrumque
esse unum, hoc considerandum est, quod omnia, quae habent plures
partes, et totum in eis non est solum coacervatio partium, sed aliquid
ex partibus constitutum, quod est praeter ipsas partes, habent
aliquid, quod facit in eis unitatem. In quibusdam enim corporibus sic
unitatem habentibus, causa unitatis est contactus, in quibusdam
viscositas, aut aliquid aliud huiusmodi.
2. Manifestum
autem est quod definitiva ratio est una ex pluribus constans. Nec est
una per solam coacervationem partium sicut Ilias, idest poema factum
de historia Troiana, quod per solam aggregationem est unum.
Definitio autem est unum simpliciter. Est enim significativa unius.
Unde merito dubitatur quid est quod faciat definitionem hominis esse
unam, et hominem cuius ratio est definitio. Cum enim homo sit animal
et bipes, quae videntur esse duo, merito dubitatur quare homo est unum
et non plura.
3. Secundo ibi,
aliterque et ponit secundam rationem, quae quaestionem reddit
dubitabilem; dicens, quod alia ratio dubitationis accidit praedictae
quaestioni. Si enim est verum, quod quidam dicunt, si hoc ipsum quod
est animal sit aliquod per se existens et separatum, et similiter hoc
ipsum quod est bipes, quod Platonici posuerunt: si enim sic est,
merito quaeritur quare homo non est illa duo aggregata, ita quod
homines particulares non sunt homines nisi per participationem hominis,
nec per participationem alicuius unius, sed per participationem
duorum, quae sunt animal et bipes. Et secundum hoc homo non erit
unum, sed duo, scilicet animal et bipes.
4. Deinde cum
dicit palam itaque solvit praedictam dubitationem: et circa hoc duo
facit. Primo proponit unde appareat via ad solutionem dubitationis;
dicens, manifestum esse quod si aliqui acceptent quod dictum est de
positione Platonis, et transmutent sic naturas rerum, quod ponant
universalia separata, sicut Platonici determinare et dicere
consueverunt, non contingit reddere causam unitatis hominis, et
solvere dubitationem praedictam. Sed, si ponatur, sicut dictum est
supra, quod in definitionibus sit unum sicut materia, aliud sicut
forma; unum sicut potentia, aliud sicut actus: quaestio tam facilis
est ad solvendum, quod dubitationem non videtur habere.
5. Est enim
secundo secundum viam praemissam solvit propositam dubitationem. Et
primo solvit eam in naturalibus, quae generantur et corrumpuntur;
dicens quod praedicta dubitatio est eadem ac si quaeratur quare aes est
rotundum? Ponamus enim, quod definitio huius nominis, vestis, sit
aes rotundum, et quod hoc nomen significet istam definitionem: cum
quaeritur quae est causa quare ista definitio, aes rotundum, sit
unum, non videtur esse dubitabilis, eo quod aes est sicut materia, et
rotundum sicut forma. Nulla enim alia causa est quare ista sunt unum,
nisi illa, quae facit id quod est in potentia esse actu. Et hoc est
agens in omnibus in quibus est generatio. Unde, cum hoc sit quod quid
erat esse significatum per definitionem, scilicet id quod est in
potentia fieri actu, manifestum est quod agens est causa in rebus
generabilibus et corruptibilibus, quare quod quid erat esse, una est
definitio.
6. Deinde cum
dicit est autem solvit praedictam dubitationem in mathematicis: et
dicit quod duplex est materia: scilicet sensibilis et intelligibilis.
Sensibilis quidem est, quae concernit qualitates sensibiles, calidum
et frigidum, rarum et densum, et alia huiusmodi, cum qua quidem
materia concreta sunt naturalia, sed ab ea abstrahunt mathematica.
Intelligibilis autem materia dicitur, quae accipitur sine sensibilibus
qualitatibus vel differentiis, sicut ipsum continuum. Et ab hac
materia non abstrahunt mathematica.
7. Unde, sive
in sensibilibus, sive in mathematicis, semper oportet quod sit in
definitionibus aliquid quasi materia et aliquid quasi forma. Sicut in
hac definitione circuli mathematici, circulus est figura
superficialis, superficies est quasi materia, et figura quasi forma.
Eadem enim est ratio quare definitio mathematica est una, et quare
definitio naturalis (licet in mathematicis non sit agens, sicut in
naturalibus), quia utrobique alterum est sicut materia, et alterum
sicut forma.
8. Deinde cum
dicit quaecumque vero solvit praedictam dubitationem quantum ad ea quae
sunt omnino a materia separata; dicens, quod quaecumque non habent
materiam intelligibilem, ut mathematica, nec sensibilem, ut
naturalia, sicut sunt substantiae separatae, statim unumquodque eorum
est unum aliquid. In his enim quae habent materiam, non statim
unumquodque est unum, sed unitas eorum est ex hoc quod unitas advenit
materiae. Sed si aliquid sit quod sit forma tantum, statim est unum;
quia non est in eo ponere aliquid quocumque ordine, prius quam expectet
unitatem a forma.
9. Et ponit
exemplum: quia cum decem praedicamenta non hoc modo se habeant ex
additione ad ens, sicut species se habent ex additione differentiarum
ad genera, sed hoc ipsum quod est ens, manifestum est quod ens non
expectat aliquid additum ad hoc quod fiat hoc, idest substantia, vel
quantum, vel quale; sed statim a principio est vel substantia, vel
quantitas, vel qualitas. Et haec est causa quare in definitionibus
non ponuntur nec unum nec ens, ut genus; quia oporteret quod unum et
ens se haberent ut materia ad differentias, per quarum additiones ens
fieret vel substantia vel qualitas.
10. Et
similiter id quod est separatum omnino a materia, quod est suum quod
quid erat esse, ut supra dictum est, statim est unum, sicut et statim
est ens: non enim est in eo materia expectans formam, a qua habeat
unitatem et esse; et ideo in talibus non est aliqua causa movens ad hoc
quod sint unum. Habent tamen quaedam eorum causam substituentem
substantias sine motu substantiarum earum, et non sicut in
generabilibus quae per motum fiunt. Statim enim unumquodque eorum est
aliquod ens et aliquod unum, non ita quod ens et unum sint genera
quaedam, aut singillatim existentia praeter singularia, quae
Platonici ponebant.
11. Deinde cum
dicit propter hanc vero excludit quorumdam falsam opinionem circa
praedictam quaestionem: et circa hoc tria facit. Primo ponit eorum
positiones: et dicit: propter praedictam dubitationem quidam,
scilicet Platonici, posuerunt participationem, qua scilicet inferiora
participant superiora, ut hic homo, hominem; et homo, animal et
bipes. Et inquirebant quid est causa participationis, et quid
participare; ut eis innotesceret quare est unum, hoc quod dico animal
bipes. Alii vero ponunt causam unitatis hominis quamdam
consubstantialitatem sive coexistentiam animae cum corpore; sicut si
significaretur in abstracto anima cum corpore; quasi diceremus
animationem, sicut Lycophron dixit, quod scientia est medium inter
animam et scire. Alii autem dixerunt quod ipsum vivere est medium,
per quod coniungitur anima corpori.
12. Deinde cum
dicit equidem eadem excludit dictas positiones; dicens, quod si hoc
bene dicitur de anima et corpore, quod sit aliquod medium uniens,
eadem ratio erit in omnibus, quae se habent ut forma et materia; quia
secundum hoc, convalescere erit medium quasi quaedam
consubstantialitas, aut quaedam coniunctio sive vinculum inter animam,
per quam subsistit animal, et sanitatem. Et esse trigonum erit
quoddam medium componens figuram trigoni. Et esse album erit quoddam
medium, quo componitur albedo superficiei. Quod est manifeste
falsum. Unde falsum est, quod vivere sit medium, quo componitur
anima corpori; cum vivere nihil aliud sit quam esse animatum.
13. Deinde cum
dicit causa vero assignat causas erroris praedictorum; dicens, quod
causa quare talia posuerunt, est, quia inquirebant quid faciens unum
potentiam et actum, et inquirebant differentias eorum, quasi oporteret
eas colligari per aliquod unum medium, sicut ea quae sunt diversa
secundum actum. Sed sicut dictum est, ultima materia, quae scilicet
est appropriata ad formam, et ipsa forma, sunt idem. Aliud enim
eorum est sicut potentia, aliud sicut actus. Unde simile est quaerere
quae est causa alicuius rei, et quae est causa quod illa res sit una;
quia unumquodque inquantum est, unum est, et potentia et actus
quodammodo unum sunt. Quod enim est in potentia, fit in actu. Et
sic non oportet ea uniri per aliquod vinculum, sicut ea quae sunt
penitus diversa. Unde nulla causa est faciens unum ea quae sunt
composita ex materia et forma, nisi quod movet potentiam in actum.
Sed illa quae non habent materiam simpliciter, per seipsa sunt aliquid
unum, sicut aliquid existens. Et haec de octavo libro dicta
sufficiant.
|
|