|
1. Postquam
determinavit philosophus de ente secundum quod dividitur per decem
praedicamenta, hic intendit determinare de ente secundum quod dividitur
per potentiam et actum. Et dividitur in duas partes. In prima
continuat se ad praecedentia, et manifestat suam intentionem in hoc
libro. In secunda prosequitur quod intendit, ibi, quod quidem
igitur. Dicit ergo primo, quod in praemissis dictum est de ente
primo, ad quod omnia alia praedicamenta entis referuntur, scilicet de
substantia. Et quod ad substantiam omnia alia referantur sicut ad ens
primum, manifestat, quia omnia alia entia, scilicet qualitas,
quantitas et huiusmodi dicuntur secundum rationem substantiae. Dicitur
enim quantitas ex hoc quod est mensura substantiae, et qualitas ex hoc
quod est quaedam dispositio substantiae; similiter in aliis. Et hoc
patet ex hoc, quod omnia accidentia habent rationem substantiae, quia
in definitione cuiuslibet accidentis oportet ponere proprium subiectum,
sicut in definitione simi ponitur nasus. Et hoc declaratum est in
praemissis, scilicet in principio septimi.
2. Sed quia ens
dividitur uno modo secundum quod dicitur quid, scilicet substantia,
aut quantitas, aut qualitas, quod est dividere ens per decem
praedicamenta: alio modo secundum quod dividitur per potentiam et actum
vel operationem, a qua derivatum est nomen actus, ut postea dicetur;
oportet nunc determinare de potentia et actu.
3. Et primo de
potentia quae maxime dicitur proprie, non tamen utile est ad praesentem
intentionem. Potentia enim et actus, ut plurimum, dicuntur in his
quae sunt in motu, quia motus est actus entis in potentia. Sed
principalis intentio huius doctrinae non est de potentia et actu
secundum quod sunt in rebus mobilibus solum, sed secundum quod
sequuntur ens commune. Unde et in rebus immobilibus invenitur potentia
et actus, sicut in rebus intellectualibus.
4. Sed cum
dixerimus de potentia, quae est in rebus mobilibus, et de actu, ei
correspondente, ostendere poterimus et de potentia et actu secundum
quod sunt in rebus intelligibilibus, quae pertinent ad substantias
separatas, de quibus postea agetur. Et hic est ordo conveniens, cum
sensibilia quae sunt in motu sint nobis magis manifesta. Et ideo per
ea devenimus in cognitionem substantiarum rerum immobilium.
5. Ex quo etiam
apparet sensus alterius literae quae sic habet, et quidem potentia quae
dicitur proprie, non solum utilis est ad quod volumus nunc: quia licet
potentia quae est in rebus mobilibus maxime proprie dicatur, non tamen
hoc solum dicitur potentia, ut dictum est. Et utilis est ad
praesentem intentionem, non quasi de ea principaliter intendatur, sed
quia per eam in alias potentias devenimus.
6. Deinde cum
dicit quod quidem determinat de potentia et actu; et dividitur in
partes tres. In prima determinat de potentia. In secunda de actu,
ibi, quoniam autem de potentia secundum motum. In tertia de
comparatione actus ad potentiam, ibi, quoniam autem ipsum prius
determinatum est. Prima dividitur in duas partes. In prima
determinavit de potentia secundum se. Secundo per comparationem ad ea
in quibus est, ibi, quoniam autem haec quidem in inanimatis. Prima
in duas. In prima determinat de potentia. In secunda de impotentia,
ibi, et impotentia et impossibile. Circa primum duo facit. Primo
ostendit quot modis dicitur potentia. Secundo manifestat quamdam
veritatem ex praemissis circa potentiam, ibi, palam igitur quia est
quidem, ut una. Dicit ergo primo, quod determinatum est in aliis,
scilicet quinto huius, quod multipliciter dicitur potentia et posse.
Sed ista multiplicitas quantum ad quosdam modos est multiplicitas
aequivocationis, sed quantum ad quosdam analogiae. Quaedam enim
dicuntur possibilia vel impossibilia, eo quod habent aliquod principium
in seipsis; et hoc secundum quosdam modos, secundum quos omnes
dicuntur potentiae non aequivoce, sed analogice. Aliqua vero dicuntur
possibilia vel potentia, non propter aliquod principium quod in seipsis
habeant; et in illis dicitur potentia aequivoce.
7. Dicit ergo
quod de modis potentiae illi praetermittendi sunt ad praesens, secundum
quod potentia dicitur aequivoce. In quibusdam enim dicitur potentia
non propter aliquod principium habitum, sed propter similitudinem
quamdam, sicut in geometricis. Dicitur enim potentia alicuius lineae
esse quadratum eius; et dicitur quod linea potest in suum quadratum.
Et simili modo potest dici in numeris, quod ternarius potest in
novenarium quod est quadratum eius, eo quod ex ductu eius in seipsum
facit novenarium. Ter enim tria novem faciunt. Ex linea etiam, quae
est radix quadrati, ducta in seipsam fit quadratum. Et similiter est
in numeris. Unde radix quadrati habet aliquam similitudinem cum
materia, ex qua fit res. Et propter hoc per quamdam similitudinem
dicitur potens in quadratum, sicut dicitur materia potens in rem.
8. Similiter in
logicis dicimus aliqua esse possibilia et impossibilia, non propter
aliquam potentiam, sed eo quod aliquo modo sunt aut non sunt.
Possibilia enim dicuntur, quorum opposita contingit esse vera.
Impossibilia vero, quorum opposita non contingit esse vera. Et haec
diversitas est propter habitudinem praedicati ad subiectum, quod
quandoque est repugnans subiecto, sicut in impossibilibus; quandoque
vero non, sicut in possibilibus.
9. His ergo
modis praetermissis, considerandum est de potentiis, quae reducuntur
ad unam speciem, quia quaelibet earum est principium quoddam, et omnes
potentiae sic dictae reducuntur ad aliquod principium ex quo omnes aliae
dicuntur. Et hoc est principium activum, quod est principium
transmutationis in alio inquantum est aliud. Et hoc dicit, quia
possibile est quod principium activum simul sit in ipso mobili vel
passo, sicut cum aliquid movet seipsum; non tamen secundum idem est
movens et motum, agens et patiens. Et ideo dicitur quod principium
quod dicitur potentia activa, est principium transmutationis in alio
inquantum est aliud; quia etsi contingat principium activum esse in
eodem cum passo, non tamen secundum quod est idem, sed secundum quod
est aliud.
10. Et quod ad
illud principium quod dicitur potentia activa, reducantur aliae
potentiae, manifestum est. Nam alio modo dicitur potentia passiva,
quae est principium quod aliquid moveatur ab alio, inquantum est
aliud. Et hoc dicit, quia etsi idem patiatur a seipso, non tamen
secundum idem, sed secundum aliud. Haec autem potentia reducitur ad
primam potentiam activam, quia passio ab agente causatur. Et propter
hoc etiam potentia passiva reducitur ad activam.
11. Alio modo
dicitur potentia quidam habitus impassibilitatis eius quae est in
deterius, idest dispositio quaedam ex qua aliquid habet quod non possit
pati transmutationem in deterius, et hoc est quod non possit pati
corruptionem ab alio inquantum est aliud, scilicet a principio
transmutationis quod est principium activum.
12. Manifestum
est autem quod uterque istorum modorum dicitur per comparationem
alicuius existentis in nobis ad passionem. In quorum uno dicitur
potentia propter principium ex quo aliquis potest non pati; in alio
autem propter principium ex quo quis potest pati. Unde, cum passio ab
actione dependeat, oportet quod in definitione utriusque illorum
modorum ponatur definitio potentiae primae, scilicet activae. Et ita
istae duae reducuntur ad primam, scilicet ad potentiam activam sicut ad
priorem.
13. Iterum alio
modo dicuntur potentiae non solum per ordinem ad facere et pati, sed
per ordinem ad hoc quod est bene in utroque; sicut dicimus aliquem
potentem ambulare, non quod possit ambulare quoquo modo, sed eo quod
possit bene ambulare. Et e converso dicimus esse de claudicante, quod
non possit ambulare. Similiter dicimus ligna combustibilia eo quod
comburi possint de facili. Ligna vero viridia, quae non de facili
comburuntur, dicimus incombustibilia. Unde manifestum est quod in
definitione harum potentiarum, quae dicuntur respectu bene agere vel
pati, includuntur rationes primarum potentiarum, quae dicebantur
simpliciter agere et pati: sicut in bene agere includitur agere; et
pati, in eo quod est bene pati. Unde manifestum est, quod omnes isti
modi potentiarum reducuntur ad unum primum, scilicet ad potentiam
activam. Et inde patet quod haec multiplicitas non est secundum
aequivocationem, sed secundum analogiam.
14. Deinde cum
dicit palam igitur ex praedictis quamdam veritatem circa praedictas
potentias manifestat; et dicit, quod potentia faciendi et patiendi est
quodammodo una potentia, et quodammodo non. Una quidem est, si
consideretur ordo unius ad aliam; una enim dicitur per respectum ad
alteram. Potest enim dici aliquid habens potentiam patiendi, quia
ipsum habet per se potentiam ut patiatur, vel eo quod habet potentiam
ut aliud patiatur ab ipso. Et hoc secundo modo potentia activa est
idem cum passiva: ex eo enim quod aliquid habet potentiam activam,
habet potentiam ut patiatur aliud ab ipso.
15. Si autem
considerentur hae duae potentiae, activa scilicet et passiva, secundum
subiectum, in quibus sunt, sic est alia potentia activa et alia
passiva. Potentia enim passiva est in patiente, quia patiens patitur
propter aliquod principium in ipso existens, et huiusmodi est materia.
Potentia autem passiva nihil aliud est quam principium patiendi ab
alio. Sicut comburi quoddam pati est; et principium materiale propter
quod aliquid est aptum combustioni, est pingue vel crassum. Unde ipsa
potentia est in combustibili quasi passiva. Et similiter illud quod
sic cedit tangenti ut impressionem quamdam recipiat, sicut cera vel
aliquid huiusmodi, inquantum tale est frangibile. Vel suppositum,
idest masculinum, est subiectum proprium huius passionis, quae est
eunuchizari. Et similiter est in aliis, quae patiuntur, secundum
quod in eis est principium quoddam patiendi, quod dicitur potentia
passiva. Potentia vero activa est in agente, ut calor in
calefactivo, et ars aedificativa in aedificante.
16. Et quia
potentia activa et passiva in diversis sunt, manifestum est quod nihil
patitur a seipso, inquantum aliquid est aptum natum agere vel pati.
Per accidens autem aliquid pati contingit a seipso; sicut medicus
sanat seipsum, non ut medicum, sed sicut infirmum. Ideo autem non
patitur aliquid a seipso, quia per se loquendo, alicui uni et eidem
inest unum dictorum principiorum et non aliud. Cui enim inest
principium agendi, non inest principium patiendi, nisi secundum
accidens, ut dictum est.
17. Deinde cum
dicit et impotentia determinat de impotentia; dicens, quod
impotentia, quia est contraria dictae potentiae, et impossibile, quod
dicitur secundum huiusmodi impotentiam, est privatio praedictae
potentiae. Hoc autem dicit ad differentiam impossibilis, quod
significat aliquem modum falsitatis, quod non dicitur secundum aliquam
impotentiam sicut nec possibile secundum aliquam potentiam. Quia enim
privatio et habitus sunt eiusdem et secundum idem, necesse est quod
potentia et impotentia sint eiusdem et secundum idem. Et ideo quot
modis dicitur potentia, tot modis dicitur impotentia sibi opposita.
18. Sed
sciendum est quod privatio dicitur multipliciter. Uno enim modo
quicquid non habet aliquid, potest dici esse privatum; sicut si
dicamus lapidem privatum visu, eo quod non habet visum. Alio modo
dicitur privatum solum quod est aptum natum habere, et non habet. Et
hoc dupliciter. Uno modo universaliter quando non habet; sicut si
dicatur canis privatus visu, quando non habet visum. Alio modo si non
habet, quando aptus natus est habere. Unde canis ante nonum diem non
dicitur privatus visu. Et iterum hoc diversificatur. Nam uno modo
dicitur privatum eo quod non habet aliquo modo determinato, scilicet
perfecte et bene; sicut cum vocamus caecum eum qui non bene videt.
Alio modo quando non habet omnino; sicut dicimus privatum visu, qui
omnino visum non habet. Quandoque vero in ratione privationis
includitur violentia. Unde quaedam dicimus privari, quando per
violentiam amiserunt ea quae nata sunt habere.
|
|