|
1. Hic
comparat philosophus actum ad potentiam secundum veritatem et
falsitatem. Et circa hoc tria facit. Primo ponit quod verum et
falsum praecipue dicitur secundum actum. Secundo manifestat
propositum, ibi, hoc autem in rebus est componi aut dividi. Tertio
concludit quoddam corollarium, ibi, palam etiam et quia de
immobilibus. Dicit ergo primo, quod cum ens et non ens ei oppositum
dividantur dupliciter: uno modo secundum diversa praedicamenta, quae
sunt substantia, quantitas, qualitas et cetera; alio modo secundum
potentiam et actum, vel unius, vel alterius contrariorum, quia
utrumque contrariorum contingit actu esse et potentia: hoc quod est in
actu, maxime proprie dicitur aut verum aut falsum.
2. Deinde cum
dicit hoc autem probat quod proposuerat. Et circa hoc tria facit.
Primo manifestat in substantiis continuis. Secundo in simplicibus,
ibi, circa incomposita. Tertio colligit utrumque, ibi, esse vero ut
verum. Circa primum duo facit. Primo manifestat propositum;
dicens, quod hoc, scilicet esse verum vel falsum in rebus, nihil est
aliud quam componi et dividi. Unde qui putat dividi quod est divisum
in rebus, verus est in sua opinione; ut qui putat hominem non esse
asinum: et similiter qui putat componi quod est compositum in rebus,
ut qui putat hominem esse animal. Ille autem mentitur in opinando,
qui e contrario habet res aliter in sua opinione, quam res sint in sua
natura: ut qui putat hominem asinum, aut non esse animal: quia quando
aliquid est aut non est, tunc dicitur verum vel falsum.
3. Quod sic
considerandum est. Non enim ideo tu es albus, quia nos vere
existimamus te esse album; sed e converso, ideo existimamus te album,
quia tu es albus. Unde manifestum est, quod dispositio rei est causa
veritatis in opinione et oratione.
4. Hoc autem
addit ad manifestandum quod supra dixerat, quod verum et falsum est in
rebus componi et dividi. Oportet enim veritatem et falsitatem quae est
in oratione vel opinione, reduci ad dispositionem rei sicut ad causam.
Cum autem intellectus compositionem format, accipit duo, quorum unum
se habet ut formale respectu alterius: unde accipit id ut in alio
existens, propter quod praedicata tenentur formaliter. Et ideo, si
talis operatio intellectus ad rem debeat reduci sicut ad causam,
oportet quod in compositis substantiis ipsa compositio formae ad
materiam, aut eius quod se habet per modum formae et materiae, vel
etiam compositio accidentis ad subiectum, respondeat quasi fundamentum
et causa veritatis, compositioni, quam intellectus interius format et
exprimit voce. Sicut cum dico, Socrates est homo, veritas huius
enunciationis causatur ex compositione formae humanae ad materiam
individualem, per quam Socrates est hic homo: et cum dico, homo est
albus, causa veritatis est compositio albedinis ad subiectum: et
similiter est in aliis. Et idem patet in divisione.
5. Secundo
ibi, si igitur concludit ex dictis, quod si compositio et divisio rei
est causa veritatis et falsitatis in opinione et oratione, necesse est
quod secundum differentiam compositionis et divisionis eius quod est in
rebus, est differentia veritatis et falsitatis in opinione et
oratione. In rebus autem talis differentia invenitur circa
compositionem et divisionem: quod quaedam semper componuntur, et
impossibile est ea dividi; sicut animae rationali coniungitur natura
sensitiva semper, et impossibile est quod dividatur ab ea, ita
scilicet quod anima rationalis sit sine virtute sentiendi, licet e
converso posset esse anima sensitiva sine ratione. Quaedam vero sunt
divisa, et impossibile est ea componi, sicut nigrum albo, et formam
asini homini. Quaedam vero se habent ad contraria, quia possunt
componi et dividi, sicut homo albus, et etiam currens.
6. Esse
autem, in quo consistit compositio intellectus, ut affirmatio,
compositionem quamdam et unionem indicat: non esse vero, quod
significat negatio, tollit compositionem, et designat pluralitatem et
diversitatem. Unde manifestum est, quod in his, quae contingit
componi et dividi, una et eadem oratio sit quandoque vera, quandoque
falsa; sicut haec oratio, Socrates sedet, est vera eo sedente,
eadem autem falsa eo surgente. Et similiter est de opinione. Sed in
his quae non possunt aliter se habere, scilicet quae semper componuntur
vel dividuntur, non est possibile quod eadem opinio vel oratio
quandoque sit vera, quandoque falsa; sed quae est vera, semper est
vera; et quae est falsa, semper est falsa. Sicut haec est vera,
homo est animal; haec autem falsa, homo est asinus.
7. Deinde cum
dicit circa incomposita ostendit quomodo in simplicibus possit esse
verum et falsum. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit non
similiter esse verum in simplicibus et in compositis; dicens, quod
circa incomposita et simplicia, cuiusmodi sunt substantiae
immateriales, non est verum vel falsum per compositionem aut divisionem
quae fit in rebus, sed per hoc quod cognoscitur quod quid est, aut non
cognoscitur. Cum enim attingamus ad cognoscendum quod quid est
alicuius simplicis, tunc intellectus videtur verus esse. Cum autem
non attingimus ad cognoscendum quod quid est, sed aliquid aliud ei
attribuit, tunc falsus est.
8. Non enim in
simplicibus est compositio, ut possit dici quod quando componitur res,
tunc intellectus componens sit verus; vel quando divisum est in re,
quod intellectus componit, tunc intellectus non sit verus. Vel
aliter: non est in simplicibus compositio, ita quod cum dicitur de eo
affirmative quod sit, significetur eius compositio; et cum dicitur de
eo quod non sit negative, significetur eius divisio. Sicut in rebus
compositis, cum dicitur, quod lignum sit album, significatur eius
compositio; aut cum dicitur, quod non sit lignum album, aut quod
diametrum non sit commensurabile, significatur eius divisio.
9. Et sic
patet quod verum et falsum non est similiter in simplicibus, sicut in
compositis. Neque hoc mirum est, quia etiam esse non est similiter in
utrisque. Sed esse compositorum surgit ex componentibus, non autem
esse simplicium. Verum autem consequitur ens; quia, sicut in secundo
huius est habitum, eadem est dispositio rerum in esse et in veritate.
Unde quae non sunt similia in esse, non sunt similia in veritate.
10. Secundo
ibi, sed hoc ostendit qualiter sit verum et falsum in simplicibus;
dicens, quod huiusmodi est verum et falsum in simplicibus, ut
dicetur. Attingere enim mente ad ipsum simplex, ut scilicet
apprehendatur quid est, et dicere, idest significare voce ipsum
simplex, hoc est verum, quod est in simplicibus. Et, quia dicere
quandoque sumitur pro praedicatione affirmativa quae cum compositione
fit, hunc intellectum removet; dicens, quod non est idem affirmatio
et dictio: quia affirmatio est per hoc, quod aliquid dicitur de
aliquo, quod est cum compositione; dictio autem simplex prolatio
alicuius.
11. Sic ergo
attingere et dicere, est verum; sed non attingere mente ipsa
simplicia, est ea penitus ignorare. Quicumque enim non attingit ad
quod quid est rei simplicis, penitus ignorat ipsam: non enim potest
aliquid eius scire, et aliquid ignorare, ex quo non est compositum.
12. Videbatur
autem, quod sicut dixerat, quod attingere simplicia est dicere verum
in eis, ita non attingere est falsum, aut decipi. Hoc autem non
dixit, sed dixit quod non attingere est ignorare; et ideo subdit
causam, quare non attingere non est decipi; dicens, quod circa quod
quid est non est decipi; nisi secundum accidens. Quod sic
intelligendum est.
13. Dictum
est enim superius in septimo et in octavo, quod in substantiis
simplicibus idem est res, et quod quid est eius. Sic igitur cum
substantia simplex sit ipsum quod quid est, idem iudicium est de
cognitione substantiae simplicis, et de cognitione eius quod quid est.
Sed circa quod quid est non decipitur intellectus nisi per accidens:
aut enim per intellectum attingit aliquis quod quid est rei, et tunc
vere cognoscit quid est res; aut non attingit, et tunc non apprehendit
rem illam. Unde circa eam non verificatur neque decipitur. Propter
quod dicit Aristoteles in tertio de anima, quod sicut sensus circa
propria obiecta semper est verus, ita intellectus circa quod quid est,
quasi circa proprium obiectum. Et quod intellectus circa quod quid est
non decipiatur, non solum est in simplicibus substantiis, sed etiam in
compositis.
14. Quomodo
autem per accidens decipiatur aliquis circa quod quid est,
considerandum est. Non enim decipitur quis circa quod quid est, nisi
componendo, aut dividendo. Quod quidem in substantiis compositis
contingit dupliciter. Uno modo per compositionem definitionis ad rem
definitam, aut divisionem. Ut si aliquis diceret: asinum esse animal
rationale mortale; aut: homo non est animal rationale mortale,
utrobique falsum est. Alio modo secundum quod definitio constituitur
ex partibus, quae non sunt invicem componibiles: ut si quis assignaret
hanc definitionem, homo est animal insensibile. Primo igitur modo
definitio dicitur esse falsa, quia non est huius. Secundo modo
dicitur esse falsa per se, ut supra in quinto docuit philosophus.
15. In
simplicibus vero substantiis non potest esse deceptio circa quod quid
est per accidens nisi primo modo: non enim eorum quod quid est, est
compositum ex pluribus, circa quorum compositionem vel divisionem
possit accidere falsum.
16. Et omnes
adaptat quod dixerat de substantiis simplicibus ad principale
propositum: scilicet ad ostendendum quod verum magis est actu quam in
potentia. Ostenderat quidem hoc circa composita, pro eo quod verum
est circa compositionem et divisionem, quae actum designant: in
substantiis vero simplicibus ex eo quod non est in eis falsum, sed
tantum verum. Propter quod non sunt in potentia, sed in actu.
17. Dicit
ergo quod omnes substantiae simplices sunt actu entes, et nunquam entes
in potentia: quia, si quandoque essent in actu, et quandoque in
potentia, generarentur et corrumperentur: sed hoc non potest esse, ut
ostensum est: nam huiusmodi substantiae sunt formae tantum, unde etiam
secundum se sunt entes; ens autem secundum seipsum non generatur neque
corrumpitur. Omne enim quod generatur ex aliquo generatur: ens autem
simpliciter inquantum ens, non potest ex aliquo generari. Non enim
est aliquid extra ens, sed extra tale ens; utputa extra hominem est
aliquod ens. Unde hoc ens potest generari secundum quid, sed ens
simpliciter non. Id ergo, quod est ens secundum se, per hoc, quod
ipsum est forma, ad quam sequitur ens, non est generabile. Unde non
est quandoque in potentia, quandoque in actu.
18. Et ideo,
quia circa actum maxime consistit verum, quaecumque sunt talia, quae
sunt solum in actu, et sunt id quod vere aliquid est, quia sunt
quidditates et formae, circa ea non convenit decipi, aut esse falsum.
Sed oportet ut intelligantur si mente attingantur, vel penitus non
intelligantur si mente non attingantur.
19. Sed
quamvis in eis non contingat decipi secundum se, contingit tamen cum
quaeritur de eis quod quid est, scilicet si talia sunt aut non. Et
sic contingit decipi in eis per accidens: utputa si quis quaerat de
aliqua substantia simplici utrum sit ignis, aut substantia corporea,
vel non: quia, si attribuitur ei esse substantiam corpoream, erit
falsitas per accidens propter compositionem.
20. Deinde
cum dicit esse vero colligit quod dixerat de vero et falso tam circa
composita quam circa simplicia; dicens, quod hoc ipsum esse quod
significat veritatem, et non esse quod significat falsitatem (quia qui
dicit, homo est albus, significat hoc esse verum; qui dicit, non est
albus, significat hoc esse falsum): hoc, inquam, esse et non esse,
uno modo dicitur, scilicet in compositione, scilicet quod est verum si
componitur in re quod intellectus componit: falsum autem si non
componitur in re quod intellectus componit, intelligens aut
denuncians.
21. Alio vero
modo in rebus simplicibus verum est, si id quod est vere ens, idest
quod est ipsum quod quid est, idest substantia rei simplex, sic est
sicut intelligitur: si vero non est ita sicut intelligitur, non est
verum in intellectu. Et sic est verum intelligere ipsa, sed falsum
non est ibi, neque deceptio, ut expositum est, sed ignorantia. Quia
si non attingit ad quod quid est, penitus ignorat rem illam. In
compositis autem potest unum scire, et circa alias proprietates eius
decipi.
22. Qualis
autem ignorantia est, ostendit cum dicit, quod illa ignorantia non est
talis privatio sicut caecitas quae est privatio potentiae visivae.
Unde illa ignorantia similis caecitati esset, si aliquis non haberet
vim intellectivam ad attingendum substantias simplices. Ex quo patet
quod secundum sententiam Aristotelis humanus intellectus potest
pertingere ad intelligendum substantias simplices. Quod videtur sub
dubio reliquisse in tertio de anima.
23. Deinde
cum dicit palam etiam inducit quoddam corollarium; dicens, quod ex
dictis manifestum est, quod de immobilibus non est deceptio secundum
quando. In contingentibus vero contingit decipi secundum quando, in
his scilicet quae non semper sunt: utputa, si Socrates est sessurus,
et hoc aliquis putet, potest aliquis decipi in eo quod putet eum
sessurum quando non est sessurus; et similiter si putet eclipsim
futuram quando non est futura. Sed in rebus immobilibus et quae semper
sunt, non potest contingere nisi uno modo: scilicet si quis putet ea
esse mobilia, et non semper esse: tunc enim decipitur in eis, sed non
secundum quando. Et ideo dicit: si quis putet ea esse immobilia, non
decipitur in eis secundum quando.
24. Et hoc
ideo dicit, quia si quis putat ea esse immobilia, non putabit ea
quandoque esse et quandoque non esse, et sic non decipitur in eis
secundum quando. Ut si quis putet triangulum non permutari, non
opinabitur quod quandoque habeat duos rectos, quantum ad
aequivalentiam, et quandoque non. Sic enim permutaretur et non
permutaretur.
25. Sed in
rebus immobilibus convenit sub aliquo communi accipere aliquid, quod
sic se habet, et aliquid quod non sic: puta sub triangulo aliquem
aequilaterum, et aliquem non. Et convenit dubitari de numero pari,
utrum nullus sit primus, vel aliqui sint primi, aliqui non. Numerus
primus dicitur quem sola unitas mensurat. Unde inter numeros pares,
solus binarius est primus, et nullus aliorum. Et circa unum numero in
rebus immobilibus non convenit errare ac decipi, neque quantum ad hoc.
Non enim in eodem numero potest aliquis putare aliquem sic se habere,
et aliquem non sic. Unum enim numero non dividitur in multa. Unde
oportebit, quod simpliciter dicat verum vel falsum, cum illud unum
numero semper similiter se habeat, nec sit in eo accipere
diversitatem, neque quantum ad tempus, neque quantum ad supposita.
Ex quibus apparet, quod verum est magis circa actum. Immobilia
enim, inquantum huiusmodi, semper sunt actu.
|
|