|
1. Postquam
philosophus ostendit quot modis dicitur potentia, hic determinat de
potentia per comparationem ad ea quibus inest; et dividitur in duas
partes. In prima ostendit differentiam potentiarum adinvicem secundum
diversitatem eorum in quibus sunt. In secunda ostendit quomodo
potentia et actus sint simul vel non sint in substantia, ibi, sunt
autem quidam. Circa primum tria facit. Primo ostendit differentiam
potentiarum secundum ea in quibus sunt; dicens, quod cum potentiae
sint principia quaedam agendi et patiendi, horum principiorum quaedam
sunt in inanimatis, et quaedam in animatis. Et, quia animata
componuntur ex corpore et anima, principium autem agendi et patiendi,
quae sunt in corpore animatorum, non differunt ab his quae sunt in
animatis, ideo addit, et in anima. Quia videlicet principia agendi
quae sunt in anima, manifeste differunt ab his quae sunt in rebus
inanimatis.
2. Et iterum
animae plures sunt: quarum multae non multum differunt in agendo et
patiendo a rebus inanimatis, quae instinctu naturae operantur. Nam
partes animae nutritivae et sensitivae, impulsu naturae operantur.
Sola autem pars animae rationalis est domina sui actus: in quo differt
a rebus inanimatis. Et ideo postquam dixit differentiam in anima,
addit, et in anima rationem habente. Quia scilicet illa principia
animatorum a principiis inanimatorum specialiter differunt, quae sunt
in parte animae rationalis. Unde patet quod potentiarum animae, aliae
sunt irrationales, aliae vero cum ratione.
3. Et quae sunt
cum ratione exponit, cum subdit, quod omnes artes factivae, ut
fabrilis et aedificativa et ceterae huiusmodi, quarum actiones in
materiam exteriorem transeunt, et omnes scientiae, quae scilicet non
habent operationem in exteriorem materiam transeuntem, sicut sunt
scientiae morales et logicae, omnes inquam huiusmodi artes, potentiae
quaedam sunt. Quod exinde concluditur, quia sunt principia
permutationis in aliud inquantum aliud est; quod est definitio
potentiae activae, ut ex praedictis patet.
4. Secundo ibi,
et quae quidem assignat differentiam inter praedictas potentias;
dicens, quod potentiae rationales eaedem se habent ad contraria; sicut
ars medica quae est quaedam potentia, ut dictum est, se habet ad
infirmitatem et sanitatem faciendam. Potentiae autem irrationales non
se habent ad opposita, sed una est ad unum effectum tantum, per se
loquendo. Sicut calidum solis calefacit per se, etsi per accidens
possit esse causa frigiditatis, inquantum aperiendo poros exhalare
facit interius calidum; vel consumendo materiam humoris calidi, ipsum
calidum destruit, et per consequens infrigidat.
5. Deinde cum
dicit causa autem assignat philosophus causam praedictae differentiae;
quae talis est. Nam scientia, quae est potentia rationalis, est
quaedam ratio rei scitae in anima. Eadem autem ratio rem manifestat et
eius privationem, licet non similiter; quia primo manifestat eam rem
existentem, per posterius autem eius privationem. Sicut per rationem
visus per se cognoscitur ipsa visiva potentia, ex consequenti vero
caecitas; quae nihil aliud est, quam ipsa carentia visus in eo quod
natum est habere visum. Unde necessarium est, si scientia est quaedam
ratio rei scitae in anima, quod eadem sit scientia contrariorum.
Unius quidem per prius et secundum se, alterius vero per posterius.
Sicut medicina per prius est cognoscitiva et factiva sanitatis, per
posterius autem infirmitatis; quia et hoc, ut iam dictum est, est de
ratione rei scitae in anima, quae est unius oppositorum secundum se,
et alterius secundum accidens.
6. Et, quia
quod philosophus supra de privatione dixerat, postmodum ad contrarium
transtulit, ostendit quod eadem ratio est de contrario et privatione.
Sicut enim per negationem et ablationem manifestatur privatio, ut puta
ablatio visus manifestat caecitatem; ita per negationem et ablationem
manifestatur contrarium: quia privatio, quae nihil aliud est quam
ablatio alterius, est quoddam primum principium inter contraria.
Omnium enim contrariorum unum est sicut perfectum, alterum vero sicut
imperfectum, et privatio alterius. Nigrum enim est privatio albi, et
frigidum est privatio calidi. Sic igitur patet, quod eadem scientia
se habet ad contraria.
7. Hoc autem
manifestat consequenter, cum dicit quoniam autem accedit ergo ad
assignandum causam praedictae differentiae. Manifestum est enim quod
res naturales operantur per formas sibi inhaerentes. Non autem possunt
eidem inesse formae contrariae. Unde impossibile est quod eadem res
naturalis faciat contraria. Sed scientia est quaedam potentia
actionis, et motus principium, ex eo quod aliquis habet rationem rei
faciendae, et hoc principium motus est in anima. Et quia ita est,
sequitur quod res naturales faciant unum tantum; sicut salubre facit
solum sanitatem, et calefactivum facit solum caliditatem, et
infrigidativum facit solum frigiditatem. Sed ille qui agit per
scientiam operatur utrumque oppositorum, quia eadem ratio est utriusque
in anima, quia habet principium talis motus, licet non similiter,
sicut dictum est.
8. Et ideo,
sicut actio naturalis procedit ad effectum, quasi copulata ad formam,
quae est principium actionis cuius similitudo relinquitur in effectu,
ita anima movet per suam operationem ad ambo opposita ab eodem
principio, idest a ratione quae est una duorum oppositorum, copulans
ad ipsum principium utrumque motum, et ad ipsum principium utrumque
terminans, inquantum similitudo illius principii in utroque oppositorum
in esse productorum salvatur. Manifestum est igitur quod potentiae
rationales contrarium faciunt potentiis irrationalibus; quia potentia
rationalis facit opposita, non autem potentia irrationalis, sed unum
tantum. Et hoc ideo est, quia unum principium oppositorum continetur
in ratione scientiali, ut dictum est.
9. Deinde cum
dicit palam autem ponit comparationem quorumdam modorum potentiae
superius sub eis positorum. Dictum est supra quod aliquid dicitur
habere potentiam activam vel passivam, quandoque quidem ex hoc solum
quod potest agere vel pati, quandoque vero ex hoc quod potest bene
agere vel pati. Dicit ergo quod ad potentiam bene faciendi vel
patiendi sequitur potentia faciendi, sed non e converso. Sequitur
enim, si aliquis benefacit, quod faciat, sed non e converso.
|
|