|
1. Postquam
philosophus comparavit superius potentias adinvicem, hic incipit
ostendere quomodo potentia et actus se habent in eodem subiecto: et
dividitur in duas partes. In prima excludit quorumdam falsas
opiniones. In secunda determinat veritatem, ibi, omnibus autem
potentiis. Prima autem dividitur in duas. In prima excludit
opinionem dicentium nihil esse possibile, nisi quando est actu. In
secunda excludit opinionem dicentium e converso omnia esse possibilia,
licet non sint actu, ibi, si autem est quod dictum est possibile.
Circa primum duo facit. Primo excludit dictam positionem erroneam.
Secundo ostendit quid sit esse possibile, et quid sit esse actu,
ibi, est autem possibile. Circa primum tria facit. Primo ponit
opinionem. Secundo destruit eam, ibi, quibus accidentia et cetera.
Tertio concludit suam intentionem, ibi, si ergo non contingit.
Dicit ergo primo, quod quidam dixerunt quod tunc solum est aliquid in
potentia, quando est in actu; utputa quod ille qui non aedificat
actu, non potest aedificare; sed tunc solum potest, quando actu
aedificat. Et similiter dicunt de aliis. Et ratio huius positionis
esse videtur, quia opinabantur quod omnia ex necessitate contingerent
secundum aliquam commixtionem causarum. Et sic, si omnia ex
necessitate eveniunt, sequitur quod ea quae non eveniunt, non
possibile est esse.
2. Deinde cum
dicit quibus accidentia ponit rationes contra praedictam positionem
ducentes ad inconvenientia: quarum prima talis est. Aedificantem
esse, est esse potentem aedificare. Si igitur nullus est potens
facere nisi quando facit, non est aliquis aedificator nisi quando
aedificat; et similiter est de aliis artibus. Nam omnes artes sunt
potentiae quaedam, ut dictum est. Sequitur ergo quod nullus habeat
artem aliquam, nisi quando secundum eam operatur.
3. Sed id
ostenditur impossibile, suppositis duobus: quorum unum est, quod
ille, qui prius non habuit aliquam artem, impossibile est quod eam
habeat postmodum, nisi addiscat eam, vel eam aliquo modo accipiat,
scilicet inveniendo.
4. Aliud est,
quod si quis habuit aliquam artem, impossibile est eum postmodum non
habere eamdem, nisi eam aliquo modo abiiciat, vel per oblivionem, aut
per aliquam infirmitatem, aut per longitudinem temporis, quo aliquis
scientia non utitur. Haec enim est causa oblivionis. Non autem
potest esse quod aliquis amittat artem corrupta re, sicut quandoque
convenit quod vera cognitio amittitur mutata re; ut cum quis opinatur
vere Socratem sedere, eo surgente perit eius vera opinio: hoc autem
non potest dici circa artem. Nam ars non est cognitio eius quod est,
sed eius quod faciendum est. Et ita quamdiu durat materia, ex qua ars
potest aliquid facere, semper res artis est. Unde non potest ars
amitti corrupta re nisi modis praemissis.
5. Ex his autem
duobus propositis philosophus sic arguit. Si aliquis non habet artem
nisi quando ea utitur, tunc quando incipit uti, de novo habet artem;
ergo oportet vel quod discat eam, vel qualitercumque acquirat eam. Et
similiter quando desinit uti arte, sequitur quod arte careat; et ita
amittet artem quam prius habebat, vel oblivione, vel passione, vel
tempore. Quorum utrumque patet esse falsum. Non igitur verum est
quod solum tunc aliquis habeat potentiam quando operatur.
6. Deinde cum
dicit et inanimata secundam rationem ponit, quae quidem procedit in
irrationabilibus, quae sunt in rebus inanimatis, scilicet calidum et
frigidum, dulce et amarum, et alia huiusmodi, quae sunt principia
activa immutantia sensus, et ita sunt quaedam potentiae. Si igitur
potentia non inest alicui nisi quando agit, sequitur quod nihil est
calidum vel frigidum, dulce vel amarum, et huiusmodi, nisi quando
sentitur immutans sensum. Hoc autem patet esse falsum. Nam si hoc
esset verum, sequeretur quod opinio Protagorae esset vera, quae
dicebat omnes proprietates et naturas rerum consistere solum in sentiri
et opinari. Ex quo consequebatur contradictoria simul esse vera, cum
diversi circa idem contradictorie opinentur. Contra quam opinionem
philosophus in quarto superius disputavit. Falsum est igitur quod
potentia non sit sine actu.
7. Deinde cum
dicit at vero tertiam rationem ponit, quae talis est. Sensus est
potentia quaedam. Si igitur potentia non est absque actu, sequetur
quod aliquis non habeat sensum nisi quando sentit, utputa visum aut
auditum. Sed ille qui non habet visum, cum sit natus habere, est
caecus; et qui non habet auditum est surdus. Sic igitur eadem die
frequenter erit surdus et caecus; quod manifeste est falsum. Nam
caecus non fit postea videns, neque surdus audiens.
8. Deinde cum
dicit amplius si quartam rationem ponit, quae talis est. Impossibile
est agere quod caret potentia. Si igitur aliquis non habet potentiam
nisi quando agit, sequetur quod quando aliquis non agit, impossibile
sit ipsum agere. Sed quicumque dicit aliquid esse aut futurum esse
quod impossibile est fieri, mentitur. Et hoc patet ex ipsa
significatione huius nominis, impossibile. Nam impossibile dicitur
falsum quod non potest contingere. Sequitur igitur quod id quod non
est, nullo modo possit fieri. Et ita ista potentia tollet motum et
generationem; quia stans semper stabit, et sedens semper sedebit. Si
enim aliquis sedet, nunquam postea stabit; quia dum non stat, non
habet potentiam standi. Et ita non possibile est eum stare, et per
consequens impossibile eum surgere. Et similiter quod non est album,
impossibile erit esse album. Et ita non poterit dealbari. Et
similiter in omnibus aliis.
9. Deinde cum
dicit si ergo concludit suam intentionem, dicens, quod si praedicta
inconvenientia non possunt concedi, manifestum est quod potentia et
actus diversa sunt. Sed illi, qui ponunt positionem praedictam,
faciunt potentiam et actum esse idem, in eo quod dicunt tunc solum
aliquid esse in potentia, quando est actu. Ex quo patet quod non
parvum quid a natura destruere intendunt. Tollunt enim motum et
generationem, ut dictum est. Unde, cum hoc non possit sustineri,
manifestum est quod aliquid est possibile esse quod tamen non est, quod
aliquid est possibile non esse, et tamen est. Et similiter in aliis
categoriis, idest praedicamentis; quia possibile est aliquem vadere et
non vadit, et e converso non vadere qui vadit.
10. Deinde cum
dicit est autem ostendit quid sit esse in potentia, et quid esse in
actu. Et primo quid sit esse in potentia, dicens, quod id dicitur
esse in potentia, quod si ponatur esse actu, nihil impossibile
sequitur. Ut si dicatur, aliquem possibile est sedere, si ponatur
ipsum sedere non accidit aliquod impossibile. Et similiter de moveri
et movere, et de aliis huiusmodi.
11. Secundo
ibi, venit autem ostendit quid sit esse in actu; et dicit, quod hoc
nomen actus, quod ponitur ad significandum endelechiam et
perfectionem, scilicet formam, et alia huiusmodi, sicut sunt
quaecumque operationes, veniunt maxime ex motibus quantum ad originem
vocabuli. Cum enim nomina sint signa intelligibilium conceptionum,
illis primo imponimus nomina, quae primo intelligimus, licet sint
posteriora secundum ordinem naturae. Inter alios autem actus, maxime
est nobis notus et apparens motus, qui sensibiliter a nobis videtur.
Et ideo ei primo impositum fuit nomen actus, et a motu ad alia
derivatum est.
12. Et propter
hoc moveri non attribuitur non existentibus; licet quaedam alia
praedicata non existentibus attribuantur. Dicimus enim non entia esse
intelligibilia vel opinabilia, aut etiam concupiscibilia, sed non
dicimus ea esse mota. Quia, cum moveri significet esse actu,
sequeretur quod non entia actu essent actu; quod patet esse falsum.
Etsi enim quaedam non entia sint in potentia, tamen ideo non dicuntur
esse, quia non sunt in actu.
13. Deinde cum
dicit si autem postquam philosophus destruxit opinionem dicentium nihil
esse possibile nisi quando est actu, hic destruit contrariam opinionem
dicentium omnia possibilia: et circa hoc duo facit. Primo destruit
hanc positionem. Secundo determinat quamdam veritatem circa
consequentiam possibilium, ibi, simul autem palam. Dicit ergo
primo, quod si verum est quod aliquid dicatur esse possibile ex eo quod
aliquid sequitur, secundum quod dictum est, quod possibile est, quod
si ponatur esse, non sequitur impossibile; manifestum est quod non
contingit verum esse hoc quod dicunt quidam, quod unumquodque possibile
est, etiam si nunquam futurum sit. Ita quod per hanc positionem
impossibilia tolluntur. Sicut si aliquis dicat diametrum quadrati
commensurari lateri esse possibile, sed tamen non commensurabitur, et
eodem modo dicatur de aliis impossibilibus, et non cogitet quod
diametrum quadrati commensurari lateri est impossibile: dico quod
ponentes hanc positionem, quantum ad aliquid dicunt verum, et quantum
ad aliquid dicunt falsum.
14. Sunt enim
aliqua, de quibus nihil prohibebit dicere quod sunt possibilia esse aut
fieri, cum tamen nunquam sint futura, nec unquam fiant; sed hoc non
potest dici de omnibus. Sed secundum ea quae superius dicta sunt, et
quae nunc oportet nos supponere, illa solum possibile est esse aut
fieri, licet non sint, quibus positis non sequitur aliquid
impossibile. Posito autem quod diametrum commensuraretur, sequitur
aliquid impossibile. Et ideo non potest dici quod diametrum
commensurari, sit possibile. Est enim non solum falsum, sed
impossibile.
15. Quaedam
vero sunt falsa tantum, sed non impossibilia, sicut Socratem sedere
et stare. Non enim idem est falsum esse et esse impossibile; sicut te
stare nunc est falsum, sed non impossibile. Praedicta ergo positio
quantum ad aliqua, vera est, quia quaedam sunt possibilia, licet sint
falsa. Non autem quantum ad omnia; quia quaedam sunt falsa et
impossibilia.
16. Deinde cum
dicit simul autem quia dixerat quod possibile iudicatur aliquid ex hoc,
quod ex ipso non sequitur impossibile, ostendit qualiter habeant se
consequentia possibilia; dicens, quod ex definitione possibilis
superius posita non solum destruitur praemissa positio, sed etiam simul
est manifestum quod si alicuius conditionalis antecedens est possibile,
et consequens possibile erit. Ut si haec conditionalis sit vera, si
est a est b, necesse est si a sit possibile, quod b sit possibile.
17. Sciendum
tamen est ad huius intellectum, quod possibile dupliciter dicitur.
Uno modo secundum quod dividitur contra necesse; sicut dicimus illa
possibilia quae contingunt esse et non esse. Et sic accepto
possibili, non habet locum quod hic dicitur. Nihil enim prohibet quod
antecedens sit contingens esse et non esse, consequens tamen sit
necessarium; sicut patet in hac conditionali, si Socrates ridet, est
homo.
18. Alio vero
modo possibile dicitur secundum quod est commune ad ea quae sunt
necessaria, et ad ea quae contingunt esse et non esse, prout possibile
contra impossibile dividitur. Et sic loquitur hic philosophus; dicens
de possibili, quod necesse est consequens esse possibile, si
antecedens fuit possibile.
19. Detur enim
haec conditionalis esse vera, si est a, est b, et detur antecedens,
scilicet a, esse possibile. Aut igitur necesse est b esse possibile,
aut non. Si est necesse, habetur propositum. Si non est necesse,
nihil prohibet ponere oppositum, scilicet b non esse possibile. Sed
haec non potest stare. Nam a ponitur esse possibile; et quando
ponitur esse possibile, simul ponitur quod nihil impossibile sequitur
ex eo. Sic enim superius definitum est possibile, ad quod nihil
sequitur impossibile. Sed b sequitur ad a, ut positum est; et b
ponebatur esse impossibile. Nam idem est esse impossibile, quod non
esse possibile. Igitur a non erit possibile, si sequitur ad ipsum b
quod erat impossibile. Ponatur ergo b esse impossibile: et si est
impossibile, et posito a, necesse est esse b, erit ergo impossibile
et primum et secundum, scilicet a et b.
20. Ubi
advertendum est quod bene sequitur, si consequens est impossibile,
quod antecedens sit impossibile; non tamen e converso. Nihil enim
prohibet ex impossibili sequi aliquid necessarium, ut in hac
conditionali: si homo est asinus, homo est animal. Unde non sic
intelligendum est quod philosophus dicit hic, si primum erat
impossibile, idest antecedens, ergo et secundum erat impossibile,
scilicet consequens. Sed ita debet intelligi: si consequens est
impossibile, utrumque erit impossibile. Sic ergo manifestum est quod
si sic se habent, scilicet a et b, quod a existente, necesse est b
esse, et necessario sequitur quod si a est possibile, quod b erit
possibile. Et si b non est possibile, a possibili existente, non ita
se habebunt a et b ut positum est, scilicet quod ad a sequitur b. Sed
oportet quod a possibili existente, necesse est b possibile esse, si
existente a, necesse est esse b. Cum enim dico: si est a, est b,
hoc significatur quod necesse sit b esse possibile si a possibile est;
ita tamen quod quando et eodem modo sit possibile b esse, quando et
quomodo est possibile a. Non enim possibile est ut sit quocumque
tempore et quocumque modo.
|
|