|
1. Postquam
philosophus exclusit falsas opiniones circa potentiam et actum, hic
determinat veritatem; et circa hoc duo facit. Primo ostendit quomodo
actus praecedat potentiam in subiecto. Secundo quomodo potentia
praecedens actum, ad actum reducatur, ibi, quoniam autem possibile.
Dicit ergo primo, quod cum potentiarum quaedam sint inditae his quorum
sunt, sicut sensus animalibus; quaedam vero per consuetudinem
acquirantur, sicut ars tibicinandi et aliae huiusmodi artes
operativae; quaedam vero acquirantur per doctrinam sive disciplinam,
sicut medicina et aliae huiusmodi artes: dictarum potentiarum
quaecumque per consuetudinem et rationem nobis insunt, necesse est
primum agere et praeexercitari in eorum actibus antequam acquirantur;
sicut tibicinando, aliquis fit tibicinator; et considerando
medicinalia, aliquis fit medicus. Sed aliae potentiae, quae non
acquiruntur per consuetudinem, sed insunt a natura et sunt in
patiendo, sicut patet de potentiis sensitivis, non procedunt a suis
actibus. Non enim aliquis videndo acquirit sensum visus; sed ex eo
quod potentiam visivam habet, fit actu videns.
2. Deinde cum
dicit quoniam autem ostendit quomodo potentiae praecedentes actum
reducuntur ad actum; et circa hoc duo facit. Primo enim ostendit
quomodo in hoc differunt diversae potentiae adinvicem, scilicet
rationales et irrationales. Secundo ostendit qualiter rationales
potentiae ad actum reducantur, ibi, necesse ergo. Circa primum tria
facit. Primo praemittit quaedam necessaria ad praedictam differentiam
considerandam: quorum unum est, quod in ratione possibilis oportet
multa considerare. Non enim dicitur possibile respectu cuiusque, sed
respectu alicuius determinati. Unde oportet possibile, esse aliquid
possibile, utputa ambulare vel sedere. Et similiter quod potest
aliquid facere vel pati, non potest illud quocumque tempore facere aut
pati; sicut arbor non potest fructificare nisi determinato tempore.
Et ideo cum dicitur aliquid esse possibile, oportet determinare quando
sit possibile. Et similiter oportet determinare quomodo sit
possibile. Non enim possibile, quocumque modo potest agere aliquid
vel pati; sicut aliquis sic potest ambulare, scilicet tarde, non
autem velociter. Et simile est de aliis circumstantiis quae
consueverunt determinari in definitionibus rerum; sicut quo
instrumento, quo loco, et alia huiusmodi.
3. Aliud quod
praetermittit est, quod quaedam sunt possibilia secundum rationem, et
potentiae horum possibilium sunt rationales. Quaedam vero possibilia
sunt irrationalia, et potentiae irrationales. Et quidem potentiae
rationales non possunt esse nisi in rebus animatis; sed potentiae
irrationales possunt esse in ambobus, scilicet in rebus animatis et
inanimatis. Et non solum in plantis et brutis animalibus, quae
ratione carent, sed etiam in ipsis hominibus, in quibus inveniuntur
quaedam principia actionum et passionum quae sunt sine ratione, ut
potentia nutritiva et augmentativa, et gravitas, et alia huiusmodi.
4. Secundo ibi,
tales quidem ponit differentiam praedictarum potentiarum; dicens, quod
in potentiis irrationabilibus necesse est, quando passivum appropinquat
activo, in illa dispositione qua passivum potest pati et activum potest
agere, necesse est quod unum patiatur et alterum agat; ut patet quando
combustibile applicatur igni. In potentiis vero rationalibus, non est
necessarium: non enim necesse est aedificatorem aedificare
quantumcumque sibi materia appropinquaret.
5. Tertio ibi,
hae quidem assignat causam praedictae differentiae; dicens, quod
potentiae irrationales ita se habent, quod una est factiva tantum
unius; et ideo praesente passivo necesse est quod faciat illud unum
cuius est factiva. Sed una et eadem potentia rationalis est factiva
contrariorum, ut superius habitum est. Si igitur necessarium esset,
quod praesente passivo faceret illud cuius est factiva, sequeretur quod
simul faceret contraria; quod est impossibile. Sicut si medicus
induceret sanitatem et aegritudinem.
6. Deinde cum
dicit necesse ergo ostendit quid requiratur ad hoc quod potentiae
rationales exeant in actum, ex quo non sufficit propinquitas passi.
Et circa hoc tria facit. Primo ostendit per quid potentia rationalis
reducatur in actum: concludens ex dictis, quod cum potentia rationalis
se habeat communiter ad duo contraria, et ita cum a causa communi non
procedat effectus determinatus, nisi sit aliquid proprium quod causam
communem ad hunc effectum magis determinet quam ad illum, sequitur quod
necesse est, praeter potentiam rationalem, quae est communis ad duo
contraria, poni aliquid, quod appropriet eam ad alterum faciendum ad
hoc quod exeat in actum. Hoc autem est appetitus aut prohaeresis,
idest electio quorumcumque, idest electio quae pertinet ad rationem.
Quod enim aliquis considerat, hoc facit; ita tamen si existit in
dispositione, qua est potens agere, et passivum adsit. Unde sicut
potens potentia irrationali necessario agit, passivo appropinquante;
ita omne potens secundum rationem, necesse est quod faciat quando
desiderat illud cuius habet potentiam, et eo modo quo habet. Habet
autem potentiam faciendi cum passivum praesens fuerit, et ita se habeat
quod possit pati; aliter facere non posset.
7. Secundo ibi,
nullo namque respondet tacitae quaestioni. Posset enim aliquis
quaerere, quare, cum dixerit quod omne potens secundum rationem quando
desiderat, necessario agit passivo praesente, non addit, si nihil
prohibet exterius. Sed ipse respondet, quod illud, scilicet nullo
exteriorum prohibente, non oportet addere. Dictum est enim quod
necesse est agere si habeat potentiam, quae est sufficiens ad
faciendum. Sed hoc non est quolibet modo; sed quando illud quod habet
potentiam, aliquo modo se habet: et in hoc excluduntur ea quae
exterius prohibent. Nam ea quae exterius prohibent, removent aliqua
eorum quae posita sunt superius in determinatione communi possibilis;
ut scilicet vel non sit possibile tunc, vel non possibile hoc modo,
vel aliquid huiusmodi.
8. Tertio ibi,
propter quod docet evitare inconveniens, quod primo sequebatur,
scilicet quod potentia rationalis simul faceret contraria. Non enim
sequitur quod, si necesse est quod faciat potentia rationalis quod
desiderat, et dato quod aliqui simul velint secundum rationem, aut
cupiant secundum appetitum sensitivum, facere duo diversa aut
contraria, quod propter hoc faciant. Non enim sic habent potentiam
contrariorum, quod simul contraria faciant; sed sic faciunt, sicut
habent potentiam, ut dictum est.
|
|