|
1. Postquam
determinavit de potentia, hic determinat de actu; et dividitur in duas
partes. In prima determinat quid est actus. In secunda, quando
aliquid est in potentia ad actum, ibi, quando autem potentia. Et
circa primum duo facit. Primo continuat se ad praecedentia; dicens,
quod quia dictum est de potentia quae invenitur in rebus mobilibus,
quae scilicet est principium motus active et passive, oportet
determinare quid est actus, et qualiter se habeat ad potentiam: quia
per hoc simul manifestum erit de potentia, cum diviserimus actum.
Actus enim non tantum invenitur in rebus mobilibus, sed etiam in rebus
immobilibus.
2. Ex quo
manifestum est, cum potentia dicatur ad actum, quod active possibile
vel potens, non solum dicatur quod est natum movere active, vel moveri
ab alio passive, aut simpliciter, secundum quod dicitur potentia
respectu actionis aut passionis communiter, aut modo quodam, secundum
quod potentia dicitur respectu eius quod est bene agere aut bene pati;
sed etiam dicetur possibile vel potens aliter secundum ordinem ad actum
qui est sine motu. Licet enim nomen actus a motu originem sumpserit,
ut supra dictum est, non tamen solum motus dicitur actus; unde nec
dicitur solum possibile in ordine ad motum. Et ideo oportet inquirendo
de his tractare.
3. Secundo ibi,
est autem determinat de actu. Et primo ostendit quid sit actus.
Secundo quomodo diversimode dicatur in diversis, ibi, dicuntur autem
actu. Circa primum duo facit. Primo ostendit quid est actus;
dicens, quod actus est, quando res est, nec tamen ita est sicut
quando est in potentia. Dicimus enim in ligno esse imaginem Mercurii
potentia, et non actu, antequam lignum sculpatur; sed si sculptum
fuit, tunc dicitur esse in actu imago Mercurii in ligno. Et
similiter in aliquo toto continuo pars eius. Pars enim, puta
medietas, est in potentia, inquantum possibile est ut pars illa
auferatur a toto per divisionem totius; sed diviso toto, iam erit pars
illa in actu. Et similiter sciens et non speculans, est potens
considerare sine consideratione; sed hoc scilicet speculari sive
considerare, est esse in actu.
4. Deinde cum
dicit palam autem respondet quaestioni tacitae. Posset enim aliquis
quaerere ab eo, ut ostenderet quid sit actus per definitionem. Sed
ipse respondet dicens, quod inducendo in singularibus per exempla
manifestari potest illud quod volumus dicere, scilicet quid est actus,
et non oportet cuiuslibet rei quaerere terminum, idest definitionem.
Nam prima simplicia definiri non possunt, cum non sit in
definitionibus abire in infinitum. Actus autem est de primis
simplicibus; unde definiri non potest.
5. Sed per
proportionem aliquorum duorum adinvicem, potest videri quid est actus.
Ut si accipiamus proportionem aedificantis ad aedificabile, et
vigilantis ad dormientem, et eius qui videt ad eum qui habet clausos
oculos cum habeat potentiam visivam, et eius quod segregatur a
materia, idest per operationem artis vel naturae formatur, et ita a
materia informi segregatur; et similiter per separationem eius quod est
praeparatum, ad illud quod non est praeparatum, sive quod est
elaboratum ad id quod non est elaboratum. Sed quorumlibet sic
differentium altera pars erit actus, et altera potentia. Et ita
proportionaliter ex particularibus exemplis possumus venire ad
cognoscendum quid sit actus et potentia.
6. Deinde cum
dicit dicuntur autem ostendit, quod diversimode dicatur actus. Et
ponit duas diversitates: quarum prima est, quod actus dicitur vel
actus, vel operatio. Ad hanc diversitatem actus insinuandam dicit
primo, quod non omnia dicimus similiter esse actu, sed hoc
diversimode. Et haec diversitas considerari potest per diversas
proportiones. Potest enim sic accipi proportio, ut dicamus, quod
sicut hoc est in hoc, ita hoc in hoc. Utputa visus sicut est in
oculo, ita auditus in aure. Et per hunc modum proportionis accipitur
comparatio substantiae, idest formae, ad materiam; nam forma in
materia dicitur esse.
7. Alius modus
proportionis est, ut dicamus quod sicut habet se hoc ad hoc, ita hoc
ad hoc; puta sicut se habet visus ad videndum, ita auditus ad
audiendum. Et per hunc modum proportionis accipitur comparatio motus
ad potentiam motivam, vel cuiuscumque operationis ad potentiam
operativam.
8. Secundo ibi
aliter autem ponit aliam diversitatem actus; dicens, quod infinitum,
et inane sive vacuum, et quaecumque huiusmodi sunt, aliter dicuntur
esse in potentia et actu, quam multa alia entia. Utputa videns, et
vadens, et visibile. Huiusmodi enim convenit aliquando simpliciter
esse vel in potentia tantum, vel in actu tantum; sicut visibile in
actu tantum, quando videtur, et in potentia tantum, quando potest
videri et non videtur.
9. Sed infinitum
non ita dicitur in potentia, ut quandoque sit separatum in actu
tantum. Sed actus et potentia distinguuntur ratione et cognitione in
infinito. Puta in infinito secundum divisionem dicitur esse actus cum
potentia simul, eo quod nunquam deficit potentia dividendi: quando
enim dividitur in actu, adhuc est ulterius divisibile in potentia.
Nunquam autem separatur actus a potentia, ut scilicet quandoque sit
totum divisum in actu, et non sit ulterius divisibile in potentia. Et
similiter est considerandum in vacuo. Possibile enim est locum
evacuari ab hoc corpore, non ut sit totum vacuum: remanet enim plenus
alio corpore. Et sic semper in vacuo remanet potentia coniuncta
actui. Et idem est in motu, et tempore, et huiusmodi aliis, quae
non habent esse perfectum. Deinde in fine epilogat quod dixit. Et
est planum in litera.
|
|