|
1. Postquam
manifestavit philosophus quid est actus, hic intendit ostendere quando
et in quali dispositione existens aliquid dicatur esse in potentia ad
actum. Et circa hoc duo facit. Primo dicit de quo est intentio,
dicens, quod determinandum est quando aliquid est in potentia, et
quando non. Non enim quandocumque, et qualitercumque dispositum,
aliquid potest dici esse in potentia, etiam ad id quod fit ex eo.
Nunquam enim poterit dici, quod terra sit in potentia homo.
Manifestum est enim quod non; sed magis tunc dicitur esse in potentia
homo, quando ex praecedenti materia iam factum est sperma. Et forte
neque adhuc est in potentia homo, ut infra patebit.
2. Secundo ibi,
quemadmodum igitur solvit propositam quaestionem. Et circa hoc duo
facit. Primo ostendit in quali dispositione materia existens, dicatur
esse in potentia ad actum. Secundo quod a materia in tali dispositione
denominatur solum id quod est in materia, ibi, videtur autem quod
dicimus. Circa primum, considerandum est, quod sicut septimo
superius dixit, quarumdam artium effectus contingunt etiam sine arte.
Domus enim non fit sine arte, sed sanitas fit sine arte medicinae ex
sola operatione naturae. Et licet id quod fit a natura, non sit
fortuitum neque casuale, eo quod natura est causa agens per se,
fortuna vero et casus est causa agens per accidens, tamen ex eo quod
ille qui sanatur a natura, sanatur praeter intentionem artis, dicitur
sanari a fortuna. Nihil enim prohibet aliquid non esse fortuitum in
se, quod tamen dicitur fortuitum per comparationem ad aliquem, qui non
considerat causam per se talis effectus.
3. Dicit ergo,
quod non quicumque vel in qualibet dispositione existens, sanatur a
medicina vel a fortuna; sed est aliquod possibile in determinata
dispositione, quod sanetur vel a natura vel ab arte. Quibuslibet enim
activis respondent determinata passiva. Illud autem possibile, quod
unica actione natura vel ars potest in actum sanitatis reducere, est
sanum in potentia.
4. Et ut plenius
cognoscatur, subiungit definitionem huius possibilis, et quantum ad
operationem artis, et quantum ad operationem naturae. Dicit ergo quod
est possibile, quod ex potentia ente, ens fit actu ab intellectu,
sine arte. Terminus enim, idest definitio est quando statim cum vult
artifex facit id esse actu, si nihil exterius prohibeat. Et tunc
potentia dicitur esse sanum, quia per unam operationem artis fit
sanum. In illis autem, quae sanantur per naturam, dicitur esse
aliquid in potentia sanum, quando non est aliquid prohibens sanitatem,
quod debeat moveri vel transmutari prius quam intrinseca virtus sanans
effectum habeat in sanando.
5. Et sicut
diximus de sanatione quae fit ab arte, ita potest dici de aliis quae
per artem fiunt. Nam tunc materia est in potentia domus, quando nihil
eorum quae sunt in materia, prohibet domum fieri statim una actione,
nec est aliquid quod oporteat addi, vel auferri, vel mutari, antequam
materia formetur in domum. Sicut lutum oportet transmutari, antequam
ex eo fiant lateres: ex arboribus autem oportet aliquid auferri per
dolationem, et addi per compaginationem, ad hoc quod componatur
domus. Unde lutum et arbores non sunt potentia domus, sed lateres et
ligna iam praeparata.
6. Et similiter
est in aliis; sive habeant principium perfectionis extra, sicut sunt
artificialia; sive intra, sicut naturalia. Et tunc semper sunt in
potentia ad actum, quando nullo exterius prohibente, per proprium
principium activum possunt reduci in actum. Tale autem nondum est
sperma. Oportet enim quod mediantibus permutationibus multis ex eo
fiat animal. Sed quando iam per proprium principium activum potest
fieri tale, scilicet actu existens, tunc iam est in potentia.
7. Sed illa,
quae oportet transmutari antequam sint statim reducibilia in actum,
indigent alio principio activo, scilicet praeparante materiam, quod
interdum est aliud a perficiente, quod inducit ultimam formam. Sicut
patet quod terra nondum est in potentia statua; non enim una actione
nec uno agente reducitur in actum; sed prius per naturam transmutatur,
et fit aes, et postea per artem fit statua.
8. Deinde cum
dicit videtur autem ostendit, quod a tali materia, quae est in
potentia ad actum, denominatur mixtum. Et circa hoc tria facit.
Primo ostendit qualiter mixtum a materia denominatur; dicens quod id
quod fit a materia, non dicitur hoc, sed ecininum, quod Latine non
dicitur, sed per consuetudinem Graecum est denominativum ad
significandum illud, quod est ex altero tamquam ex materia: ac si
dicatur: materia non praedicatur in abstracto de eo quod est ex
materia, sed denominative. Sicut arca non est lignum, sed lignea,
et lignum non est terra, sed terreum. Et iterum, si terra habeat
aliam materiam priorem, terra non erit illud, sed ecininum, idest non
praedicatur de terra in abstracto, sed denominative.
9. Ita tamen
fiat talis praedicatio, quod semper id quod est in potentia secundum
modum determinatum, praedicatur de eo, quod est immediate posterius.
Ut terra, quae non potest dici potentia arca, non praedicatur de
arca, nec in abstracto nec denominative. Arca enim neque est terra,
neque terrea, sed lignea. Lignum enim est in potentia arca et materia
arcae. Universaliter est quidem lignum arcae, particulariter vero hoc
lignum huius arcae.
10. Si vero est
aliquid primum, quod non dicitur de alio ecininum, idest quod non
habet aliquid quod de eo quidem denominative praedicetur modo
praedicto, hoc erit materia prima. Sicut si aer est materia terrae,
ut quidam dixerunt, aer praedicabitur de terra denominative, ut
dicatur terra est aerea. Et similiter dicetur aer igneus et non
ignis, si ignis est materia eius. Ignis autem, si non denominatur ab
aliqua priori materia, erit materia prima, secundum positionem
Heracliti. Sed hic oportet adiungere: si sit aliquid existens, ad
differentiam universalis; nam universale praedicatur etiam de aliis,
et alia non praedicantur de eo; nec tamen est materia, cum non sit
aliquid subsistens. Universale enim et subiectum differunt per hoc,
quod subiectum est hoc aliquid, non autem universale.
11. Secundo
ibi, ut puta ponit similitudinem praedicationis denominativae:
dicens, quod sicut id quod subiicitur passionibus, ut homo, corpus et
animal, recipit denominativam praedicationem passionum: sic, id quod
est ex materia, recipit denominativam praedicationem materiae. Nam
passio est musicum et album. Dicitur autem subiectum, cui advenit
musica, non esse musica in abstracto, sed musicum denominatione: et
homo non dicitur albedo, sed album. Neque etiam homo dicitur
ambulatio aut motus abstractive, sed ambulans aut motum, ut ecininum,
idest denominatum.
12. Tertio
ibi, quaecumque quidem ponit comparationem utriusque denominationis:
et dicit, quod quaecumque sic praedicantur denominative, sicut ista
accidentia, ultimum, quod sustentat ea, est substantia: sed
quaecumque non praedicantur sic denominative, sed id quod praedicatur
denominative, est quaedam species, et hoc aliquid, ut lignum aut
terra, ultimum in talibus praedicationibus quod sustentat alia, est
materia et substantia materialis. Et convenienter accidit dici
ecininum, idest denominative secundum materiam et passiones, idest
accidentia, quae ambo sunt indeterminata. Nam et accidens
determinatur et definitur per subiectum, et materia per id ad quod est
in potentia. Ultimo epilogat quod dictum est, et est manifestum.
|
|