|
1. Postquam
determinavit philosophus de potentia et actu, hic comparat ea
adinvicem: et dividitur in tres partes. In prima comparat ea
adinvicem secundum prius et posterius. In secunda secundum bene et
male, ibi, quod autem melior et honorabilior. In tertia secundum
cognitionem veri et falsi, ibi, inveniuntur autem et diagrammata.
Circa primum duo facit. Primo proponit quod intendit: dicens, quod
cum supra determinatum sit in quinto quot modis prius dicitur,
manifestum est quod actus est prior potentia diversis modis. Loquimur
autem nunc de potentia non solum secundum quod est principium motus in
alio, secundum quod est aliud, ut supra definita est potentia activa;
sed universaliter de omni principio, sive sit principium motivum, sive
immobilitatis et quietis, aut operationis absque motu existentis,
cuiusmodi est intelligere, quia et natura ad idem pertinere videtur
quod potentia.
2. Est enim
natura in eodem genere cum potentia ipsa, quia utrumque est principium
motus, licet natura non sit principium motus in alio, sed in eo in quo
est, inquantum huiusmodi, ut manifestatur in secundo physicorum. Et
tamen natura non solum est principium motus, sed etiam quietis. Et
propter hoc potentia intelligenda est non solum principium motus, sed
etiam principium immobilitatis. Omni ergo tali potentia, actus prior
est, et ratione, et substantia, et etiam tempore quodammodo, alio
vero modo non.
3. Deinde cum
dicit ratione quidem secundo ostendit propositum. Et primo, quod
actus est prior potentia ratione. Secundo ostendit quomodo est prior
tempore, et quomodo non, ibi, tempore vero prius. Tertio ostendit
quod est prior secundum substantiam, ibi, at vero et substantia prius
quidem. Primum sic probatur. Id per quod oportet alterum definiri,
est prius eo ratione; sicut animal prius homine, et subiectum
accidente. Sed potentia non potest definiri nisi per actum. Nam
prima ratio possibilis in hoc consistit, quod convenit ipsum agere vel
esse in actu; sicut aedificator dicitur qui potest aedificare, et
speculator qui potest speculari, et visibile dicitur aliquid quod
potest videri, et sic est in aliis. Ergo est necessarium, quod ratio
actus praecedat rationem potentiae, et notitia actus notitiam
potentiae. Et propter hoc superius Aristoteles manifestavit potentiam
definiendo per actum; actum autem non potuit per aliquod aliud
definire, sed solum inductive manifestavit.
4. Deinde cum
dicit tempore vero ostendit quomodo sit actus potentia prior tempore,
et quomodo non: et circa hoc duo facit. Primo manifestat hoc in
potentiis passivis. Secundo in potentiis activis quibusdam, ibi,
quapropter videtur impossibile. Dicit ergo primo, quod actus est
prior tempore potentia; ita tamen quod idem specie, est prius agens,
vel ens actu quam ens in potentia; sed idem numero est prius tempore in
potentia quam in actu.
5. Quod sic
manifestatur. Si enim accipiamus hunc hominem qui est iam actu homo,
fuit prius secundum tempus materia, quae erat potentia homo. Et
similiter prius tempore fuit semen quod potentia est frumentum, quam
frumentum actu, et visivum, idest habens potentiam videndi, quam
videns in actu. Sed tamen quaedam existentia in actu fuerunt priora
secundum tempus in his existentibus in potentia, scilicet agentia, a
quibus reducta sunt in actum. Semper enim oportet quod id quod est in
potentia ens, sit actu ens ab agente, quod est actu ens. Unde homo
in potentia fit homo in actu ab homine generante, qui est in actu. Et
similiter musicum in potentia respicit musicum in actu, discendo a
doctore qui est musicus actu. Et ita semper eo quod est in potentia,
est aliquid prius quod movet, et movens est in actu. Unde
relinquitur, quod licet idem numero prius tempore sit in potentia quam
in actu, tamen aliquod ens in actu secundum idem specie, est etiam
prius tempore, quam ens in potentia.
6. Et quia
posset aliquis dubitare de quibusdam quae dixerat, ideo subiungit ea
esse manifesta superius. Dictum est enim in superioribus de
substantia, scilicet in septimo libro, quod omne quod fit, fit ex
aliquo, sicut ex materia, et ab aliquo, sicut ab agente. Et hoc
etiam agens est specie idem cum eo quod fit. Quod manifestum est in
generationibus univocis. Sed in generationibus aequivocis oportet esse
aliquam similitudinem generantis ad genitum, ut ibidem ostensum est.
7. Deinde cum
dicit quapropter et ostendit ordinem actus et potentiae secundum tempus
in quibusdam potentiis activis: et circa hoc tria facit. Primo
ostendit propositum. Dictum enim fuit supra, quod quaedam potentiae
operativae sunt quas oportet accipere praeagentes sive praeexercitantes
se in eorum actionibus. Sicut quae acquiruntur per consuetudinem vel
disciplinam. Et de his dicit hic quod etiam in eisdem secundum
numerum, actus praecedit potentiam. Impossibile enim videtur quod
aliquis fiat aedificator, qui non prius aedificaverit; aut quod fiat
citharaedus, qui non prius citharizaverit.
8. Hoc autem
inducit concludens ex praemissis. Dictum est enim supra, quod
potentia musicum fit actu musicum a musico in actu, inquantum scilicet
ab eo addiscit. Et similiter in aliis est actibus. Addiscere autem
non poterit artem huiusmodi, nisi exercitando se in actu eius. Nam
aliquis citharizando, addiscit citharizare. Et similiter est in aliis
artibus. Unde manifestum est quod impossibile est haberi huiusmodi
potentias, nisi prius insint actiones earum etiam in eodem secundum
numerum.
9. Secundo ibi
unde sophisticus ponit quamdam sophisticam obiectionem contra
praedicta; dicens, quod quidam sophisticus elenchus factus est, idest
syllogismus apparens contradicens veritati, qui talis est. Discens
artem operatur actionem artis. Sed discens artem non habet artem.
Ergo qui non habet scientiam nec artem facit id cuius est scientia aut
ars. Quod videtur contrarium veritati.
10. Tertio
ibi, sed quia solvit dictam obiectionem, assignando quoddam quod
dictum est, et probatum in sexto physicorum. Ostensum est ibi quod
omne moveri praecedit motum esse, propter divisionem motus. Oportet
enim quod quacumque parte motus data, cum divisibilis sit, aliquam
partem eius accipi, quae iam peracta est, dum pars motus data
peragitur. Et ideo quicquid movetur, iam quantum ad aliquid motum
est.
11. Et eadem
ratione quicquid fit, iam quantum ad aliquid factum est. Licet enim
factio in substantia quantum ad introductionem formae substantialis sit
indivisibilis, tamen si accipiatur alteratio praecedens cuius terminus
est generatio, divisibilis est, et totum potest dici factio. Quia
igitur quod fit quantum ad aliquid factum est, potest aliqualem
operationem habere quod fit eius ad quod terminatur factio; sicut quod
calefit potest aliquo modo calefacere, licet non perfecte, sicut id
quod iam factum est calidum. Et sic, cum discere sit fieri scientem,
necesse est quod discens quasi aliquid iam scientiae et artis habeat.
Unde non est inconveniens si aliqualiter facit operationem artis. Non
enim eam facit perfecte, sicut qui iam habet artem.
12. Sed et in
ipsa ratione, naturaliter praeinsunt quaedam semina et principia
scientiarum et virtutum, virtute quorum potest homo aliqualiter exire
in scientiae et virtutis actum, antequam habeat habitum scientiae et
virtutis; quo adepto, operatur perfecte, prius autem imperfecte.
Ultimo epilogat quod supra dictum est, ut patet in litera.
|
|