|
1. Postquam
philosophus ostendit quod actus est prior potentia, ratione, et
tempore quodammodo, hic ostendit, quod sit prior secundum
substantiam: quod erat superius tertio propositum. Et dividitur in
partes duas. In prima ostendit propositum rationibus sumptis ex his,
quae quandoque sunt in potentia quandoque in actu. In secunda vero per
comparationem sempiternorum quae semper sunt actu ad mobilia quae
quandoque sunt in potentia, quandoque in actu, ibi, at vero magis
proprie. Et quia esse prius secundum substantiam est esse prius
perfectione, perfectio autem attribuitur duabus causis, scilicet
formae et fini; ideo duabus rationibus in parte prima utitur ad
propositum ostendendum. Quarum prima sumitur ex parte formae.
Secunda ex parte finis, quae ponitur ibi, et quia omne ad principium
vadit. Dicit ergo primo, quod non solum actus est prior potentia et
ratione et tempore sed substantia, idest perfectione. Nomine enim
substantiae consuevit forma significari per quam aliquid est perfectum.
Et hoc quidem primum apparet tali ratione: quia ea quae sunt
posteriora in generatione, sunt priora secundum substantiam et
speciem, idest perfectione, quia generatio semper procedit ab
imperfecto ad perfectum, sicut vir est posterior generatione quam
puer, nam ex puero fit vir, et homo posterius generatione quam
sperma. Et hoc ideo quia vir et homo iam habent speciem perfectam,
puer autem et sperma nondum. Cum igitur in eodem secundum numerum
actus generatione et tempore sit posterior potentia, ut ex superioribus
patet, sequitur quod actus sit prior potentia substantia et ratione.
2. Deinde cum
dicit et quia ostendit idem ratione sumpta a parte finis: et circa hoc
tria facit. Primo proponit rationem. Secundo manifestat quoddam in
ratione suppositum, ibi, non enim ut visum habeant. Tertio
determinat quoddam quod posset facere dubium circa praedicta, ibi,
quoniam vero est horum. Dicit ergo primo, quod omne quod fit vadens
ad finem, vadit ad quoddam principium. Nam finis cuius causa fit
aliquid, est quoddam principium. Est enim prius in intentione
agentis, quia eius causa fit generatio. Sed actus est finis
potentiae: ergo actus est prior potentia, et principium quoddam eius.
3. Deinde cum
dicit non enim ostendit quod supra posuerat, scilicet quod actus sit
finis potentiae. Quod quidem primo manifestat in potentiis activis
naturalibus; dicens, quod animalia non vident ut habeant potentiam
visivam; sed magis habent potentiam visivam ut videant. Et sic
manifestum est quod potentia est propter actum, et non e converso.
4. Secundo ibi,
similiter autem manifestat idem in potentiis rationalibus; dicens,
quod ad hoc homines potentiam habent aedificandi ut aedificent; ad hoc
habent theoricam, scilicet scientiam speculativam, ut speculentur.
Non autem speculantur ut habeant theoricam, nisi addiscentes, qui
meditantur ea quae sunt scientiae speculativae, ut acquirant eam. Et
hi non perfecte speculantur, sed quodammodo et imperfecte, ut supra
dictum est; quia speculari non est propter aliquam indigentiam, sed
scientia iam habita uti. Discentium autem speculatio est, quia
indigent acquirere scientiam.
5. Tertio ibi,
amplius autem manifestat idem in potentiis passivis; dicens, quod
materia est in potentia donec veniat ad formam vel speciem; sed tunc
primo est in actu, quando habet speciem. Et ita est in omnibus
aliis, quae moventur propter finem. Unde, sicut docentes putant ad
finem pertingere, quando demonstrant discipulum, quem instruxerunt,
operantem ea quae sunt artis; ita et natura pertingit ad finem, quando
consequitur actum. Et sic manifestum est quod actus est finis in motu
naturali.
6. Quarto ibi,
nam si non manifestat propositum deducendo ad inconveniens: dicens,
quod si perfectio et finis non consisterent in actu, tunc non videretur
differentia inter aliquem sapientem, sicut fuit Mercurius, et aliquem
insipientem, sicut fuit Paxonas. Si enim perfectio scientiae non
esset in agendo, non esset Mercurius manifestatus in sua scientia, si
haberet scientiam interius, scilicet quantum ad interiorem actum, aut
exterius, quantum ad exteriorem actum, sicut nec Paxonas. Nam per
actum scientiae manifestatur aliquis esse sciens, et non per
potentiam. Operatio enim est finis scientiae. Operatio autem est
actus quidam. Propter quod, nomen actus dicitur ab operatione, ut
supra dictum est. Et inde derivatum est ad formam, quae dicitur
endelechia sive perfectio.
7. Deinde cum
dicit quoniam vero manifestat quoddam quod poterat esse dubium circa
praedicta. Quia enim dixerat, quod opus est finis, posset aliquis
credere, quod hoc esset verum in omnibus. Sed ipse hoc removet,
dicens, quod quarumdam activarum potentiarum ultimus finis est solus
usus potentiae, et non aliquid operatum per actionem potentiae; sicut
ultimus finis potentiae visivae est visio, et praeter eam non fit a
potentia visiva aliquod opus operatum. In quibusdam vero potentiis
activis fit aliquod opus praeter actionem, ut ab arte aedificativa fit
domus praeter ipsam aedificationem.
8. Tamen haec
differentia non facit quod in aliquibus harum potentiarum minus sit
actus finis potentiae, et in aliquibus magis; quia ipsa actio est in
facto, ut aedificatio in eo quod aedificatur. Et aedificatio simul
fit et habet esse cum domo. Unde, si domus aut aedificatum sit
finis, non excluditur quin actus sit finis potentiae.
9. Talis autem
differentia inter praedictas potentias est consideranda, quod quando
praeter actum ipsum potentiae, qui est actio, sit aliquod operatum,
actio talium potentiarum est in facto, et actus facti, ut aedificatio
in aedificato, et contextio in contexto, et universaliter motus in
moto. Et hoc ideo, quia quando per actionem potentiae constituitur
aliquod operatum, illa actio perficit operatum, et non operantem.
Unde est in operato sicut actio et perfectio eius, non autem in
operante.
10. Sed,
quando non est aliquod opus operatum praeter actionem potentiae, tunc
actio existit in agente et ut perfectio eius, et non transit in aliquid
exterius perficiendum; sicut visio est in vidente ut perfectio eius,
et speculatio in speculante, et vita in anima, ut per vitam
intelligamus opera vitae. Unde manifestum est, quod etiam felicitas
in tali operatione consistit, quae est in operante, non quae transit
in rem exteriorem, cum felicitas sit bonum felicis, et perfectio
eius. Est enim aliqua vita felicis, scilicet vita perfecta eius.
Unde sicut vita est in vivente, ita felicitas in felice. Et sic
patet quod felicitas non consistit nec in aedificando, nec in aliqua
huiusmodi actione, quae in exterius transeat, sed in intelligendo et
volendo.
11. Ultimo
autem cum dicit quare manifestum redit ad concludendum principale
propositum; dicens, quod manifestum est ex praedictis, quod
substantia et forma et species est actus quidam. Et ex hoc manifestum
est, quod actus est prior quam potentia secundum substantiam et
formam. Et est prior tempore, ut supra dictum est, quia semper prius
exigitur actus secundum quem generans aut movens aut faciens est actu,
ante alterum actum quo generatum vel factum est in actu, postquam fuit
in potentia; quousque veniatur ad primum movens, quod est in actu
tantum. Id enim, quod exit de potentia in actum, requirit actum
praecedentem in agente, a quo reducitur in actum.
|
|