|
1. Superius
probavit Aristoteles quod actus erat prior potentia, substantia,
definitione, et perfectione, per rationes ex ipsis corruptibilibus
sumptas. Hic autem idem ostendit per comparationem sempiternorum ad
corruptibilia. Et dividitur ista pars in duas. In prima ostendit
propositum. In secunda ex proposito ostenso excludit quoddam a
Platone dictum, ibi, si ergo aliquae sunt naturae. Et circa primum
duo facit. Primo ostendit propositum, et hoc tali ratione.
Sempiterna comparantur ad corruptibilia sicut actus ad potentiam. Nam
sempiterna, inquantum huiusmodi, non sunt in potentia; corruptibilia
vero, inquantum huiusmodi, in potentia sunt. Sed sempiterna sunt
priora corruptibilibus substantia et perfectione: hoc enim manifestum
est. Ergo actus est potentia prior substantia et perfectione. Dicit
autem, quod hac ratione magis proprie ostenditur propositum, quia non
assumitur actus et potentia in eodem, sed in diversis: quod facit
probationem magis evidentem.
2. Secundo ibi,
ratio vero probat quod supposuerat; scilicet quod nullum sempiternum
sit in potentia. Et circa hoc duo facit. Primo ponit rationem ad
ostendendum hoc; quae talis est. Omnis potentia simul est
contradictionis. Dicit autem hoc non de potentia activa: iam enim
supra dictum est, quod potentiae irrationales non sunt ad opposita;
sed loquitur hic de potentia passiva, secundum quam aliquid dicitur
possibile esse et non esse, vel simpliciter, vel secundum quid.
3. Hoc autem
quod posuerat manifestat per oppositum; quia ubi non est talis
potentia, non contingit utraque pars contradictionis. Nam quod non
est possibile esse, nunquam in aliquo est. Si enim non est possibile
esse, impossibile est esse, et necesse est non esse. Sed id quod
possibile est esse, contingit non esse in actu. Manifestum est ergo,
quod illud quod possibile est esse, contingit esse et non esse. Et
sic potentia simul contradictionis est, quia idem est in potentia ad
esse et non esse.
4. Sed id quod
potest non esse, contingit non esse. Haec enim duo aequipollent.
Quod autem contingit non esse, est corruptibile, vel simpliciter,
vel secundum quid, prout dicitur contingere non esse. Sicut si
contingat aliquod corpus non esse in aliquo loco, illud est
corruptibile secundum locum. Et similiter est de quanto et de quali.
Sed simpliciter est corruptibile, quod potest non esse secundum
substantiam. Relinquitur ergo, quod omne quod est in potentia,
inquantum huiusmodi, corruptibile est.
5. Secundo ibi,
nihil ergo infert conclusionem ex positione praemissa intentam. Et
circa hoc tria facit. Primo concludit propositum circa sempiterna;
inferens ex praedictis, quod si omne, quod est in potentia, est
corruptibile, sequitur quod nullum incorruptibilium simpliciter, sit
ens in potentia, ut accipiamus incorruptibile simpliciter et ens in
potentia simpliciter secundum substantiam.
6. Sed nihil
prohibet, id quod est incorruptibile simpliciter, esse in potentia
secundum quid, aut secundum quale, aut ubi. Ut luna est in potentia
ut sit illustrata a sole, et sol est in potentia, cum est in oriente,
quod sit in occidente. Patet ergo ex praedictis, quod omnia
sempiterna, inquantum huiusmodi, sunt in actu.
7. Secundo ibi,
nec eorum concludit idem de necessariis, quod concluserat de
sempiternis; quia etiam in ipsis rebus corruptibilibus sunt quaedam
necessaria, ut hominem esse animal, omne totum esse maius sua parte.
Dicit ergo, quod neque aliquid eorum, quae sunt ex necessitate, in
potentia est. Quae enim necessaria sunt, semper sunt in actu, et non
possunt esse et non esse. Ea vero, quae sunt necessaria, sunt prima
inter omnia, quia eis ablatis nihil remanet aliorum; utpote si
tollerentur essentialia praedicata, quae necessario praedicantur, non
possent inesse accidentalia praedicata, quae contingit inesse et non
inesse. Et sic relinquitur quod actus est prior potentia.
8. Tertio ibi,
neque utique concludit idem de motu sempiterno, quod concluserat de
substantiis sempiternis; et circa hoc tria facit. Primo ex praedictis
concludit propositum; dicens, quod si aliquis motus est sempiternus,
ille motus non est in potentia, nec id quod movetur est in potentia ad
motum, sed est in potentia unde quo idest ut ab hoc in id transeat.
Cum enim motus sit actus existentis in potentia, oportet omne quod
movetur esse in potentia ad terminum motus, non autem ad ipsum moveri,
sed ad aliquod ubi, quo tendit per motum.
9. Et quia quod
movetur oportet habere materiam, subiungit quod nihil prohibet id quod
movetur motu sempiterno habere materiam; quia licet non sit in potentia
ad moveri simpliciter, est tamen in potentia ad hoc vel ad illud ubi.
10. Secundo
ibi, propter quod concludit quoddam corollarium ex dictis. Quia enim
quod movetur motu sempiterno, non est in potentia ad ipsum moveri,
motus autem caeli sempiternus est, secundum quod traditur in libro
octavo physicorum: sequitur quod sol et astra et totum caelum semper
agant, quia semper moventur, et per motum suum agunt.
11. Nec est
timendum, quod aliquando motus caeli stet, ut timuerunt quidam
naturales, scilicet Empedocles, et sequaces eius, qui posuerunt,
quod per litem et amicitiam mundus quandoque corrumpitur, et rursus
reparatur. Et ideo dicit non esse timendum, quia non sunt in potentia
ad non movere.
12. Et propter
hoc etiam non corruptibilia, in eo quod moventur, non laborant. Non
enim inest eis potentia contradictionis, scilicet ut moveantur et non
moveantur, sicut est in corruptibilibus, quae haec habent per motum,
et ita per hunc modum continuus motus fit eis motus cum labore. Quod
enim corruptibilia laborent in eo quod moventur, causa est, quia sunt
in potentia ad moveri et non moveri, et non habent hoc ex natura
substantiali sua quod semper moveantur. Unde videmus quod tanto
aliquis motus est laboriosior, quanto etiam natura rei est propinquior
ad non moveri. Sicut patet quod moveri sursum in animalibus laboriosum
est.
13. Quod autem
hic dicitur de perpetuitate motus caeli, dicitur secundum convenientiam
naturae corporis caelestis, quam experti sumus. Sed hoc non
praeiudicat divinae voluntati, a qua dependet motus caeli et esse
eius.
14. Tertio
ibi, imitantur autem comparat corpora corruptibilia incorruptibilibus
in agendo. Et primo quantum ad similitudinem; dicens, quod corpora
eorum, quorum esse est in transmutatione, imitantur corpora
incorruptibilia in eo, quod semper agunt; sicut ignis, qui secundum
se semper calefacit, et terra quae secundum se semper facit operationes
proprias et naturales. Et hoc ideo est, quia habent motum et
operationem suam propriam secundum se, et in eis, inquantum scilicet
formae eorum sunt principia talium motuum et actionum.
15. Secundo
ibi, potentiae vero ponit comparationem secundum dissimilitudinem;
dicens, quod aliae potentiae rerum mobilium, de quibus supra
determinatum est, omnes sunt contradictionis, e contrario rebus
sempiternis, quae semper sunt in actu. Sed diversimode: nam
potentiae rationales sunt contradictionis, eo quod possunt movere sic
vel non sic, sicut supra dictum est. Potentiae vero irrationales
operantur uno modo; sed et ipsae sunt contradictionis per hoc, quod
possunt adesse, et non esse, sicut animal potest amittere potentiam
visivam.
16. Deinde cum
dicit si ergo ex praemissis excludit quoddam a Platone positum.
Ponebat enim Plato formas separatas, quas maxime esse dicebat: sicut
si ponerem scientiam esse separatam, quam vocabat per se scientiam: et
dicebat quod hoc erat principalissimum in genere scibilium et similiter
per se motum in genere mobilium. Sed secundum praeostensa, aliquid
erit primo in genere scibilium, quam per se scientia. Ostensum est
enim quod prior est actus perfectione quam potentia. Scientia enim
ipsa est quaedam potentia. Unde consideratio quae est actus eius erit
ea potior, et sic de aliis huiusmodi. Ultimo epilogat quod dictum
est, scilicet quod actus est prior potentia, et omni principio motus.
|
|