|
1. Sicut in rebus naturalibus nihil est perfectum dum est in
potentia, sed solum tunc simpliciter perfectum est, quando est in
ultimo actu; quando vero medio modo se habens fuerit inter puram
potentiam et purum actum, tunc est quidem secundum quid perfectum, non
tamen simpliciter; sic et circa scientiam accidit. Scientia autem
quae habetur de re tantum in universali, non est scientia completa
secundum ultimum actum, sed est medio modo se habens inter puram
potentiam et ultimum actum. Nam aliquis sciens aliquid in universali,
scit quidem aliquid eorum actu quae sunt in propria ratione eius: alia
vero sciens in universali non scit actu, sed solum in potentia.
Puta, qui cognoscit hominem solum secundum quod est animal, solum
scit sic partem definitionis hominis in actu, scilicet genus eius:
differentias autem constitutivas speciei nondum scit actu, sed potentia
tantum. Unde manifestum est quod complementum scientiae requirit quod
non sistatur in communibus, sed procedatur usque ad species: individua
enim non cadunt sub consideratione artis; non enim eorum est
intellectus, sed sensus.
2. Quia igitur Aristoteles in libro de generatione determinavit de
transmutationibus elementorum in communi, necessarium fuit ad
complementum scientiae naturalis, determinare de speciebus
transmutationum quae accidunt circa elementa: et de his determinat in
hoc libro, qui intitulatur Meteorologicorum. Est igitur intentio
eius in hoc libro determinare de transmutationibus quae accidunt circa
elementa, secundum singulas species. Et ad manifestandam suam
intentionem, praemittit prooemium. In quo tria facit: primo enim
enumerat ea de quibus tractatum est in libris scientiae naturalis
praecedentibus hunc librum; secundo manifestat de quibus in hoc libro
sit agendum, ibi: reliqua autem pars huius etc.; tertio ostendit de
quibus in sequentibus libris restat agendum, ibi: pertranseuntes autem
de his et cetera.
3. Praecedunt autem hunc librum, secundum ordinem, in scientia
naturali tres libri. Unde tria facit. Primo ponit de quo sit actum
in libro physicorum. In quo quidem, quantum ad duos primos libros
eius, agitur de causis naturae: et hoc tangit, concludens ex
determinatione praecedentium librorum, cum dicit: de primis quidem
igitur causis naturae; ut intelligantur primae causae naturae prima
principia, quae sunt materia, forma et privatio, et etiam quatuor
genera causarum, scilicet materia, forma, agens et finis, in
sequentibus autem libris physicorum agitur de motu in generali: et hoc
est quod subdit: et de omni motu naturali. Secundus scientiae
naturalis liber est liber de caelo et mundo. In cuius prima parte,
scilicet in duobus eius primis libris, agitur de caelo et stellis,
quae moventur motu circulari: et quantum ad hoc dicit: adhuc autem de
secundum superiorem lationem perornatis astris; perornatis, idest
valde ornate dispositis, secundum superiorem lationem, idest secundum
motum circularem, quo moventur omnia corpora caelestia. In secunda
autem parte huius libri, scilicet tertio et quarto libro, determinat
de numero elementorum et de motu locali eorum: et quantum ad hoc
dicit: et de elementis corporalibus, quot et quae sint. Dicit autem
elementa corporalia, ad differentiam primorum principiorum, scilicet
materiae et formae, quae non sunt corpora, sed corporum elementa seu
principia: ignis autem et aqua et terra corpora sunt, et sunt aliorum
corporum elementa. Tertius liber scientiae naturalis est liber de
generatione: in quo determinat de permutatione elementorum in invicem,
in secundo libro, et de generatione et corruptione in communi in primo
libro. Et hoc tangit consequenter, cum dicit: et de ea quae invicem
et cetera.
4. Deinde cum dicit: reliqua autem pars huius etc., manifestat de
quo sit in hoc agendum. Et circa hoc duo facit: primo ponit nomen
consuetum huius doctrinae; secundo enumerat ea quae in hac doctrina
continentur. Dicit ergo primo quod reliqua pars huius methodi, idest
scientiae naturalis, quam prae manibus habemus, restat adhuc
consideranda, quam omnes priores philosophi vocabant meteorologiam, a
meteoron, quod est excelsum vel elevatum, et logos, quod est sermo
vel ratio: considerantur enim in hac doctrina ea quae in excelsis
generantur, sicut stellae cadentes, stellae cometae, pluviae,
nives, et alia huiusmodi. Quamvis et alia quaedam considerentur quae
fiunt in imo, sicut fulmina, terraemotus, et alia huiusmodi: sed
quia ea quae fiunt in alto, sunt mirabiliora et magis desiderata, ideo
ab eis tota doctrina nomen accepit.
5. Secundo ibi: haec autem sunt etc., enumerat ea de quibus in hac
doctrina consideratur. Quae videntur in quatuor distingui. Quaedam
enim sunt quae fiunt in loco supremo propinquo corpori caelesti: et
haec primo tangit, cum dicit: haec autem sunt, scilicet de quibus
adhuc restat considerandum, quaecumque accidunt quidem secundum
naturam, sed inordinatam, et casualiter, ut quidam putabant. Natura
tamen inordinatior non est natura illa quae est primi elementi
corporum, idest corporis caelestis; quod dicitur elementum, quia est
pars totius universi corporalis, licet non veniat in compositionem
corporis mixti, sicut elementa. Est autem natura secundum quam haec
accidunt, inordinatior natura caelestis corporis: quia ea quae sunt in
caelesti corpore, semper similiter se habent, in huiusmodi autem
transmutationibus inferiorum corporum, accidit multa varietas.
Propter quam quidam crediderunt quod haec non a natura, sed a casu
acciderent, non considerantes quod naturaliter fiunt non solum ea quae
sunt semper, sed etiam quae sunt ut in pluribus. Haec, inquam,
accidunt circa locum maxime propinquum lationi astrorum, idest astris
circulariter motis. Et hoc ponit ad differentiam subsequentium. Et
exemplificat, dicens: puta de lacte, idest de lacteo circulo qui
Galaxia dicitur, et stellis quae cometae dicuntur, et
phantasmatibus, idest apparitionibus, ignitis et motis, quae dicuntur
stellae cadentes.
6. Secundo cum dicit: et quaecumque ponemus etc., enumerat ea quae
sub praedictis fiunt; scilicet quaecumque ponuntur esse passiones
communes aeris et aquae, quia ex materia aquea in loco aeris
generantur, vaporibus in aquam transmutatis.
7. Tertio cum dicit: adhuc autem terrae etc., enumerat ea quae in
infimo sunt. Et dicit: adhuc autem oportet dicere de his quae sunt
partes terrae, puta oriens, occidens, Septentrio, meridies; et
quae sunt species, puta quod quaedam terra est calida et arenosa,
quaedam frigida et calcata; et passiones partium terrae, puta quod
quaedam est sulphurea, quaedam lapidosa, vel aliquo modo dissoluta.
Ex quibus terrae rationibus considerabimus omnes causas spirituum,
idest ventorum, quorum differentia attenditur secundum diversitatem
terrae. Similiter de terraemotibus, quorum etiam causae assignantur
ex diversa specie terrae; et de omnibus quae fiunt secundum motus
horum, idest ventorum et terraemotuum. In quibus non omnia perfecte
et secundum certitudinem tradere possumus, sed quaedam sub dubitatione
relinquemus, ad utramque partem rationem inducentes: in quibusdam vero
veritatem attingemus aliquo modo.
8. Quarto ibi: adhuc autem de fulminum casu etc., enumerat ea quae
ex alto in infimum descendunt, ex ventis causata, dicens: adhuc autem
dicemus de casu fulminum et typhonibus (qui dicuntur siphones), et
incensionibus quae circa huiusmodi typhones accidunt, et aliis
circularibus, quaecumque propter coagulationem accidunt passiones
ipsorum corporum, scilicet elementorum. Dicit autem hoc, quia
typhones ex materia compacta generantur cum quadam rotatione; et multa
alia similia accidunt typhonibus, ex materia coagulatione compacta,
cum quadam circulatione. Vel potest hoc referri ad iridem et halonem
(idest circulum continentem solem et lunam et stellas), quae accidunt
ex reverberatione radiorum ad aliquam materiam spissam.
9. Deinde cum dicit: pertranseuntes autem de his etc., ponit de
quo restat agendum in libris sequentibus. Et dicit quod postquam
pertransiverimus de his quae dicta sunt, tunc speculabimur, secundum
nostrum posse, modo inducto in libris praecedentibus, scilicet non
tantum recitando opiniones aliorum sed etiam causas inquirendo, de
animalibus et plantis, et in universali et secundum singulas species.
Et tunc fere erit finis scientiae naturalis, quam a principio elegimus
tradere. Dicit autem fere, quia non omnia naturalia ab homine
cognosci possunt.
|
|