|
1. Positis opinionibus, hic improbat eas. Et primo ponit modum
improbandi: et dicit quod quaedam intendit inducere quae sunt
communiter contra omnes praedictas opiniones, quaedam vero quae sunt
contra aliquam earum specialiter tantum. Secundo ibi: primo quidem
igitur etc., disputat contra positas opiniones: et primo contra
secundam, quae fuit Pythagoricorum; secundo contra tertiam, quae
fuit Hippocratis, ibi: adhuc autem si propter etc.; tertio contra
primam, quae fuit Democriti et Anaxagorae, ibi: commune autem et
his et cetera.
2. Circa primum ponit duas rationes: quarum prima talis est. Omnes
stellae erraticae subdeficiunt, idest moventur quasi subdeficiendo,
sicut expositum est, in circulo animalium qui dicitur zodiacus; sed
multi cometae visi sunt extra hunc circulum; ergo non omnes cometae
sunt stellae erraticae. Secunda ratio talis est. Saepe visi sunt
cometae plures uno simul facti: non igitur cometa est una stellarum
errantium. Harum rationum prima est communis contra has opiniones:
secunda est propria contra secundam et tertiam opinionem.
3. Deinde cum dicit: adhuc autem si propter etc., improbat
opinionem Hippocratis per tres rationes. Circa quarum primam dicit
quod, si aliquis planetarum propter refractionem visus habet comam,
sicut dixit Hippocrates, oporteret quod aliquando haec stella erratica
appareret sine coma. Et hoc ideo, quia non ubique habet comam, ut
dictum est, sed solum cum est extra tropicos, declinans ad
Septentrionem: manifestum est autem quod etiam in aliis locis
subdeficit, quasi discedens a sole; et ita oportet quod aliquando
videatur sine coma. Sed nulla stella visa est sine coma errans praeter
quinque stellas supra nominatas; quae quandoque omnes apparent simul
elevatae super horizontem, et omnibus eis existentibus super
horizontem, vel etiam quibusdam earum apparentibus super horizontem et
quibusdam existentibus cum sole, nihilominus apparent cometae. Et sic
manifestum est quod non semper cometa est una quinque stellarum
errantium. Et nulla est alia sine coma praeter has. Ergo cometa non
est stella errans, quandoque sine coma apparens: quod oporteret si
comam ex seipso non haberet, sed ex aliquo loco determinato, ut ipsi
dicunt.
4. Secundam rationem ponit ibi: at vero neque hoc verum et cetera.
Et dicit quod non est verum quod cometa fiat solum in loco qui declinat
ad Septentrionem, hoc simul observato quod sol tunc sit circa tropicos
aestivales, quasi propinquius stellae. Quia magnus cometes qui factus
est eo tempore quo fuit factus terraemotus magnus in Achaia et
supergressio fluctuum, ortus fuit ab occasibus aequinoctialibus: et
ita manifestum est quod fuit infra tropicos. Et iam etiam multi facti
sunt ad Austrum. Falsum est ergo quod dicunt, quod fiat tantum ad
Septentrionem.
5. Tertiam rationem ponit ibi: sub principe autem et cetera. Et
dicit quod tempore cuiusdam principis Atheniensium, facta fuit stella
cometa, sole existente circa tropicos hiemales, idest circa
Capricornum, et hoc mense Gamelione, idest Decembri vel Ianuario.
Et hoc videtur esse impossibile, sicut etiam ipsi dicunt, quod fiat
tanta refractio visus nostri ad solem, propter distantiam eius quae est
tunc temporis de nocte ad solem, et propter magnitudinem decisionis
circuli qui est sub horizonte. Falsum est ergo quod dicunt, quod non
appareat cometa nisi sole existente circa tropicum aestivalem.
6. Deinde cum dicit: commune autem et his etc., improbat primam
opinionem per quatuor rationes. Quarum prima est contra omnes
praedictas opiniones dicentes cometas esse stellas erraticas: quia
etiam quaedam stellarum non errantium accipiunt comam. Et hoc non
solum oportet credere Aegyptiis studentibus in mathematicis, qui hoc
dicunt; sed ipse Aristoteles dicit se hoc vidisse, quod una stellarum
quae est in figuratione canis, apud femur eius, comam habuit, sed
debilem: quod patuit quia, quando aliquis fortiter intendebat in
ipsam, debilitabatur lumen comae; sed quando aliquis iaciebat visum in
stellam non nimis intense et remissius, plus apparebat lumen comae.
7. Secundam rationem ponit ibi: adhuc autem omnes et cetera. Et
dicit quod omnes cometae qui suo tempore fuerunt visi, disparuerunt in
loco super horizontem sine occasu, idest sine appropinquatione ad
solem. Tunc enim dicitur occasus stellarum, quando intrant sub radiis
solis: sed cometae apparentes suo tempore, disparuerunt sine hoc quod
appropinquarent ad solem, adhuc super horizontem existentes longe a
sole. Et disparuerunt quasi paulatim consumpti, ita quod non
derelinqueretur neque corpus unius stellae neque plurium. Quia magna
stella de qua supra diximus quod fuit tempore terraemotus in Achaia,
apparuit tempore hiemis in vespere, existente gelu et serenitate, sub
Astio principe Atheniensium; et primo die non apparuit ipsa stella,
sed solum coma eius, quasi occidens ante solem; secundo autem die
apparuit quantum possibile fuit, quia per modicum tempus remansit post
solem et mox occubuit; sed lumen cometa extendit usque ad tertiam
partem caeli, quasi simul et non paulatim crescens in lumine, ita ut
ille ascensus luminis vocatus fuerit via cometae; et ascendit etiam,
retrocedens a sole, usque ad quasdam stellas quae vocantur zona
Orionis, et ibi fuit dissoluta, non appropinquando ad solem, sed
magis ac magis discedendo ab eo. Haec etiam ratio est contra omnes
opiniones praedictas, quae dicunt cometam esse unam vel plures
stellarum errantium. Et sic patet per hanc rationem quod illud quod
Democritus dixit ad confirmandam suam opinionem, non fuit sufficiens.
Dixit enim quod, dissolutis cometis, aliquando apparuerunt stellae
quaedam remanentes: quod ideo est insufficiens, quia oportebat ipsum
probare quod, non aliquando, sed semper remanserunt stellae dissolutis
cometis; quod apparet esse falsum ex eo quod dictum est.
8. Tertiam rationem ponit ibi: adhuc autem et Aegyptii etc.: quae
talis est. Aegyptii dicunt quod fiunt coniunctiones stellarum
errantium adinvicem et ad alias stellas fixas. Et dicit se vidisse
stellam Iovis se supposuisse cuidam stellae quae est in geminis, ita
quod fecit eam disparere. Sed tamen non fuit factus cometa: quod
oporteret secundum opinionem Democriti et Anaxagorae.
9. Quartam rationem ponit ibi: adhuc autem et ex ratione etc.:
quae talis est. Quamvis stellarum quaedam videantur esse maiores et
quaedam minores adinvicem comparatae, tamen unaquaeque secundum se
considerata videtur quasi punctalis et indivisibilis. Sed si essent
vere indivisibiles, se invicem tangentes non facerent maiorem
magnitudinem, ut probatum est in VI Physic. Ergo quando videntur
indivisibiles licet non sint, quando coniunguntur adinvicem, non
debent videri maiores secundum apparentem magnitudinem. Et ita ex
contactu stellarum non debet videri coma, quasi propter augmentum
luminis. Hae autem duae ultimae rationes sunt proprie contra opinionem
Democriti. Ultimo autem recolligit illud quod dictum est: et patet
in littera.
|
|