|
1. Postquam philosophus reprobavit opiniones aliorum, hic incipit
ponere opinionem propriam de cometis. Et primo ostendit modum
certitudinis qui est in hac materia exquirendus. Et dicit quod de
talibus, quae sunt immanifesta sensui, non est exquirenda certa
demonstratio et necessaria, sicut in mathematicis et in his quae
subiacent sensui; sed sufficit per rationem demonstrare et ostendere
causam, ita quod quaestionem solvamus per aliquam solutionem
possibilem, ex qua non sequatur aliquod inconveniens, per ea quae hic
apparent secundum sensum. Unde hoc modo in proposito ad habendam
causam est procedendum.
2. Secundo ibi: supponitur enim nobis etc., secundum praedictum
modum incipit assignare causam de apparitione cometae. Et circa hoc
duo facit: primo assignat causam de apparitione cometae; secundo de
loco et tempore apparitionis, ibi: eius autem quod est et cetera.
Prima dividitur in duas: in prima assignat causam apparitionis
cometae; secundo hoc manifestat per signum, ibi: de eo autem quod est
et cetera. Circa primum duo facit: primo ostendit cometas apparere ex
duabus causis; secundo ostendit differentiam inter cometas ex diversis
causis apparentes, ibi: quando quidem igitur et cetera.
3. Circa primum tria facit. Primo resumit quaedam superius dicta,
ad manifestandum propositum. Et dicit quod oportet supponere
supradicta, quod huius inferioris mundi qui est circa terram, prima
pars et suprema, sub corporibus circulariter motis, est exhalatio
calidi et sicci. Iterum oportet supradicta supponere, quod ista
exhalatio calida et sicca, et multa pars aeris, qui continuatur ad
ignem, simul circumducitur circa terram sub sphaera caelesti, motu
circulari, quasi delata et tracta a circulatione caeli. Et tertio
oportet supponere quod exhalatio praedicta sic mota, frequenter
ignitur, quocumque modo sit disposita ad hoc quod ignis in ea bene
dominetur: propter quam causam fiunt discursus siderum, ut dictum
est.
4. Secundo ibi: cum igitur in talem etc., assignat causam
apparitionis cometae. Et dicit quod quando talis exhalatio fuerit
condensata, et propter motum superioris corporis inciderit in ipsam
exhalationem aliquod principium igneum, ita scilicet quod ex aliqua
parte incipiat exuri; sic quod ignis non sit tam multus ut cito exurat
materiam, neque etiam sit ita debilis ut cito extinguatur priusquam
accendatur, sed sit talis quod plus et diu possit permanere, cum
quantitate ignis et dispositione materiae inspissatae; cum hoc etiam
quod simul de inferioribus ascendat continue exhalatio bene disposita ad
hunc modum exustionis, ut scilicet diu duret; tunc fit stella cometa:
quia illud quod iam ignitum est videtur quasi stella, reliqua autem
exhalatio, quae nondum est perfecte ignita, sed apta ignitioni,
videtur coma eius. Quia qualitercumque figuretur talis exhalatio,
huiusmodi figura videbitur. Quia si exhalatio sit undique circumposita
stellae, idest principio vel parti ignitae, videtur quasi coma, unde
et cometes dicitur: si autem disponatur ad longitudinem principii
igniti, videtur exhalatio esse quasi barba stellae, et ideo vocatur
pogonias, idest quasi barbatus.
5. Tertio ibi: sicut autem talis latio etc., manifestat quod
dictum est de cometa, per comparationem ad stellam cadentem. Dictum
est enim supra quod motus ignis accensi in tali materia, cum fuerit
motus per expulsionem, videtur esse motus stellae: et similiter mansio
vel quies igniti principii in praedicta materia, videtur esse mansio
vel quies stellae. Dicit autem stellam cometam quiescere, ad
excludendum motum qui apparet in stellis cadentibus; non autem ad
excludendum motum cometae secundum quod circumvolvitur simul cum caelo,
de quo post dicet. Huiusmodi autem mansio praedicti principii accidit
propter hoc, quod materia non statim consumitur; tum propter
multitudinem et spissitudinem, et ignis debilitatem; tum propter aliam
materiam succedentem, ut dictum est. Et est simile sicut si aliquis
in magnum cumulum palearum immiserit titionem, aut aliud quodcumque
ignitum principium: non enim statim discurret, quasi exurens paleam,
sed videtur ignitio diu in uno loco manere. Et ita, si quis recte
consideret, videtur similitudinem quandam habere discursus stellarum
cadentium apparitioni cometae. Quia in stellis discurrentibus cito
procedit ignitio in longitudinem, propter dispositionem scilicet
hypeccaumatis ad hoc quod de facili aduratur: sed si ignitio maneret,
et non pertransiret consumendo materiam, aut materia esset multum
densa, ut non posset cito consumi, tunc, quasi subtracto medio
discursu, remaneret solummodo stella manens, sicut est in principio
discursus et in termino. Et tale quid est cometa: ut imaginemur quod
cometa sit quasi stella discurrens, prout talis stella est in principio
et in fine discursus, subtracto motu discursionis. Sic igitur
concludit quod, quando principium consistentiae ipsius fuerit in
inferiori loco, idest sub globo lunari, dicitur cometa per se
apparens, sine aliqua stella errante vel fixa.
6. Deinde cum dicit: quando autem sub astrorum aliquo etc.,
assignat alium modum apparitionis cometae. Et dicit quod quando sub
aliqua stellarum errantium vel non errantium, exhalatio adunatur per
motum illius stellae, tunc aliqua stellarum dictarum fit cometa: non
quod stella quae apparet sit aliquod igneum in aere, sicut in superiori
modo dictum est, sed est verax stella, errans vel non errans; non
tamen coma eius fit in loco caelesti ubi sunt astra, sed est sub caelo
in aere. Et ponit exemplum de halo, idest de aere qui videtur
aliquando circumstare solem et lunam, etiam sole et luna motis.
Huiusmodi enim halo non est in loco solis et lunae, licet sequatur
solem et lunam, etiam sole et luna motis: haec enim passio fit in aere
condensato sub motu solis et lunae, ut infra dicetur. Sicut igitur
halo se habet ad solem et lunam, ita coma se habet ad stellas fixas vel
erraticas, quando apparent cum comis: et est aliqua exhalatio
inferius, scilicet in superiori loco aeris, consequens motum illarum
stellarum. Sed tamen haec est differentia inter halo et comam, quia
color eius quod dicitur halo, non est in ipso vapore, sed est ex
reverberatione ad nubem, ut infra ostendetur: sed hoc quod videtur de
comis, est proprie color ipsarum exhalationum fumosarum.
7. Deinde cum dicit: quando quidem igitur etc., ostendit
differentiam inter cometas secundum duos dictos modos apparentes. Et
dicit quod quando adunatio exhalationis fit secundum aliquam stellam
fixam vel errantem, necesse est quod in cometa manifeste videatur ille
motus qui est stellae cui adhaeret coma: sed quando stella cometa est
per se ignis existens in aere, sine aliqua superiorum stellarum, tunc
videntur subtardantes. Et hoc manifestat per hoc quod latio inferioris
mundi qui est circa terram, talis est, scilicet tardior motu
caelesti: quamvis enim circumvolvatur ignis et magna pars aeris per
motum firmamenti, non potest tamen attingere ad velocitatem motus
caelestis. Exhalatio igitur ignita existens in superiori parte aeris,
circumvolvitur solum cum aere et igne: sed quia motus horum corporum
est tardior motu firmamenti, ideo cometa existens in aere remanet post
corpora caelestia, quae velocissime moventur; et sic videtur habere
motum contrarium firmamento, sicut et planetae, ex sola retardatione.
Quod etiam quidam opinati sunt circa planetas: et inde est etiam quod
praedictae opiniones posuerunt cometas esse planetas. Sed hoc quod
cometa saepe fit per se, et frequentius quam circa aliquam stellarum
determinatarum, idest fixarum, quae habent esse fixum et determinatum
in caelo, maxime manifestat quod cometa non est repercussio facta in
exhalatione (quam nominat hypeccauma) ad ipsam stellam cui adhaeret
coma, sicut est in halo. Si autem esset sicut est in halo, fieret
repercussio visus ab exhalatione ad ipsam stellam, et non ad solem,
sicut dicunt sequaces Hippocratis. Sed de halo posterius dicetur.
8. Deinde cum dicit: de eo autem quod est etc., manifestat quod
dixerat, per signum. Et dicit quod huius quod est consistentiam
cometarum esse igneam, vel quantum ad comam apparentem, argumentum est
hoc, quod plures cometae significant spiritus et siccitates.
Manifestum est enim quod venti et siccitates fiunt propter hoc, quod
multa exhalatio sicca est segregata a terra; unde necesse est aerem
esse sicciorem, et humidum quod evaporat ab aquis, rarefieri et
dissolvi, propter multitudinem calidae exhalationis, ita quod non de
facili vapores in aquam condensentur, sed magis generentur venti, qui
causantur ex exhalationibus siccis; hoc autem erit manifestius quando
dicetur de ventis. Sic igitur, quando apparent frequentes et multi
cometae, quod accidit propter multitudinem exhalationis siccae,
oportet quod anni sint notabiliter sicci et ventosi. Sed quando rarius
fiunt cometae, et non ita magni fiunt, non sunt anni notabiliter sicci
et ventosi; sed tamen, ut frequenter, fit excessus venti, aut
secundum tempus, quia diu durat, aut secundum magnitudinem, quia
vehementer flat. Et ponit exempla. Aliquando enim in quibusdam
fluviis cecidit lapis ex aere per diem, elevatus a vento; et tunc fuit
factus quidam cometa circa vesperum. Et similiter circa illum magnum
cometam de quo supra dixit, fuit hiems sicca et borealis, et propter
contrarietatem ventorum factus fuit superexcessus fluctuum, ita quod
propter hoc destructae dicuntur quaedam civitates; quia extra in pelago
flabat magnus Auster, sed in sinu vincebat Boreas. Similiter sub
principe Nicomacho apparuit quidam cometa, et tunc etiam fuit factus
magnus ventus apud Corinthum.
9. Deinde cum dicit: eius autem quod est etc., assignat causam de
loco et tempore apparitionis cometae. Et dicit quod causa eius quod
non fiant multi neque saepe, et magis extra tropicos, idest extra viam
solis, quam intra, est quod per motum solis et astrorum non solum sunt
exhalationes calidae a terra resolutae, sed etiam, si aliquid est in
huiusmodi exhalationibus consistens et spissum, per motum solis et
stellarum disgregatur; et sic impeditur causa apparitionis cometae,
nisi quando fuerit superabundans talis exhalationis multiplicatio, quod
raro accidit. Et maxime etiam causa est rarae apparitionis cometarum,
quia plurimum de materia tali ex qua causatur apparitio cometae,
adunatur in regione lactei circuli, ut infra dicetur: unde raro tantum
multiplicatur exhalatio, quod sufficiat apparitioni cometae et lactei
circuli.
|
|