|
1. Postquam philosophus determinavit de stellis cadentibus et
cometis, nunc determinat de lacteo circulo. Et primo ostendit de quo
est intentio. Et dicit quod iam dicendum est de lacteo circulo,
qualiter et propter quam causam est apparitio eius, et quid est illa
claritas quae est quasi lac; hoc servato ordine, ut primo discutiamus
ea quae ab aliis dicta sunt. Secundo ibi: vocatorum quidem igitur
etc., exequitur propositum. Et primo ponit opiniones aliorum;
secundo opinionem propriam, ibi: nos autem dicamus et cetera. Prima
dividitur in tres, secundum tres opiniones quas ponit: secunda incipit
ibi: qui autem circa Anaxagoram etc.; tertia ibi: amplius autem est
tertia et cetera.
2. Circa primum duo facit. Primo ponit opinionem. Et dicit quod
quidam de numero philosophorum qui vocantur Pythagorici, dixerunt quod
lacteus circulus est quaedam via. Sed in hoc diversificati sunt:
quidam enim dixerunt quod erat via alicuius stellae quae per hanc partem
caeli transivit, derelicto proprio cursu, tempore exorbitationis
caeli, quae dicitur in fabulis fuisse facta sub Phaetonte; sed alii
dicunt quod per istum circulum quandoque transivit sol. Et ita per
motum solis vel stellae, locus iste caeli est quasi exustus, vel
passus aliquam talem passionem, ut videatur ibi quaedam albedo.
3. Secundo ibi: inconveniens autem etc., improbat hanc opinionem.
Et dicit quod inconveniens fuit quod ponentes hanc opinionem non simul
intelligebant quod, si transitus solis vel stellae esset causa huius
claritatis in hac parte caeli, multo magis oportebat quod haec
dispositio esset in circulo zodiaco, quam in circulo lacteo: quia non
solum sol, sed omnes stellae errantes feruntur per zodiacum. Circulus
autem zodiacus totus manifestus est nobis, diversis temporibus, quia
de nocte semper apparet medietas zodiaci super terram (terra enim
obtinet vicem puncti respectu sphaerae stellarum fixarum: unde per
grossitiem terrae nihil occultatur nobis de zodiaco): sed quamvis
totus zodiacus sit a nobis visibilis, tamen non videtur in eo aliqua
talis dispositio, nisi in parte qua coniungitur lacteo circulo.
4. Deinde cum dicit: qui autem circa Anaxagoram etc., ponit
secundam opinionem. Et primo recitat eam. Et dicit quod sectatores
Anaxagorae et Democriti dixerunt claritatem lacteam quae apparet in
caelo, esse lumen quarundam stellarum. Cum enim sol fertur sub
terra, dicebant quod umbra terrae pertingit usque ad sphaeram stellarum
fixarum, et occultat quasdam stellas, ne recipiant radios solis; non
autem omnes, quia propter parvitatem terrae, umbra eius non occupat
totum caelum, sed aliquam parvam partem. Dicebant enim quod claritas
stellarum quae respiciuntur a sole, non apparet, quia prohibetur
apparere a radiis solis ad eas pertingentibus; et sic circa eas non
videtur claritas lactis. Sed illarum stellarum ad quas non pertingunt
radii solis, impediente terra, apparet proprium lumen; quod dicebant
esse claritatem lactis.
5. Secundo ibi: manifestum est autem etc., reprobat hanc opinionem
per duas rationes. Quarum primam ponit, dicens manifestum esse hoc
quod dictum est esse impossibile. Quia claritas lactis semper apparet
in eisdem stellis: quia circulus lacteus videtur esse unus de maximis
circulis sphaerae, qui dividit eam per medium. Sed quia sol non
semper manet in eodem loco caeli, oportet quod semper sint alia et alia
astra quae occultantur radiis solis per umbram terrae: quia oportet
imaginari motum umbrae in oppositum motui solis. Si igitur occultatio
stellarum per umbram terrae esset causa apparitionis lacteae
claritatis, oporteret, moto sole, transferri et lacteam claritatem.
Sed hoc non videtur fieri, quia semper apparet in eodem loco et in
eisdem stellis, ut dictum est. Falsa est igitur praedicta opinio.
6. Secundam rationem ponit ibi: adhuc autem si quemadmodum etc.,
dicens quod probatum est per astrologicas rationes et considerationes,
quod sol est maior terra, et quod plus distant astra fixa a terra quam
sol, sicut et sol plus quam luna. Quando autem corpus lucidum est
maius corpore opaco ex cuius oppositione fit umbra, umbra non ascendit
in immensum, sed pyramidaliter ascendit in conum usque ad aliquam
quantitatem; et tanto minorem, quanto corpus lucidum minus distat a
corpore opaco, et quanto magis excedit ipsum. Unde manifestum est
quod non multum longe conus umbrae terrae proiicitur ad radios qui sunt
a sole, neque umbra terrae, quae vocatur nox, est apud astra fixa:
sed necesse est quod sol prospiciat omnia astra fixa, et quod nulli
eorum obsistat terra. Obsistit autem lunae eclipsans ipsam, quia est
inferior sole, ut dictum est. Et sic patet quod praedicta opinio
falsum supponebat.
7. Tertiam opinionem ponit ibi: amplius autem est tertia et cetera.
Et primo recitat ipsam, dicens quod quaedam tertia opinio fuit de
circulo lacteo. Dixerunt enim quidam quod claritas lactea est ex eo
quod visus noster repercutiebatur a stellis quibusdam ad solem; et ideo
apparebat claritas circa illas stellas repercutientes visum, ita quod
sunt quasi quoddam speculum claritatis solaris, sicut et Hippocrates
dixit de apparitione cometae.
8. Secundo ibi: impossibile autem etc., improbat hanc opinionem
per duas rationes. Quarum primam ponit, dicens quod impossibile est
quod praedicta opinio ponit. Et praemittit hanc propositionem. Si
omne, idest totum hoc, scilicet videns et speculum et res quae videtur
per speculum, immobilis maneat, necesse est quod eadem pars
emphaseos, idest formae apparentis, appareat in eodem signo speculi,
idest in eodem puncto ad quod fit repercussio lineae visualis. Sed si
speculum moveatur, et similiter res visa per speculum, videns autem
quiescat; et illa duo quae moventur, semper remaneant in eadem
distantia ad videntem, sed adinvicem comparata neque aequali velocitate
moventur, neque sunt semper in eadem distantia; impossibile est quod
eadem apparitio fiat in eadem parte speculi. Quia nihil differt quod
speculum et res visa moveantur diversa velocitate, quam si unum
moveretur et alterum quiesceret: quod si esset, manifestum est quod
videretur in alia et alia parte speculi forma rei visae, propter
diversam oppositionem secundum situm. Et hoc dico si videns quiescat:
quia si videns moveatur, et speculum quiesceret, et res visa
moveatur, posset forma rei visae apparere in eadem parte speculi; quia
per motum videntis recompensaretur quod deesset motu rei visae, si sic
proportionaliter moverentur. Unde oportet quod, quando videns
quiescit, et speculum et res visa moventur inaequali velocitate, quod
forma non appareat in eadem parte speculi. Sed astra quae sunt in
circulo lacteo existentia, quae ponuntur quasi speculum, moventur; et
similiter sol movetur, ad quem ponitur fieri repercussio visus, et sic
obtinet locum rei visae; nos autem, qui sumus videntes, quiescimus,
propter quietem terrae (motus autem quo movemur per terram, non facit
aliquam sensibilem differentiam respectu tantae magnitudinis); astra
autem praedicta et sol moventur aequaliter nobis quidem, et distantia
eorum semper (est) aequalis nobis. Quod non est sic intelligendum,
quod aequalis sit distantia a nobis ad solem, distantiae quae est a
nobis ad stellas, cum supra dictum sit quod stellae sunt supra solem;
sed quod sol per motum suum non fit a nobis magis vel minus distans.
Et similiter convenit stellae: ut intelligatur maior vel minor
distantia, quae sit notabilis respectu distantiae quae est inter solem
et stellas; et hoc propter parvitatem terrae. Sed a seipsis sol et
stellae non semper distant aequaliter: quia Delphis, hoc est
constellatio delphini, quae est in lacteo circulo, quandoque oritur in
media nocte, quandoque autem diluculo; et manifestum est quod plus
distat a sole quando oritur in media nocte, quam quando oritur
diluculo. Sed partes lactei circuli semper manent in eodem loco: quod
non oportebat si esset apparitio ex repercussione proveniens; non enim
esset haec claritas in eisdem locis, ut ostensum est. Unde patet
praedictam opinionem esse falsam.
9. Secundam rationem ponit ibi: adhuc autem nocte et cetera. Et
dicit quod de nocte in aqua et aliis huiusmodi corporibus specularibus
aspicitur forma lactei circuli. Sed inconveniens est dicere quod tunc
visus repercutiatur ab aqua ad solem: vel propter distantiam enim
videtur valde inconveniens quod sint ibi duae repercussiones, una
scilicet ab aqua ad lacteum circulum, et alia a lacteo circulo ad
solem. Ultimo autem epilogando concludit quod lacteus circulus neque
est via alicuius planetarum, ut prima opinio dixit; neque est lumen
stellarum quae non respiciuntur a sole, ut dixit secunda opinio; neque
est repercussio visus a stellis ad solem, ut dixit tertia opinio. Hae
enim opiniones fuerunt ante eum de Galaxia.
|
|