|
1. Reprobatis opinionibus aliorum de circulo lacteo, hic ponit
propriam opinionem. Et circa hoc duo facit: primo resumit quaedam
superius dicta, quae sunt utilia ad propositum manifestandum; secundo
manifestat propositum, ibi: quod itaque secundum unum astrorum accidit
et cetera. Resumit autem duo: primo quidem quod supra dictum est de
positione siccae exhalationis, et eius inflammatione. Unde dicit quod
vult resumere id quod supra posuit tanquam principium. Dictum est enim
supra quod communiter vocatur aer totum hoc quod est intra terram et
globum lunarem; huius autem suprema pars, licet non proprie possit
dici ignis, quia ignis significat excessum in caliditate, sicut
glacies in frigore, tamen illa pars superior aeris habet virtutem
ignis, quia est calida et sicca; ita quod, cum aer per motum
caelestem disgregatur, talis consistentia exhalationis praedictae
segregatur a terra et ab aere inferiori, et elevatur sursum, et ex hoc
dicimus apparere stellas cometas.
2. Secundo ibi: tale itaque oportet etc., resumit quod dictum est
supra de uno modo apparitionis cometae. Et dicit quod oportet
intelligere aliquid simile esse in lacteo circulo, quod fit in
cometis, quando cometa non fuerit aliqua exhalatio elevata et ignita
per se existens absque aliqua stella, sed fit eius apparitio ab aliqua
stellarum fixarum vel errantium, sicut dictum est. Quia tunc apparent
cometae propter hoc, quod tales exhalationes elevatae consequuntur
motum stellarum quae videntur cometae; sicut etiam solem sequitur talis
adunata exhalatio, ex qua, propter repercussionem radiorum, apparet
halo, cum aer ad hoc fuerit dispositus.
3. Deinde cum dicit: quod itaque secundum unum astrorum accidit
etc., manifestat propositum, ostendens quae sit causa apparitionis
lactei circuli. Et circa hoc tria facit: primo proponit causam
apparitionis lactei circuli; secundo inducit signum eorum quae dicta
sunt, ibi: signum autem etc.; tertio concludit propositum, ibi:
quare si quidem et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit
causam apparitionis lactei circuli. Et dicit quod illud quod accidit
in apparitione secundum unam stellam, oportet accipere esse factum
circa totum caelum et circa totum motum ipsius: quia rationabile est
quod, si motus unius stellae attrahit et circumducit aliquam
exhalationem, quod multo magis hoc possit facere motus omnium
stellarum; et praecipue in loco illo caeli, ubi apparent
frequentissimae stellae et plurimae et maximae.
4. Secundo ibi: qui quidem igitur animalium etc., ostendit causam
quare in hac determinata parte caeli circuli lactei claritas apparet.
Et dicit quod circulus animalium, qui dicitur zodiacus, dissolvit
adunationem praedictae exhalationis, propter hoc quod per zodiacum
movetur sol et alii planetae. Et haec est etiam causa propter quam,
ut plurimum, cometae non apparent in zodiaco, sed extra tropicos, ut
dictum est. Et haec est etiam causa propter quam circa solem et lunam
non fit coma: quia videlicet per motum solis et lunae citius
disgregatur exhalatio (quam diximus esse causam apparitionis cometae et
lactei circuli), quam ut possit adunari ad causandum apparitiones
praedictas. Sed iste circulus in quo apparet nobis videntibus lactea
claritas, et est unus maximorum circulorum, quia dividit sphaeram per
medium; et est sic dispositus secundum situm, ut ex utraque parte
multum excedat utrumque tropicum, scilicet hiemalem et aestivum, licet
intersecetur a zodiaco. Et etiam hic locus istius circuli est plenus
magnis stellis fulgidis, et quae propter frequentiam et spissitudinem
vocantur sporadicae, idest seminatae in caelo (quod etiam manifeste
oculis videri potest); ita quod propter huiusmodi causam semper in
tali parte caeli adunetur exhalatio; quia videlicet in hac parte caeli
est efficax virtus stellarum ad attrahendam exhalationem, et non est
causa vehemens quae impediat eius adunationem, sicut accidit sub
zodiaco circulo. Ista igitur exhalatio adunata sub tali parte caeli,
facit ibi videri lacteam claritatem, sicut et exhalatio consequens
aliquam stellam, facit ibi videri comam.
5. Deinde cum dicit: signum autem etc., manifestat quod dictum
est, per signum: dicens quod signum praedictorum est, quod in ipso
lacteo circulo unus eius semicirculus duplatur, et habet amplius de
lumine. Cuius causa est, quia in illo semicirculo sunt plures stellae
et magis frequentes quam in alio, ac si nulla esset alia causa
claritatis apparentis, quam motus astrorum plurimorum frequentium.
Quia si in isto circulo apparet claritas in quo plures stellae
ponuntur, et in illa eius parte plus apparet in qua sunt stellae plures
et magis frequentes, verisimile est multitudinem stellarum esse causam
huius apparitionis. Quod autem dictum est de isto circulo et de
stellis in eo existentibus, potest considerari ex descriptione: quia
astrologi describunt totam sphaeram cum stellis in ea existentibus.
6. Exponit autem consequenter quare stellae in circulo lacteo
existentes vocantur sporadicae, idest seminatae: quia videlicet sic
sunt dispersae per illam partem caeli, quod non contingit eas ordinare
sub aliqua figuratione, sicut stellas existentes in aliis partibus
caeli; quia unaquaeque earum non habet aliquam determinatam
positionem, ut possit ad similitudinem alicuius figurae reduci. Et
hoc manifestum est aspicienti in caelo: quia in solo hoc circulo spatia
intermedia inter stellas maiores, sunt plena quibusdam parvis stellis;
sed in aliis locis caeli manifeste deficiunt stellae, quapropter
intermedia apparent vacua a stellis.
7. Deinde cum dicit: quare si quidem etc., concludit ex
supradictis suam intentionem. Et dicit quod si causa supra assignata
de apparitione cometae, acceptanda est tanquam mediocriter dicta (quia
scilicet nullum habet inconveniens manifestum), existimandum est etiam
sic se habere de circulo lacteo: quia quod in cometis est coma circa
unam stellam, eandem passionem accidit fieri circa quendam circulum.
Ita quod lactea claritas, ut ita dicatur quasi definiendo, nihil
aliud sit (lactea via) quam coma eiusdem maximi circuli, in caelo
apparens propter segregationem, idest elevationem a terra,
exhalationis ad illam partem adunatae. Et ideo, sicut prius dictum
est, non fiunt multi cometae neque frequenter, quia talis adunatio
exhalationis quae elevata est a terra, elevatur secundum unamquamque
circulationem, et adunatur maxime in loco lactei circuli; ita quod a
lacteo circulo exhalatio superabundans non relinquitur, quae possit
esse materia apta ad cometae apparitionem.
8. Ultimo autem recapitulat ea quae dicta sunt. Et dicit quod
dictum est de his quae fiunt in hoc mundo qui est circa terram, qui
scilicet est suppositus generationi et corruptioni, quantum ad illum
locum qui est continuus, idest contiguus, motibus caelestibus:
scilicet de discursu astrorum, et de ignita flamma, et de cometis et
lacteo circulo; quia huiusmodi passiones apparent circa locum istum
superiorem.
|
|