|
1. Postquam philosophus determinavit de his quae causantur ex
exhalatione sicca ad supremum locum aeris elevata, hic determinat de
his quae causantur ex exhalatione humida. Et primo de his quae
causantur ex exhalatione humida super terram; secundo de his quae
causantur ex exhalatione humida in terra, ibi: de ventis autem et
cetera.
2. Circa primum duo facit. Primo ostendit de quo est intentio:
dicens quod nunc dicendum est de his quae fiunt in loco qui secundum
situm, descendendo, est secundus post locum supremum aeris, in quo
fiunt ea quae dicta sunt, sed ascendendo est primus, immediatus circa
terram; quae inferior pars aeris est. Iste enim locus est communis et
aquae et aeri: quia in eo aer est secundum naturalem ordinem
elementorum, et aqua ex vaporibus elevatis ibi generatur. Unde non
solum est communis aquae et aeri, sed etiam eis quae accidunt circa
generationem ipsius aquae et aeris, quae fiunt superius dum aqua
resolvitur in vapores, qui pertinent ad naturam aeris, et vapores
congregantur in aquam. Ostendit etiam modum determinandi de istis,
dicens quod debemus sumere primo principia communia et causas omnium
horum accidentium.
3. Secundo ibi: quod quidem igitur etc., determinat propositum.
Et primo ponit ea quae communiter pertinent ad causam omnium huiusmodi
passionum; secundo determinat de singulis passionibus, ostendens
differentiam inter eas, ibi: elevato autem humido et cetera. Circa
primum tria facit. Primo ponit causam effectivam harum passionum. Et
dicit quod illud quod est causa sicut movens et principale et primum
principium omnium harum passionum, est circulus zodiacus, in quo
manifeste movetur sol, qui et disgregat resolvendo vapores a terra, et
congregat eos per suam absentiam: frigore enim invalescente in aere per
absentiam solis, nubes condensantur in aquam. Et ideo subiungit quod
ex hoc quod quandoque fit prope nos, quandoque autem elongatur a
nobis, existit causa generationis et corruptionis. Fit prope autem
nobis secundum proprium motum, quando accedit ad signa
Septentrionalia: elongatur autem a nobis, dum moratur in signis
meridionalibus.
4. Secundo ibi: manente autem terra etc., ostendit causam
materialem harum passionum. Et dicit quod, cum terra quiescat in
medio, illud humidum aqueum quod est circa ipsam, tum a radiis solis
tum ab alia caliditate quae est a superioribus corporibus, resolvitur
in vaporem, et sic subtiliatum per virtutem calidi sursum fertur.
5. Tertio ibi: caliditate autem etc., ostendit modum generationis
horum de quibus intendit. Et circa hoc tria facit. Primo ponit in
communi modum generationis harum passionum. Et dicit quod vapor qui
sursum fertur per virtutem caloris, deseritur a caliditate quae sursum
eum ferebat. Quod quidem contingit dupliciter: uno modo per hoc quod
id quod erat subtilius et calidius in vapore, elevatur ulterius ad
superiorem locum exhalationis siccae, et sic residua pars vaporis
remanet frigida; alio modo per hoc quod calor qui est in vapore
extinguitur, propter hoc quod longe elevatur a terra in aere qui est
supra terram, ubi deficit calor propter hoc quod radii reverberati a
terra in immensum sparguntur, ut supra dictum est. Sic igitur
deficiente calore calefaciente et elevante vaporem aqueum, vapor aqueus
redit ad suam naturam, coadunante etiam frigiditate loci; et sic
infrigidatur, et infrigidatus inspissatur, et inspissatus cadit ad
terram.
6. Secundo ibi: est autem quae quidem etc., ostendit quid sit
medium in praedictis transmutationibus. In prima enim transmutatione,
secundum quam aqua subtiliatur et elevatur, medium est vapor: nam ipsa
exhalatio resoluta ab aqua vocatur vapor, qui est medius inter aerem et
aquam. In illa autem transmutatione secundum quam aer condensatur in
aquam, medium est nubes, quae est via generationis aquae. Sed cum
nubes condensatur in aquam, id quod est residuum de nube, quod
scilicet in aquam condensari non potuit, est caligo nebulae. Et ideo
nebula magis est signum serenitatis quam pluviae: quia nebula est quasi
quaedam nubes sterilis, idest sine pluvia, quae est naturalis effectus
nubis. Contingit tamen aliquando nebulam elevari in ipsa exhalatione
vaporum, antequam condensentur in nubem perfecte: et tunc nebula
potest esse signum pluviae.
7. Tertio ibi: fit autem circulus iste etc., ostendit quomodo in
praedictis transmutationibus representatur similitudo primae causae
moventis, scilicet circulationis solis. Attenditur enim quaedam
circulatio in praedictis transmutationibus, dum aqua resolvitur in
vapores, qui condensantur in nubes, et nubes in aquam, quae cadit in
terram. Dicit ergo quod ista circularis transmutatio imitatur
circularem motum solis: sol enim permutatur ad diversas partes caeli,
puta ad Septentrionem et meridiem, et circulatio ista completur in hoc
quod vapores ascendunt sursum et descendunt deorsum. Sed oportet
intelligere quod iste fluxus vaporum ascendentium et descendentium, sit
quasi quidam fluvius circularis communis aeri et aquae: nam quod aqua
resolvitur in vaporem, ad aerem attinet, quod autem nubes in aquam
condensantur, ad aquam. Cum ergo sol prope existit, iste fluvius
vaporum ascendit sursum; cum autem elongatur sol, descendit deorsum;
et hoc indesinenter fit secundum ordinem praedictum. Unde concludit
quod forte antiqui dicentes Oceanum esse quendam fluvium circumdantem
terram, occulte loquebantur de hoc fluvio, qui circulariter fluit
circa terram, ut dictum est.
8. Deinde cum dicit: elevato autem humido etc., determinat de
praedictis passionibus in speciali, ostendendo differentias earum
adinvicem. Et dividitur in duas partes: in prima determinat de
generatione illorum quae manifestiorem habent causam; in secunda de
generatione grandinis, circa quam est maior difficultas, ibi: ipsa
autem aqua et cetera.
9. Circa primum duo facit. Primo determinat de pluviis: dicens
quod cum humidum aqueum elevatur ex virtute calidi, et iterum fertur
deorsum propter infrigidationem, secundum quasdam differentias,
huiusmodi passionibus aeris diversa nomina imponuntur. Quia quando per
modicas partes vapores inspissati in aquam cadunt, tunc dicuntur
psecades, idest guttae, sicut aliquando contingit quod parvae guttae
decidunt: quando vero secundum maiores partes decidunt guttae ex
vaporibus generatae, vocatur pluvia.
10. Secundo ibi: ex eo autem quod de die etc., determinat de rore
et pruina. Et circa hoc tria facit. Primo determinat modum
generationis eorum. Et dicit quod ros et pruina contingunt ex hoc quod
de die, sole existente super terram, aliquid evaporat ex humido aqueo
propter solis calorem; quod quidem evaporatum non multum suspenditur
vel elevatur super terram, propter hoc quod ignis, idest calor elevans
huiusmodi vaporem, est parvus in comparatione ad humorem aqueum qui
elevatur. Et ita, cum de nocte infrigidatus fuerit aer, inspissatur
ille vapor elevatus de die, et cadit in terram, et vocatur ros vel
pruina: ut ita se habeat accessus solis et recessus secundum motum
diurnum ad generationem roris et pruinae, secundum quod se habet ad
generationem pluviae secundum motum proprium, secundum quod accedit et
recedit in aestate et hieme.
11. Secundo ibi: pruina quidem etc., ostendit differentiam
eorum: dicens quod pruina fit, quando vapor prius congelatur quam
condensetur in aquam; et propter hoc fit in hieme et in hiemalibus
locis, idest in frigidis locis. Sed ros fit, quando vapor
inspissatur in aquam, et neque est tantus aestus quod vapor elevatus
desiccetur, neque est tantum frigus quod vapor congeletur. Et ideo
oportet quod sit aut in tempore aut in loco calido: quia ros semper fit
in tempore temperato et in locis temperatis, sed pruina, sicut dictum
est, fit in tempore et loco magis frigidis. Cum enim vapor sit
calidior aqua, quia adhuc est in eo aliquid de calore elevante, maior
frigiditas requiritur ad congelationem vaporis quam aquae; et sic
pruina nunquam fit nisi in magno frigore.
12. Deinde cum dicit: fiunt autem ambo etc., ostendit qualiter
existente aere disposito, fit ros et pruina. Et primo ostendit hoc
communiter quantum ad utrumque; secundo specialiter de rore, ibi: fit
autem ros ubique et cetera. Circa primum duo facit: primo ostendit
quod proponit; secundo ponit quoddam signum praedictorum, ibi: signum
autem et cetera. Dicit ergo primo quod tam ros quam pruina fiunt cum
aer fuerit serenus absque nubibus et pluvia, et tranquillus absque
vento. Quia si non sit serenus, non possunt elevari vapores de die,
propter defectum caloris: si autem non fuerit tranquillitas, vento
flante, non poterunt vapores condensari, ut generetur ros; nam
ventus, commovendo aerem, impedit congregationem vaporum.
13. Deinde cum dicit: signum autem etc., manifestat per signum
quod supra posuerat de generatione roris et pruinae. Et dicit quod
signum huius quod ros et pruina causentur ex hoc quod vapor non longe
elevatur a terra, est hoc quod in montibus non fit pruina, cum tamen
ibi magis videatur fieri propter loci frigiditatem. Huius ergo sunt
duae causae. Una quidem, quia vapor ex quo generatur ros et pruina,
elevatur ex locis infimis et humefactis, ex quibus multi vapores
generantur et elevantur: unde caliditas quae eos elevavit, non potuit
elevare eos ad multam altitudinem, quasi portans onus quod excedit suam
virtutem; sed prope loca infima dimittit calor vapores, et cadit ros
et pruina. Unde in montibus altis pruina esse non potest. Secunda
autem causa est, quia sicut supra dictum est, aer superior excedens
montes, fluit quasi tractus ex motu caeli; et ideo suo fluxu dissolvit
huiusmodi adunationem vaporum, quae est causa roris et pruinae. Plus
autem de motu requiritur ad multam materiam vaporosam disgregandam,
quam disgregandam parvam: materia autem pluviae et nivis est multa,
materia autem roris et pruinae est pauca simpliciter, licet sit multa
in comparatione ad calorem parvum elevantem ipsam: unde in montibus
altissimis, propter maiorem fluxum aeris, neque pluvia neque ros neque
pruina cadit; in montibus autem non ita altis cadit pluvia et nix,
propter minorem fluxum, non autem ros et pruina.
14. Deinde cum dicit: fit autem ros ubique etc., ostendit
specialiter de rore quali dispositione fiat. Et circa hoc tria facit.
Primo proponit veritatem: dicens quod ros fit in omnibus locis,
flantibus Australibus ventis, non tamen ita validis quod impediant
congregationem vaporum. Non autem fit flantibus borealibus ventis,
nisi in regione Ponti, quae est frigidissima: ibi enim contrarie
accidit, nam tempore boreali fit ros, non autem tempore Australi.
15. Secundo ibi: causa autem similiter etc., assignat causam eius
quod communiter accidit. Et dicit quod causa huius est similis ei quod
dictum est: quia scilicet ros fit in tempore temperato, sed non fit in
hieme, idest in tempore valde frigido. Et rationem similitudinis
ostendit: quia Auster facit temperiem, sed Boreas facit hiemem et
frigus, est enim frigidus; et ideo ex hieme, idest ex frigiditate,
extinguit caliditatem exhalationis, ut scilicet non possint vapores
elevari ad generationem roris.
16. Tertio ibi: in Ponto autem etc., assignat causam eius quod
accidit in Ponto. Et est quod ibi, propter magnam frigiditatem,
Auster non sufficit ad facere tantam temperiem quae sufficiat ad
elevationem vaporis; et ideo tempore Australi ibi non fit ros. Sed
Boreas, propter suam frigiditatem, congregat calidum quod est in
locis humectis, antiperistasim faciens, idest cum quadam contrarietate
circumstans calidum: cum enim frigidum circumstat calidum, si non
omnino possit extinguere ipsum, congregat illud. Et sic ex
congregatione calidi vigoratur effectus eius, et ideo magis resolvitur
vapor. Et hoc non tantum in Ponto accidit, sed etiam in aliis locis
frequenter videtur factum: quia putei magis vaporant flantibus ventis
borealibus quam Australibus, propter calorem congregatum interius ex
frigore circumstante. Sed tamen in aliis locis frigiditas Boreae
extinguit caliditatem vaporum, antequam aliqua multitudo possit adunari
ad generationem roris: sed quando fiunt venti Australes, non
impeditur congregatio vaporum ut generetur ros. Sed in Ponto etiam
aliquando propter Boream extinguitur calor vaporum, et impeditur eorum
elevatio: sed aliquando, propter multitudinem frigoris, multum de
calido includitur intra terram, et fit multa exhalatio vaporum; ita
quod ad modicum tempus resistit frigiditati aeris, donec congregetur
tantum quod sufficiat ad generationem roris.
|
|