|
1. Postquam philosophus determinavit de generatione pluviae, roris
et pruinae, hic incipit determinare de generatione grandinis. Et
circa hoc tria facit: primo ostendit locum generationis grandinis;
secundo enumerat quaedam accidentia circa grandinem, quae faciunt
difficultatem circa generationem ipsius, ibi: oportet autem accipere
etc.; tertio assignat causam generationis eius, ibi: his quidem
igitur et cetera. Dicit ergo primo quod, licet vapor congeletur in
hoc inferiori aere vicino terrae, tamen aqua non coagulatur hic ad
generationem grandinis, sicut coagulatur in loco nubium. Ex illo enim
loco veniunt tria corpora inspissata propter infrigidationem, scilicet
aqua pluviae et nix et grando. Sed duobus horum corporum quaedam
proportionalia fiunt in loco inferiori vicino terrae, quae ex eisdem
causis generantur, sed differunt a pluvia et nive secundum magis et
minus, prout scilicet citius vel tardius fit generatio, et secundum
multitudinem et paucitatem. Nix enim et pruina proportionaliter sunt
idem, et similiter pluvia et ros: sed differunt secundum multum et
paucum. Quia pluvia fit ex multo vapore infrigidato: huius autem
multitudinis causa est et locus magnus et spatiosus, et multum tempus
in quo vapor adunatur et colligitur, et multus etiam locus ex quo
colligitur; quia enim in alto generantur pluviae, ex multis partibus
illuc concurrunt vapores. Ros autem habet paucum de vapore, quia
tempus in quo colligitur est paucum (consistentia enim illius vaporis
est ephemeros, idest unius diei), et locus in quo congregatur parvus
est, quia congregatur in propinquo terrae: et hoc manifestum fit per
hoc quod generatio roris est velox, et multitudo eius est parva. Et
sicut se habet de rore et pluvia, ita se habet de nive et pruina:
quando enim tota nubes congelatur, fit nix; quando vero aliquis parvus
vapor circa terram congelatur, tunc fit pruina. Et ideo utrumque
eorum est signum temporis aut regionis frigidae: quia cum in vapore et
nube adhuc sit aliquid de caliditate, non congelaretur nisi esset
magnum frigus supervincens caliditatem ipsam; quia in nube adhuc multum
residuum est de calore qui fecit evaporare humidum aqueum a terra, in
vapore autem adhuc magis. Sic ergo, sicut pluvia et nix fiunt
superius, ita ros et pruina inferius. Sed tamen, licet grando fiat
superius, non convenit ei proportionale inferius: et huius causa erit
manifesta, cum exposita fuerit causa generationis grandinis.
2. Deinde cum dicit: oportet autem accipere etc., proponit quaedam
accidentia quae accidunt circa grandinem, et faciunt difficultatem
circa generationem ipsius. Et proponit duas difficultates circa
generationem grandinis: secundam ponit ibi: inconveniens autem et
cetera. Dicit ergo primo quod oportet accipere ea quae accidunt circa
generationem grandinis, quae putantur esse rationabilia, et non sunt
falsa. Et primo proponit quod grando est sicut crystallus quidam,
idest aqua vehementer congelata: et proponit iterum quod aqua maxime
congelatur in hieme: ex quibus videtur sequi quod grando maxime fiat in
hieme. Sed contrarium videtur accidere: quia grandines maxime fiunt
in vere et in autumno; et post hoc, tempore fructuum, idest in
aestate et circa principium autumni; minus autem in hieme, et tunc
quando fuerit minus frigus hiemis. Et universaliter grandines fiunt in
locis magis temperatis: nives autem in frigidioribus locis et
temporibus. Unde et grandines, in quibus apparet maior congelatio,
magis deberent fieri locis et temporibus frigidis.
3. Deinde cum dicit: inconveniens autem etc., ponit secundam
difficultatem. Et circa hoc tria facit. Primo ponit difficultatem.
Et dicit quod inconveniens videtur quod aqua congeletur superius: quia
non potest congelari antequam sit facta; neque postquam est facta,
remanere elevata, quoniam statim cadit. Unde non videtur quod possit
dari tempus in quo congeletur ad generationem grandinis.
4. Secundo ibi: at vero neque quemadmodum etc., ponit quandam
apparentem solutionem huius difficultatis. Posset enim aliquis dicere
quod aqua, divisa in partes minimas, remanet in aere quasi ei
commixta; et non cadit statim, sed immoratur in aere. Et per hunc
modum accidit quando cadunt psecades, de quibus supra dictum est. Et
simile est etiam de terra respectu aquae, quae ita se habet ad terram
sicut aer ad aquam: frequenter enim aurum vel terra supernatat aquae
propter parvitatem partium; sed si congregarentur illae partes terrae
vel auri, caderent sub aqua. Unde, congregatis parvis partibus aquae
quae resident in aere, fiunt magnae guttae, et sic deorsum feruntur
psecades. Et ita posset aliquis dicere non esse inconveniens quod aqua
insidens aeri congelaretur ad generationem grandinis.
5. Tertio ibi: hoc enim non contingit etc., excludit dictam
solutionem: dicens quod non contingit fieri in grandine, sicut
contingit in psecadibus. Quia partes aquae congelatae, si essent
parvae, non possent uniri ut facerent aliquod magnum, sicut est
grando, sicut continuantur partes aquae humidae existentis: quia
duriora, ut sunt congelata, non ita adunantur sicut humidiora. Unde
oporteret quod tanta aqua quanta est magnitudo grandinis, sursum
maneret in aere non cadens: quod patet, quia non esset tanta post
congelationem, si non fuisset tanta ante congelationem; ex multis enim
parvis non possunt fieri multa magna continua. Sed quod tanta aqua
sursum maneat non cadens, videtur impossibile.
6. Deinde cum dicit: his quidem igitur etc., assignat causam
generationis grandinis. Et primo ponit opinionem aliorum; secundo
opinionem propriam, ibi: sed quoniam videmus et cetera. Circa primum
duo facit. Primo proponit opinionem aliorum. Et dicit quod quibusdam
videtur quod, cum nubes ex magno calore fuerit impulsa in locum
superiorem, qui est valde frigidus ex eo quod ibi desinunt radii
refracti a terra, aqua veniens ibi coagulatur, propter frigiditatem
loci. Et ideo in aestate et in regionibus calidis fiunt grandines,
quia magnus calor multum impellit nubes in superiorem locum sursum longe
a terra.
7. Secundo ibi: accidit autem etc., impugnat praedictam positionem
tribus rationibus. Quarum prima est, quod videmus in altis montibus
non fieri grandines: quod tamen oportebat, si per elevationem vaporis
in locum multum altum generarentur grandines; sicut etiam videmus in
montibus altis fieri nives, quae generantur in alto.
8. Secundam rationem ponit ibi: adhuc autem saepe et cetera. Et
dicit quod saepe visae sunt nubes quae feruntur prope terram cum multo
sono, ita ut quidam audientes cadentes terreantur, ac si aliquod maius
futurum portendatur. Aliquando etiam, talibus nubibus visis prope
terram sine sono, fit multa grando, incredibilis magnitudinis et
figurae non rotundae. Hoc autem, scilicet quod grando non sit figurae
rotundae et quod sit magnae quantitatis, accidit ex hoc quod congelatio
grandinis est facta prope terram, et ideo parvo tempore fit motus
ipsius: quia si multo tempore fieret, deminuta fuisset quantitas
grandinis, et figura fuisset facta rotunda, motu dissolvente praecipue
partes angulares, fortius dividentes aerem et magis ei resistentes.
Non ergo verum est quod generatio grandinis fit multum longe a terra.
9. Tertiam rationem ponit ibi: at vero necessarium et cetera. Et
dicit quod necesse est quod magnitudo grandinis contingat ex fortitudine
causae coagulationis grandinis: quia grando est quoddam congelatum
sicut crystallus, ut est cuilibet manifestum. Sed magnitudo grandinis
maior est in grandinibus quae non sunt rotundae: ex quo potest concludi
quod grandines quae non sunt figurae rotundae, habeant fortem causam
congelationis. Sed hoc quod grando non sit figurae rotundae, est
signum quod sit congelata prope terram: quia si venirent de longe,
circumquaque essent attritae, propter motum a longinquo, et sic essent
figurae rotundae et magnitudine minores. Unde concludit quod
coagulatio grandinis non accidit propter hoc quod vapores propellantur
in locum frigidum supremum, multum remotum a terra.
10. Deinde cum dicit: sed quoniam videmus etc., assignat causam
generationis grandinis. In quo primo excludit unam difficultatem
superius motam; secundo excludit aliam, ibi: accidit autem hoc et
cetera. Dicit ergo primo quod per experimentum videmus quod calidum et
frigidum sua contrarietate circumstant se invicem et aggregant. Et hoc
manifestum est in terra. Nam in aestu interiora terrae sunt frigida,
propter hoc quod caliditas aeris frigiditatem terrae circumstat; unde
congregatur interius. E converso autem tempore frigoris interiora
terrae sunt calida, propter hoc quod frigus concludit interius calorem
qui erat in terra. Et inde est quod aqua fontium in aestate est
frigida, et in hieme calida. Et hoc oportet putare fieri etiam in
superiori loco. Unde in tempore calido frigidum, contrarietate calidi
circumstantis inclusum, vehementius operatur: unde aliquando valde
cito ex nube facit aquam. Et propter hoc multo maiores guttae fiunt in
calidis diebus quam in hieme, et aquae pluviae fiunt labroterae, idest
violentiores: quae quidem magnitudo et violentia accidunt ex eo quod
quasi subito simul tota descendit pluvia, quod accidit propter
celeritatem congelationis. Et sic contrarium accidit ei quod dixit
Anaxagoras. Dicebat enim hoc accidere, quando vapor ex quo generatur
pluvia, ascendit in aerem valde frigidum: sed nos e converso dicimus
quod hoc accidit, cum vapor descendit in aerem calidum; et tanto
magis, quanto in magis calidum. Sic igitur ex calido circumstante
frigidum et congregante ipsum, fiunt magnae guttae pluviarum et
violentae. Sed cum frigidum magis congregatur conclusum ab exteriori
calido, non solum subito condensantur nubes in aquam, sed ulterius
aqua congelatur ex vehementi virtute frigidi inclusi, et sic fit
grando. Unde patet solutio primae difficultatis: quare scilicet aqua
congelatur in grandinem magis tempore aestatis quam hiemis.
11. Deinde cum dicit: accidit autem hoc etc., solvit secundam
difficultatem. Et circa hoc tria facit: primo solvit difficultatem;
secundo assignat rationem de tempore generationis grandinis, ibi:
minus autem aestate etc.; tertio ponit quoddam conferens ad
celeritatem generationis grandinis, ibi: confert autem et cetera.
Fuit autem secunda difficultas ex hoc quod non videbatur posse dari
tempus in quo superius aqua congelaretur in grandinem; quia statim dum
aqua generatur, cadit; et antequam generetur, congelari non potest.
Ad solvendam igitur hanc difficultatem, dicit quod generatio grandinis
accidit, quando est velocior aquae congelatio, propter virtutem
frigoris congregati, quam motus aquae pluviae deorsum. Et quod hoc
sit possibile, ostendit. Cum enim omnis motus localis sit in
tempore, manifestum est quod in aliquo determinato tempore aqua pluviae
fertur deorsum; contingit autem quod in minori tempore frigiditas,
propter suam vehementiam, congelat aquam, quam sit tempus descensus
eius; unde nihil prohibet si congelatio fiat in minori tempore quam
motus deorsum aquae, si frigidum existat fortius et vehemens. Et hinc
est quod quanto propinquius nobis fit generatio aquae vel grandinis,
tanto magis subito congeletur, calido existente fortiori prope terram,
et vehementius expellente et concludente frigidum. Et ideo oportet
quod et aquae pluviae fiant violentiores, et tam guttae pluviarum quam
grandinum sint maiores, propter hoc quod per minus spatium feruntur,
et minus ex eis dissolvitur. Illae autem guttae quae cadunt magnae,
non sunt crebrae, propter eandem causam: quia enim subito et simul
congelantur in magnas, non in multas partes dividuntur, et subito
etiam cadunt; sicque materia pluviae et grandinis non tam spissim
cadit.
12. Deinde cum dicit: minus autem aestate etc., assignat rationem
de tempore generationis grandinis. Et dicit quod minus cadunt
grandines in aestate quam in vere et in autumno, sed magis quam in
hieme. Ideo autem minus in aestate quam in vere et autumno, quia in
aestate est siccior aer; in vere autem est adhuc humidus, propter
hiemem praecedentem, et in autumno iam incipit humectari. Et sic in
aestate non est tanta materia vaporum humidorum ad generationem
grandinis, sicut in vere et in autumno, licet sit maior calor. In
hieme autem, licet abundet materia, deficit tamen calor qui sit potens
concludere frigidum ad generationem grandinis. Fiunt etiam grandines
tempore maturationis fructuum, idest in fine aestatis, propter eandem
causam: quia tunc calor adhuc viget, et etiam aer iam incipit
humectari.
13. Deinde cum dicit: confert autem etc., quia difficultatem
superius motam solverat propter velocitatem generationis grandinis,
contingentem ex vehementia frigoris, ponit hic quoddam aliud conferens
ad celeritatem eandem. Et dicit quod confert ad celeritatem
coagulationis, quod aqua fuit praecalefacta, adiuvante materia
vaporosa caliditatem temporis: et ideo citius infrigidatur, quia
frigus vehementius agit in ipsam, et potest intrinsecus penetrare aquam
rarefactam per calorem. Et ideo multi, cum volunt infrigidare calidam
aquam, ponunt eam ad solem primo. Et illi etiam qui piscantur in
regione Ponti, cum fecerint habitacula tempore glaciei ad venandum
pisces, quos venantur scindentes glaciem fluviorum vel maris,
circumfundunt aquam calidam calamis quibus venantur, ut citius
coaguletur; et sic utuntur glacie quasi plumbo, ut calami firmiter
quiescant. Sed et in regionibus et in temporibus calidis aqua calida
fit cito frigida, eo quod cito inspissatur, propter praedictam
causam. Et ideo in Arabia et Aethiopia fiunt pluviae aestate et non
hieme: quia scilicet vapores cito infrigidantur ex contrarietate calidi
circumstantis, cum regio illa sit valde calida. Ultimo autem epilogat
quae dicta sunt: et est planum in littera.
|
|