|
1. Postquam philosophus determinavit de his quae generantur in alto
ab exhalatione humida, hic determinat de his quae generantur in terra
ex eadem materia, scilicet de fontibus et fluminibus. Et dividitur in
partes duas: in prima determinat de causa generationis fluviorum; in
secunda de duratione eorum, ibi: non semper autem eadem loca et
cetera. Circa primum tria facit. Primo dicit de quo est intentio.
Et dicit quod est de ventis et omnibus quae ex ventis causantur, et de
fluviis et de mari. De quibus hoc ordine dicetur, quod primo
proponemus dubitationes ad nosipsos, et postea declarabimus veritatem
ad nosipsos, et non ad alios: quia de talibus nihil accepimus dictum
ab aliis, quod non quilibet possit dicere, sicut et circa alias
materias contingit.
2. Secundo ibi: sunt autem quidam etc., ponit opiniones quorundam
de ventis. Et dicit quod quidam dixerunt quod corpus quod dicitur
aer, dum fluit et movetur, est ventus; dum autem constat et
inspissatur, est nubes et aqua; ac si eadem natura sit aquae, aeris
et venti, et nihil aliud sit ventus quam aer et aqua. Et quia aer
totus est unus, ideo quidam, volentes multum sapienter loqui,
dixerunt quod non est nisi unus ventus; et quod videantur venti
differre, hoc non est nisi ex differentia locorum ex quibus moventur.
Quod est simile ac si dicerent quod omnes fluvii sunt unus fluvius, et
quod omnis aqua est una: quod manifeste falsum est. Unde multitudo
hominum, qui vulgariter et sine inquisitione philosophiae loquuntur de
ventis, melius loquuntur quam isti, qui sic inquirendo erraverunt.
Quia si hoc esset verum, quod omnes fluvii fluerent ex uno principio,
et hoc etiam posset aliquo modo esse verum, quod omnes venti essent ex
uno principio: sed de ventis etiam, sicut de fluviis, manifestum est
quod id quod dixerunt, leviter et mendaciter dixerunt. Opportunum est
autem de hoc considerare in proprio tractatu, quid est ventus, et
quomodo generatur, et quid movet ipsum, et unde est principium
ventorum; et utrum oporteat accipere ventum fluentem sicut ex aliquo
vase, qui tandiu fluat donec illud evacuetur, ac si esset emissum ab
aliquo utre, ut fabulatur Homerus; aut non est ex uno principio sed
ex multis, sicut pictores pingunt diversos ventos emittentes ex seipsis
principium flatuum.
3. Tertio ibi: similiter autem de generatione etc., inducit
similes opiniones de generatione fluviorum: propter hoc enim induxerat
quod dictum est de ventis. Et circa hoc tria facit: primo ponit
quorundam falsam opinionem; secundo reprobat eam, ibi: quamvis
manifestum etc.; tertio excludit quandam rationem ipsorum, ibi: non
solum sed et talia et cetera. Dicit ergo primo quod similiter videtur
quibusdam se habere de generatione fluviorum, sicut dictum est de
generatione ventorum. Dicunt enim quod, cum aqua elevatur a terra per
vaporationem, et iterum fluit deorsum, congregatur sub terra, et sic
fluit ad generationem fontium et fluviorum; sicut si intelligantur
exire ex aliquo magno ventre, idest ex aliqua magna voragine, ubi sit
congregata multa aqua; sive ita sit quod omnes fluvii fluant ex uno
principio tali, sive ex diversis talibus principiis diversi fluvii
fluant. Et secundum hoc, aqua non generatur sub terra de novo ad
fluxum fontium et fluviorum; sed illa quae prius fuit collecta in
praedicta receptacula, est principium multitudinis aquarum et
fluviorum. Et huius signum dicebant esse, quod in hieme est maior
fluxus fluviorum quam in aestate. Et hinc assignant causam quare
quidam fluviorum sunt perpetui, et quidam non perpetui. Quando enim,
propter magnitudinem voraginis, tanta aqua congregatur in hieme sub
terra, ut sufficiat ad perpetuitatem fluvii, ita quod non deficiat
aqua fluens priusquam iterum superveniat in nova hieme, tunc fluvius
fit perpetuus usque in finem: si autem receptaculum sit parvum, tunc
propter paucitatem aquae deficit origo fluvii, quasi evacuato vase,
antequam iterum fluat aqua de caelo; et ideo fluvius non perenniter
fluit.
4. Deinde cum dicit: quamvis manifestum etc., improbat praedictam
positionem quadrupliciter: primo quidem dicens quod, si aliquis velit
prae oculis considerare multitudinem aquae quae continue fluit per
fluvios per totum universum, excederet totam quantitatem terrae, vel
parum ab ea deficeret, si oporteret esse aliquod receptaculum sub
terra, vel unum vel plura, unde flumina fluerent. Et sic oporteret
totam terram interius esse concavam, ad capiendam tantam multitudinem
aquae; et hoc ipsum non sufficeret. Hoc autem patet esse falsum.
Cum enim terra naturaliter sit in medio, et naturaliter partes tendant
ad medium, non potest dici quod terra sit tantum concava interius ad
suscipiendam aquam; licet non sit inconveniens quod in multis locis
terrae sint aliqua receptacula aquarum.
5. Secundo ibi: non solum sed et inconveniens etc., ponit secundam
rationem. Et dicit quod inconveniens est, si quis non putet quod ex
aere evaporato intra terram fiat aqua, propter eandem causam propter
quam fit etiam supra terram in aere. Unde si supra terram in aere aer
evaporatus propter frigiditatem condensatur in aquam, oportet putare
quod etiam a frigiditate terrae hoc idem fiat. Et sic non solum aqua
separatim existens in terra quasi in aliquo receptaculo, fluet per
fluvios; sed continue infra terram generatur per infrigidationem
vaporum, et haec effluet per fluvios.
6. Sed quia posset aliquis dicere quod ex vaporibus infra terram
generatur quaedam aqua, sed tota simul colligitur in aliquibus
receptaculis, ex quibus fluvii fluunt, quod esset simile et quasi idem
positioni praedictae, ideo tertio hoc excludit per quoddam signum,
ibi: adhuc autem et cetera. Et dicit quod adhuc non est intelligendum
tale esse principium fluviorum, quod aqua quidem generetur infra
terram, sed existat ibi quotidie dum flumina fluunt, ac si essent
quaedam stagna aquarum sub terra, ut quidam dicunt: sed oportet
intelligere sic fieri intra terram, sicut fit supra terram. Supra
terram enim, dum primo condensatur vapor, fiunt parvae guttae, quae
adunantur cum aliis; et sic facile aqua fluens descendit cum quadam
multitudine. Ita etiam fit infra terram: primo enim parvae guttae
generantur; et sic principia fluviorum sunt quaedam scaturigines
paulatim scaturientes in imo terrae. Et hoc manifestatur per opus:
qui enim volunt ducere aquas, puta facientes puteos vel aliquid tale,
colligunt aquas in locis infimis et defossis, ac si fieret quaedam
resudatio terrae per aquam a locis excelsis ad infima. Et ex hoc
apparet quod aqua guttatim profluit a terra ad generationem fluviorum et
fontium; non autem ita quod infra terram sint loca quae sint quasi
stagna aquarum actu existentium.
7. Quarto ibi: propter quod et rheumata etc., ponit aliud signum
ad idem, sumptum ex naturali fluxu aquarum: nam praecedens signum fuit
sumptum ex opere. Et dicit quod propter eandem causam rheumata, idest
fluviorum fluxus, videntur esse ex montibus, et maximi fluvii fluunt
ex maximis montibus; et fontes, ut plurimum, sunt vicini montibus et
locis altis; sed in campestribus sunt pauci fontes separati a fluviis.
Et hoc ideo est, quia loca montana et alta sunt sicut quaedam spongia
spissa, propter soliditatem lapidum, ad eiiciendam aquam; et sunt
suspensa, ad hoc quod aqua possit fluere; et sic producunt aquam in
multis locis; et colligunt etiam aquam desuper complutam. Sed hoc
secundum modicas partes, non tamen ita quod infra montes sint voragines
in quibus congregatur aqua. Et ideo dicit quod colligunt aquam, quia
suscipiunt magnam multitudinem aquae desuper advenientis per pluviam.
Et ad hoc cooperatur figura montium: nam figura rotunda est
capacissima figurarum. Nihil autem differt ad recipiendam multitudinem
aquae, an circumferentia sit disposita supreme secundum concavitatem,
an secundum convexam gibbositatem: quia utroque modo aequalem
quantitatem capiet. Unde licet montes non sint positi secundum
concavitatem, sed magis secundum gibbositatem, tamen multitudinem
aquarum recipere possunt. Et non solum colligunt multitudinem aquarum
ut aliunde receptam, propter figuram, sed etiam producunt eam ut
interius generatam propter frigiditatem: quia vaporem resolutum a
terra, et ascendentem propter caliditatem innatam, frigiditas terrae
infra terram partim coagulat, et sic iterum condensat ipsum in aquam.
Et ideo, ut dictum est, maximi fluviorum fluunt ex maximis montibus.
Et hoc manifestum est, si quis consideret circularem descriptionem
terrae: qui enim sic descripserunt terram, vel ipsi viderunt flumina
et regiones, vel ab aliis inquisiverunt. Ponit ergo exemplum primo
quidem in Asia de Parnaso, qui est ad ortum hiemalem, et de
Caucaso, qui est ad ortum aestivalem, ex quibus, cum sint maximi
montes, multi et maximi fluvii oriuntur; in Europa autem de monte
Pyrenaeo, qui est ad occasum aequinoctialem, et de quibusdam aliis
montibus qui sunt ad Septentrionem in Scythia, ex quibus etiam fiunt
magna flumina; et in Africa, sive in Libya, de quibusdam aliis
magnis montibus, ex quibus alia magna flumina fluunt. Et similiter
dicit esse de aliis montibus et fluviis: et quod, quicumque alii
fluvii fluunt ex paludibus, paludes istae sunt positae prope montes,
et sic in idem redit. Et sic, exemplis positis, concludit
propositum, dicens: quod quidem igitur non oportet et cetera. Et
repetit quod supra dictum est: unde planum est in littera.
8. Deinde cum dicit: non solum sed et talia etc., excludit
rationem ponentium praedictam positionem. Et dicit quod non est
inconveniens quod inveniantur aliqua loca habentia actu multitudinem
aquae, ac si essent stagna; sed non ad tantum hoc valet, ut ex hoc
possit accidere fluxus fluviorum. Non enim magis possumus dicere quod
aquae, si quae collectae inveniuntur sub terra vel in montibus,
contineant totam aquam fluviorum, quam si quis dicat quod fontes qui
manifeste apparent extra terram, totam aquam fluviorum actu
contineant: plurimi enim fluviorum fluunt ex fontibus (quod dicit
propter hoc quod aliqui fluunt ex paludibus, ut dictum est). Unde
simile est putare quod contineant totum corpus aquae quae fluit per
flumina, illae collectiones subterraneae, ut existimare quod ipsam
contineant istae collectiones aquarum quae inveniuntur extra terram in
fontibus. Unde, cum de fontibus manifestum sit hoc esse falsum, per
simile potest cognosci hoc etiam esse falsum de collectionibus aquarum
quae sunt sub terra. Quod autem sint tales collectiones aquarum sub
terra, manifestum esse potest per hoc quod multa flumina absorbentur a
terra. Et hoc manifestat per multa exempla: et est planum in
littera.
|
|