|
1. Postquam philosophus ostendit causam generationis fluviorum, hic
determinat de duratione eorum. Et circa hoc duo facit. Primo ponit
opinionem suam circa hoc. Et dicit quod non semper eadem loca terrae
sunt aquosa vel arida; sed hoc permutatur secundum quod fluvii
generantur de novo vel deficiunt. Propter quam causam fit permutatio
circa terram, ut quae nunc est arida, aliquando fiat mare, et e
converso; et non semper in una et eadem parte terrae sint mare vel
terra sicca. Sed hoc non accidit casu, sed secundum quendam ordinem,
et secundum aliquam circulationem caeli; sicut et omnes transmutationes
quae fiunt in istis inferioribus, ordinantur secundum motum caeli.
2. Secundo ibi: principium autem etc., manifestat quod dixerat.
Et circa hoc duo facit: primo assignat causam unam eius quod dictum
est; secundo excludit quandam causam ab aliis opinatam, ibi: qui
quidem igitur respiciunt et cetera. Circa primum duo facit: primo
assignat causam praedictae transmutationis; secundo assignat causam
quare praedicta transmutatio lateat, ibi: sed propterea quod fit et
cetera. Dicit ergo primo quod causa et principium transmutationis
praedictae hoc est, quod virtus terrae habet suo modo statum et
senectutem, sicut corpora animalium et plantarum. In hoc tamen est
differentia, quod animalia et plantae patiuntur statum et senectutem,
non successive secundum diversas partes, sed simul secundum totum: sed
in terra haec transmutatio est secundum partem et partem, propter
caliditatem et frigus, crescente una parte in caliditate vel frigore,
et alia deminuta, propter motum solis et alias circulationes caelestium
corporum. Et inde est quod secundum diversum situm in aspectu solis et
stellarum, partes terrae recipiunt diversam virtutem; ita quod aliquae
partes terrae possunt diu permanere in humiditate et aquositate,
secundum aliquod determinatum tempus, quod est eis quasi iuventus vel
status; et postmodum siccari, quod est terrae quasi senectus, quae
naturaliter propter defectum humorum habet desiccare. Et dum hae
partes terrae exsiccantur, alia loca terrae vivificantur, et fiunt
aquosa secundum aliquam partem. Quod patet per hoc, quia in vere
omnia quasi iuvenescunt per humiditatem; quae in hieme postea senescunt
propter nimiam siccitatem. Et in vere etiam nostrae partes terrae sunt
in vigore, alibi vero sunt iam desiccata omnia. Et sic patet quod
senectus et iuventus non accidunt secundum totum in terra, sicut in
animalibus et plantis; sed secundum partem et partem. Sic igitur in
aliquibus partibus terrae, desiccatae modo praedicto fontes
destruuntur: et ex hoc sequitur quod fluvii primo quidem ex magnis
rediguntur in parvos, et tandem totaliter exsiccantur, propter
siccitatem fontium ex quibus oriebantur. Et sic in una parte terrae,
quae iam senuit, exsiccantur; in alia autem, quae facta est aquosa,
proportionaliter de novo fiunt fontes et flumina. Et ita facta
transmutatione circa flumina, ut scilicet in una parte terrae deficiant
et in alia de novo esse incipiant, transmutatur per consequens mare;
et ubi abundaverat primo per excrescentiam fluviorum, siccatis
fluviis, recedit mare et remanet arida; ubi vero mare exsiccabatur per
aliquam atterrationem causatam ex aliquibus fluxibus supervenientibus
terrae, iterum ibidem stagnat, aquae abundantia congregata.
3. Secundo ibi: sed propterea quod fit etc., assignat rationem
quare praedictae transmutationes latent. Et dicit quod praedictae
transmutationes maris et aridae latent, quia omnis naturalis
transmutatio non fit subito, sed successive; et praedictae
transmutationes, quae accidunt circa magnas partes terrae, fiunt in
temporibus longissimis; et prius fit interitus et corruptio omnium
gentium, quam maneat memoria transmutationis talis a sui principio
usque in finem. Si enim semper eaedem gentes remanerent in eisdem
partibus terrae, posset remanere aliqua memoria rerum etiam
antiquissimarum, et transmutationum: sed quando aliqua gens deletur,
et supervenit nova in locum eius, non remanet in secunda gente memoria
antiquitatum quae fuerunt in prima gente; et multo minus in tertia vel
quarta. Corruptiones autem gentium quae novissimae sunt, fiunt per
praelia, aliae autem fiunt per infirmitates et epidemias, aliae autem
per sterilitates; et harum corruptionum quaedam sunt magnae simul,
quaedam vero fiunt paulatim; ut etiam transmutationes gentium de loco
ad locum lateant, eo quod aliqui a principio, ex eo quod incipit terra
fieri sterilis vel infirma, vel propter guerras, relinquunt regionem,
alii autem permanent quandiu possunt ibi nutriri; ita quod a primo
discessu usque ad ultimum, quandoque est magnum tempus, et non est
memoria primi recessus, etiam si homines non moriantur sed
transmigrant. Et sicuti est de desertione terrarum, ita etiam est de
habitatione earum: quia non est memoria, propter longinquitatem
temporis, quando et a quibus gentibus primo inhabitari coeperunt, et
quando sunt immutata ex paludosis in siccitatem, ut habitari possint;
quia hoc paulatim factum est et in multo tempore. Et ponit exemplum de
terra Aegypti, quae paulatim exsiccata est quasi a fluvio; et de
quibusdam aliis terris, quae sunt transmutatae et desiccatae ab
aquositate, et e converso; et est planum in littera.
4. Deinde cum dicit: qui quidem igitur respiciunt etc., excludit
causam a quibusdam opinatam. Et circa hoc tria facit. Primo excludit
causam falsam. Et dicit quod aliqui, respicientes ad aliquid
modicum, volunt iudicare de toto caelo: putant enim causam talium
transmutationum esse mutationem totius mundi, ac si caelum et mundus de
novo sit generatus. Et ex hac causa dicunt quod mare est minoratum,
quia a principio coepit desiccari a sole: unde plura loca apparent modo
desiccata, quae prius non erant. Sed hoc partim est verum, partim
non. Quod enim aliqua loca sint desiccata, quae erant prius aquosa,
verum est: licet etiam contrarium verum sit, quia in aliquibus locis
invenitur supervenisse mare ubi prius erat arida. Sed hoc est falsum,
quod causa huius transmutationis sit mundi generatio. Derisibile enim
videtur ponere transmutationem in toto, propter transmutationes in
parvis partibus; magnitudo autem terrae quasi nihil est in comparatione
ad totum caelum; obtinet enim vicem puncti.
5. Secundo ibi: sed horum omnium etc., resumit veram causam. Et
dicit quod vera causa istarum transmutationum est quod, sicut unus
annus dividitur per diversa tempora, scilicet per hiemem et aestatem et
consueta, sic et magna aliqua circulatio dividitur secundum statuta
tempora, per magnam hiemem, in qua est multus excessus imbrium, et
magnam aestatem, in qua est siccitas magna: non autem ita quod simul
fiat iste magnus excessus imbrium vel siccitatis secundum totam terram,
vel semper secundum easdem partes, sed in diversis partibus. Et ponit
exemplum de diluvio facto tempore Deucalionis, in quadam determinata
parte Graeciae.
6. Tertio ibi: cum igitur talis factus fuerit etc., assignat ex
praedictis causam diuturnitatis fluviorum. Et dicit quod cum in aliqua
terra factus fuerit magnus excessus imbrium, ita imbibitur terra
humiditate, quod sufficit ad multum tempus ad generationem fluviorum.
Quod quidem commune est diversis opinionibus: sive dicatur quod
perpetuitas fluviorum est ex magnitudine voraginum continentium multam
aquam, ut quidam dicunt, sicut praedictum est; sive dicatur,
secundum nostram opinionem superius positam, quod causa perpetuitatis
fluviorum est magnitudo et spissitudo et frigiditas altorum locorum,
ita quod huiusmodi loca possunt recipere multam aquam, et continere
eam, et generare. Sed illa loca in quibus sunt parvae substantiae
montium et non multum elevatae in altum, aut sunt quasi spongiosae, ut
non possit in eis conservari humiditas, et sunt lapidosae, ut non
possint recipere aquam, et sunt argillosae, ut non possint eam
generare: in talibus, inquam, locis deficit fluxus fluviorum,
quoadusque iterum loca humectentur. Sic ergo oportet putare quod in
quibuscumque locis advenerit abundantia imbrium in magna hieme,
humiditates locorum erunt magis perpetuae, idest diuturnae. Sed tamen
tempore procedente exsiccantur, et quaedam eorum fiunt minus humida,
donec iterum revertatur periodus secundum quam fiat excessus imbrium.
Et sic ultimo concludit quod, quia in toto universo necesse est fieri
permutationem; non tamen ita quod generetur et corrumpatur, si totus
mundus est perpetuus; necesse est, sicut dictum est, quod non semper
eadem loca sint humida per mare vel flumina, aut etiam sicca; sed quae
prius fuerunt humida, fiunt sicca, et e converso.
7. Deinde cum dicit: manifestat autem quod etc., manifestat quod
dictum est, per exempla. Et circa hoc tria facit. Primo ponit tria
exempla. Quorum primum est de terra Aegypti, quae invenitur
demissior mari circumstante: propter quam causam impediti sunt quidam
reges ne coniungerent duo maria, videntes per hoc destrui fluxum
fluvii. Secundum exemplum est de Maeotide palude, in qua, propter
fluxus fluviorum, semper maior atteratio facta est: ita quod poterat
ferre multo minores naves tempore suo, quam ante sexaginta annos.
Tertium exemplum est de Bosphoro dividente Europam ab Asia, qui
invenitur minoratus et semper tendens in angustum, propter eandem
causam.
8. Secundo ibi: manifestum igitur etc., inducit conclusionem
principaliter intentam: dicens quod, ex quo tempus non deficit et
totum universum est aeternum (quod dicit secundum opinionem suam
positam in libro physicorum et de caelo et mundo), sequitur quod neque
Tanais neque Nilus, qui sunt maximi fluvii, semper fluxerunt, sed
aliquando locus unde fluunt erat siccus: quia opus eorum, scilicet
fluxus ipsorum, habet terminum. Et similiter est in aliis fluviis.
Et si hoc est de fluviis, oportet quod idem sit de mari, in quod
intrant fluvii: et sic secundum diversa tempora permutatur mare et
arida. Hoc tamen quod supponit mundum et tempus aeternum, est
erroneum et alienum a fide; nec rationes quibus hoc probavit, sunt
demonstrationes, ut alibi est ostensum. Tertio ibi: quia quidem
igitur, recapitulat quod dixerat: et est planum in littera.
|
|