|
1. Completo prooemio, in quo philosophus suam intentionem
manifestavit, hic incipit procedere ad suum propositum ostendendum.
Et dividitur in duas partes: in prima resumit ea quae sunt necessaria
ad cognoscendum principia transmutationum de quibus in hoc libro
tractaturus est; in secunda incipit de eis tractare, ibi: resumentes
igitur eas et cetera. Circa primum duo facit: primo enumerat
principia harum transmutationum, et differentiam eorum adinvicem;
secundo ostendit quomodo se habeant adinvicem in causando, ibi: est
autem ex necessitate continuus et cetera.
2. Dicit ergo primo quod prius determinatum est, tam in libro de
caelo quam in libro de generatione, quod inter alia principia
corporalia quae sunt principia aliorum corporum, unum est principium
illorum corporum ex quibus constituitur natura corporum circulariter
motorum, scilicet sphaerarum et stellarum: hoc autem principium dicit
ipsam quintam essentiam, ex quo omnia huiusmodi formantur. Alia vero
principia corporum inferiorum sunt quatuor, propter primas tangibiles
qualitates, quae sunt principia agendi et patiendi, scilicet calidum,
frigidum, humidum et siccum, quarum sunt tantum quatuor possibiles
combinationes: nam calidum et siccum est ignis, calidum et humidum est
aer, frigidum et humidum aqua, frigidum et siccum terra; calidum vero
et frigidum, vel humidum et siccum aliquid esse, impossibile est.
Horum autem quatuor corporum sunt duo motus: unus quidem qui est a
medio mundi sursum, qui est motus levium, scilicet ignis et aeris;
alius autem motus est ad medium, qui est motus gravium, scilicet
terrae et aquae. Et sic est triplex motus corporum: scilicet ad
medium, qui est gravium; a medio, qui est levium; et circa medium,
qui est corporum caelestium, quae neque sunt gravia neque levia.
Levium autem et gravium est quaedam differentia. Nam aliquid est leve
simpliciter, scilicet ignis, qui supereminet omnibus; aliquid autem
est grave simpliciter, scilicet terra, quae subsidet omnibus; alia
vero duo sunt secundum quid gravia et levia: nam aer est levis respectu
terrae et aquae, gravis vero respectu ignis; aqua autem est levis
respectu terrae, gravis autem respectu ignis et aeris. Et ideo haec
duo ad alia duo extrema proportionaliter se habent, ut scilicet sicut
aer est propinquior igni, ita aqua est propinquior terrae. Sic igitur
patet quod iste mundus qui est circa terram, constat ex quatuor
corporibus: et huius mundi oportet nos in hoc libro passiones
considerare, quae sunt transmutationes variae in elementis inventae.
3. Deinde cum dicit: est autem ex necessitate continuus etc.,
ostendit quomodo principia praedicta se habeant adinvicem in causando.
Et dicit quod necessarium est quod iste mundus inferior consistat ex
quatuor elementis, sic continuatis superioribus lationibus, idest
corporibus circulariter motis: continuum autem hic accipit pro
contiguo, ut scilicet nihil sit medium inter ea. Cuius quidem
necessitatis ratio est, non solum quia impossibile est locum vacuum
esse, unde corpora oportet corporibus contiguari: sed etiam propter
finem, ut scilicet tota virtus inferioris mundi gubernetur a
superioribus corporibus, quod non esset nisi se tangerent; oportet
enim quod agens corporale tangat passum et motum ab ipso.
4. Quod autem inferior mundus regatur a superioribus corporibus et
moveatur, probat duabus rationibus. Quarum prima talis est. Causa
movens, unde scilicet est principium motus, necesse est quod sit prima
causa. Et hoc intelligitur per respectum ad causam formalem et
materialem: nam materia patitur ab agente, agens autem naturaliter est
prius patiente; forma etiam est effectus moventis, qui educit materiam
de potentia in actum. Sed finis est prior agente, quia movet
agentem: non tamen semper est prior in esse, sed solum in intentione.
Manifestum est autem corpus caeleste inter naturalia esse primam
causam: quod eius incorruptibilitas et nobilitas demonstrat. Oportet
igitur quod corpus caeleste, respectu horum corporum inferiorum, sit
causa unde principium motus.
5. Secundam rationem ponit ibi: adhuc autem etc.: quae talis est.
Motus caelestis corporis est perpetuus. Et hoc apparet ex ipsa
dispositione loci: nam in linea recta est accipere finem in actu,
scilicet extremum ipsius lineae, in circulo vero non est accipere
finem: et ideo dicit quod motus circularis non habet finem secundum
locum. Et ne aliquis crederet propter hoc, quod motus circularis
esset imperfectus, sicut motus rectus antequam perveniat ad finem,
subiungit quod motus circularis semper est in fine: quodlibet enim
signum datum in circulo est principium et finis; et motus circularis in
qualibet parte ita est perfectus, sicut motus rectus quando est in
fine. Sic igitur apparet ex ipsa dispositione loci, quod motui
caelesti competit perpetuitas. Motus autem inferiorum corporum non
possunt esse perpetui: quia inferiora corpora moventur motibus rectis,
motus autem rectus non durat unus continuus nisi secundum mensuram
magnitudinis rectae per quam transit; motus autem reflexus non est
continuus, ut in VIII Physic. probatum est. Unde cum omnia
corpora inferiora distent finitis locis abinvicem, et nullum eorum sit
infinitum, ut probatum est in III Physic. et in I de caelo,
necesse est quod motus eorum sint finiti, et non perpetui. Illud
autem quod est perpetuum et semper, consequenter est motivum eorum quae
non sunt semper. Unde elementa inferiora, scilicet ignem et terram et
alia syngenea his, idest congenerabilia eis, scilicet aerem et aquam,
et quae ex eis componuntur, oportet putare causas accidentium circa
ipsum mundum inferiorem, ut in specie materiae, idest per modum causae
materialis: quia hoc modo dicimus subiectum et patiens esse causam
rerum. Sed quod est causa dictorum ut unde principium motus, idest
per modum causae moventis, causandum est, idest existimandum est esse
causam, eam virtutem quae est semper motorum, idest corporum
caelestium, quae semper moventur: quod enim semper movetur,
comparatur ad id quod non semper movetur, sicut agens ad patiens.
|
|