|
1. Ostenso quae sunt principia activa et quae sunt principia
materialia passionum de quibus intendit tractare, incipit nunc
determinare de eis. Et dividitur in partes duas: in prima determinat
de particularibus transmutationibus elementorum quibus secundum se
transmutantur; in secunda determinat de transmutationibus eorum
secundum quod veniunt in compositionem mixti, in quarto libro, ibi:
quoniam autem quatuor et cetera. Prima autem pars dividitur in duas:
in prima enim determinat de transmutationibus seu passionibus
elementorum quae in alto accidunt; in secunda de his quae accidunt in
infimo, et hoc in secundo libro, ibi: de mari autem et cetera.
Prima autem pars dividitur in tres: in prima dicit de quo est
intentio; in secunda praemittit quaedam quae sunt necessaria ad
subsequentium determinationem, ibi: dicimus itaque ignem et aerem
etc., in tertia incipit determinare de principali proposito, ibi:
his autem determinatis et cetera. Dicit ergo primo quod dicendum est
de phantasia lactis, idest de apparitione lactei circuli, et de
cometis, et de aliis omnibus huiusmodi quae sunt his syngenea, idest
congenerabilia; ita tamen quod resumamus positiones a nobis positas in
prioribus libris, et determinationes in eis prius determinatas, ut eis
utamur ad propositum manifestandum, cum opus fuerit.
2. Deinde cum dicit: dicimus itaque ignem et aerem etc.,
praemittit quaedam quae sunt necessaria ad subsequentia. Et circa hoc
duo facit: primo praemittit aliquid quod pertinet ad transmutationem
elementorum adinvicem; secundo dicit de ordinatione eorum in mundo, et
specialiter de aere, ibi: primum quidem igitur dubitabit et cetera.
Dicit ergo primo quod ignis et aer et aqua et terra fiunt ex invicem,
quamvis Empedocles contrarium senserit: et hoc resumit ut probatum in
II de Generat. Et huius rationem assignat, quia unumquodque
elementorum est in alio in potentia; et quae sic se habent, adinvicem
generari possunt. Ulterius huius rationem assignat, quia communicant
in una materia prima, quae eis subiicitur, et in quam sicut in ultimum
resolvuntur: omnia enim quorum materia est una communis, sic se habent
quod unum eorum est potentia in alio; sicut cultellus est potentia in
clavi, et clavis in cultello, quia utriusque materia communis est
ferrum.
3. Deinde cum dicit: primum quidem igitur dubitabit etc., inquirit
de ordine elementorum, et praecipue aeris. Et circa hoc tria facit.
Primo movet quaestionem: et dicit quod primo dubitatur circa corpus
quod vocatur aer, quam naturam habeat in mundo qui ambit terram, utrum
scilicet totum sit aer; et si non, quomodo ordinetur ad alia
elementa. Secundo ibi: moles quidem enim etc., proponit quaedam
circa ordinem elementorum manifesta. Quorum primum est de terra:
scilicet quod non est immanifestum quanta sit moles terrae, per
comparationem ad magnitudines ambientes, scilicet caelestium corporum
et aliorum elementorum. Iam enim apparuit per considerationes
astrologicas, quod terra est multo minor quibusdam astris, et quod in
comparatione ad ultimam sphaeram obtinet vicem puncti. Secundum
proponit de aqua, ibi: aquae autem naturam et cetera. Et dicit quod
non videmus aquam per se constantem, et separatam a corpore locato
circa terram, scilicet a mari et fluminibus, quae sunt manifesta
nobis, et a congregationibus aquarum, si quae sunt in profundo terrae
immanifestae nobis, ut quidam posuerunt. Nec etiam contingit aquam
sic congregatam esse: eo quod humidum aqueum non terminatur nisi
termino alieno.
4. Iterum ibi: intermedium autem terrae etc., hic prosequitur
quaestionem suam iam motam, qua quaerit quid est inter praedicta
medium. Et circa hoc duo facit. Primo enim ostendit quod non totum
spatium quod est a supremis stellis usque ad terram, est plenum uno
aliquo corpore, scilicet igne vel aere, aut utroque; sed supra hoc
est aliquod corpus praeter ista. Secundo ostendit quomodo ad illud
supremum corpus ordinentur alia corpora secundum positionem, ibi:
reliquum est autem et cetera. Circa primum sic procedit. Primo dicit
quod dubium est utrum inter terram et inter astra ultima, quae dicuntur
non errantia sed fixa, sit putandum esse unum corpus, secundum
proprietatem naturae, vel plura: et si plura, quot sunt, et ubi
terminentur secundum locum.
5. Secundo ibi: nobis quidem igitur etc., resumit quoddam in libro
de caelo determinatum: quod est, quale est, secundum virtutem,
primum elementum, scilicet caeleste corpus; et quod totus ille mundus
qui est circa superiores lationes, idest qui movetur motu circulari,
est plenus illo corpore; omnia enim corpora caelestia ad naturam illius
primi elementi pertinent. Et quia philosophi ponebant contrarium,
ideo, ne sua opinio nova videretur, subiungit quod hanc opinionem non
solum ipse habuit, sed fuit etiam antiqua opinio priorum hominum.
Illud enim corpus quod dicitur aether, quod nos caelum dicimus,
antiquam habet appellationem. Sed Anaxagoras videtur putasse quod
significaret idem quod ignis: accepit enim quod aether dicitur non
propter semper currere, idest continue moveri, sed ab aethein, quod
est ardere; quia superiora corpora credidit esse plena igne. Et
quamvis in hoc male diceret, ut ibi probatum est, tamen hoc recte
putavit, quod nomen aetheris conveniret alicui potentiae corporali quae
est praeter ista corpora. Omnes enim antiqui visi sunt opinari, et
determinaverunt illud corpus nominari aethera, quod semper currit,
idest movetur, et quod est quoddam divinum, idest perpetuum, secundum
suam naturam; tanquam illud corpus nulli corporum quae sunt apud nos,
sit idem. Nec est mirum si hanc opinionem, quam nos de novo videbamur
assumpsisse, etiam antiqui habuerunt: quia nos dicimus quod eaedem
opiniones sunt reiteratae in hominibus, postquam desierunt propter
negligentiam studii, non tantum bis vel ter, sed infinities. Hoc
autem dicit secundum suam opinionem, qua putavit mundum et generationem
hominum fuisse ab aeterno, ut apparet in prioribus libris: hoc enim
supposito, manifestum fit quasdam opiniones et artes a quibusdam certis
temporibus incoepisse; et oportet dicere quod multoties, vel magis
infinities, sunt destructae, propter bella vel alias corruptiones, et
iterum reinventae.
6. Tertio ibi: quicumque autem ignem etc., ostendit quod non est
unum horum corporum inferiorum, corpus quod circulariter movetur. Et
circa hoc tria facit: primo ostendit hoc quantum ad ignem; secundo
quantum ad aerem, ibi: at vero neque aere etc.; tertio quantum ad
utrumque, ibi: et etiam si duobus et cetera. Circa primum sciendum
est quod aliqui putaverunt solum corpora caelestia delata, idest
solem, lunam et stellas, esse naturae igneae; quod vero est inter
eas, est naturae aereae: quidam vero posuerunt totum esse naturae
igneae, sicut Anaxagoras dixit. Dicit ergo quod quicumque posuerunt
non solum corpora delata ignem purum, sed totum ambiens, scilicet
omnes sphaeras; et id quod est intermedium terrae et astrorum est aer,
scilicet a terra usque ad orbem lunae, et quod est desuper, totum est
ignis; qui, inquam, sic dicunt, si considerarent ea quae nunc sunt
sufficienter ostensa per mathematicam de magnitudinibus corporum, forte
desisterent ab hac puerili opinione. Valde enim simplicis hominis est
et ineruditi putare stellas esse parvas magnitudinibus, quia videntur
parvae nobis tam a remotis aspicientibus. Dictum est autem de his in
superioribus theorematibus, scilicet in II de caelo: sed etiam nunc
eadem ratione dicemus ad destructionem praedictae positionis. Cum enim
corpora astrorum et sphaerarum quasi improportionaliter excedant
quantitatem terrae et eorum quae sunt circa terram, si non solum
corpora stellarum constarent ex igne, sed etiam distantiae quae sunt
inter eas essent plenae igne, iam olim annihilatum esset unumquodque
aliorum elementorum, propter excessum ignis super ea.
7. Deinde cum dicit: at vero neque aere etc., ostendit idem
quantum ad aerem, dicens quod non est possibile quod istae distantiae
sint plenae aere. Manifestum est enim quod adhuc quantitas aeris
multum excederet aequalitatem analogiae, idest proportionis, quae
debet esse communis inter elementa, ad hoc quod elementa conserventur.
8. Deinde cum dicit: et etiam si duobus etc., ostendit idem
quantum ad utrumque. Et circa hoc duo facit: primo ponit rationem;
secundo excludit quandam cavillationem, ibi: differt autem nihil et
cetera. Dicit ergo primo quod proportio debita elementorum non
servatur, si totus locus qui est medius inter terram et supremum
caelum, est plenus duobus elementis, scilicet igne et aere. Quia
moles terrae, in qua continetur etiam omnis aquae multitudo, quasi
nulla pars est, habens proportionem ad totam magnitudinem ambientium
corporum, cum ad solam ultimam sphaeram obtineat vicem puncti,
secundum astronomos. Videmus autem quod, cum ex aqua per
disgregationem sive rarefactionem fit aer, aut ex aere ignis, non est
tam immensus excessus quantitatis. Oportet autem ad hoc quod
conservetur debita proportio in elementis, quod eandem rationem, idest
proportionem, habeat haec parva aqua ad aerem factum ex ipsa, et tota
aqua ad totum aerem; ut videlicet quantum excedit quantitas aeris
quantitatem aquae ex qua fit, tantum excedat in mundo quantitas totius
aeris quantitatem totius aquae.
9. Deinde cum dicit: differt autem nihil etc., excludit quandam
cavillationem: dicens quod nihil differt ad propositum si quis dicat,
secundum opinionem Empedoclis, quod elementa non generantur ex
invicem. Oportet enim, secundum eius opinionem, elementa esse
aequalia proportione virtutis. Unde sic oportet quod conservetur
aequalitas proportione virtutis in magnitudinibus elementorum, si non
generantur ex invicem, sicut si generarentur. Deinde recolligit quod
dictum est, concludens ex dictis manifestum esse quod neque aer tantum
replet medium locum qui est inter terram et supremas stellas, neque
ignis: sed praeter haec duo elementa, oportet super ipsa esse corpus
caeleste, quod nullum inferiorum est elementorum.
|
|