|
1. Postquam philosophus ostendit ignem et aerem non esse corpus
caeleste, quod vocatur primum elementum sive primum corpus, nunc
intendit ostendere quomodo ignis et aer se habeant ad illud primum
corpus. Et circa hoc duo facit: primo movet hanc quaestionem, et
duas alias necessarias ad propositum; secundo solvit eas, ibi: nos
autem dicamus et cetera. Prima dividitur in tres, secundum tres
quaestiones quas movet: secunda incipit ibi: et propter quam causam
etc.; tertia ibi: de aere igitur et cetera. Dicit ergo primo quod
post praedicta relinquitur perscrutari de ordine aeris et ignis ad
primum corpus, scilicet caeleste, ex quo ostensum est ipsum esse aliud
praeter ista.
2. Deinde cum dicit: et propter quam causam etc., movet secundam
quaestionem: scilicet, propter quam causam a superioribus stellis
causetur caliditas in his locis quae sunt circa terram. Et haec etiam
quaestio habet ortum ex praemissis. Videtur enim secundum naturam esse
quod simile generet sibi simile: si igitur corpus caeleste non est
calidum, quia non est ignis neque aer, ut supra habitum est, remanet
in dubio quomodo a corpore caelesti possit causari calor in istis
inferioribus.
3. Deinde cum dicit: de aere igitur etc., movet tertiam
dubitationem, quae etiam ex praemissis ortum habet. Dixerat enim
prius quod oportebat considerare quomodo sit accipienda natura aeris in
universo: et hoc ideo, quia multa eorum de quibus determinaturus est,
generationem habent in aere. Dicit ergo quod, sicut supra
supposuimus, oportet primo aliquid dicere de aere: et sic erit
dicendum de aliis duobus quaestionibus motis. Unde statim incipit
movere dubitationem ad naturam aeris pertinentem. Ostensum est enim in
libro de Generat. quod aqua fit ex aere, et e converso. Cum autem
ex condensationibus nubium generatur pluvia, hoc est aerem converti in
aquam. Quaerit ergo, si aqua fit ex aere et aer ex aqua, quare in
superiori parte aeris non inspissentur nubes ad generationem aquae. Et
inducit rationem ad ostendendum quod hoc fieri deberet. Manifestum est
enim quod condensatio nubium fit ex frigiditate: nam sicut calidi est
rarefacere, ita frigidi inspissare. Locus autem aeris qui est
remotior a terra, videtur esse frigidior: quia videntur ibi cessare
duae causae calefactionis. Quarum una est propinquitas ad astra, ex
quibus causatur calor: et hoc tangit cum dicit quod neque ille locus
aeris, superior scilicet, est sic prope astra existentia calida,
scilicet secundum effectum, ut caliditas astrorum possit impedire
inspissationem nubium. Alia causa calefactionis est reverberatio
radiorum solis a terra: et hoc tangit cum dicit: neque iterum ille
locus superioris aeris est prope radios refractos, idest reverberatos,
a terra, qui prohibent congregari nubes prope terram, per hoc quod sua
caliditate disgregant consistentias vaporum. Et quod haec secunda
causa non impediat congregationem, manifestat per signum. Manifestum
est enim quod congregationes nubium fiunt ibi, ubi radii repercussi a
terra iam desinunt habere virtutem calefaciendi, propter hoc quod in
immensum sparguntur, et sic multum distant a radiis cadentibus; unde
non multiplicatur causa caloris. Ad huius autem intelligentiam,
sciendum est quod radii procedentes a sole ad terram sunt causa
caliditatis. Cum autem radius in terram cadens repercutitur, fit
iterum alius radius a terra quasi resursum tendens. Quanto ergo hi duo
radii fuerint magis sibi invicem propinqui, tanto plus de calore
causatur: quia virtus utriusque radii, scilicet cadentis et reflexi,
pertingit ad eandem partem aeris. Et inde est quod ubi radius solis
cadens super terram facit angulum rectum, ibi est maximus calor, quia
reflexio fit in eandem partem: quanto vero radius cadens in aliquo loco
fecerit angulum maiorem recto, tanto est minus de calore; quia, cum
repercussio fiat secundum pares angulos, radius repercussus, propter
amplitudinem anguli, multum distat a radio primo cadente. Manifestum
est autem quod quanto duae lineae continentes angulum magis procedunt,
tanto magis distant abinvicem. Unde quanto magis receditur a terra,
ubi fit reverberatio, tanto praedicti duo radii magis distant
abinvicem, et est minor calor. Et ideo propter immensam separationem
praedictorum radiorum abinvicem in loco superiori, desinit calor, et
condensantur ibi nubes propter frigus. Et hoc est quod dicit: nubium
congregationes fiunt ubi desinunt iam radii propter spargi in immensum.
Sic igitur utraque causa quae posset impedire congregationem nubium in
superiori parte aeris, cessat, ut dictum est. Et cum ibi non
condensentur nubes, oportet dicere quod aqua non sit nata fieri ex omni
aere: aut si similiter se habet omnis aer ad hoc quod generetur ex eo
aqua, oportet quod iste aer qui est circa terram, non solum sit aer,
sed sicut vapor, et ex hac causa congregetur ad generationem aquae;
superior autem, qui est purus aer, non posset condensari in aquam.
Sed hoc non potest esse: quia si totus iste aer qui est circa terram,
cum sit tam magnus, vapor est, videtur sequi quod natura aeris et
aquae multum excedat alia elementa. Quia superiores distantiae, quae
scilicet sunt inter stellas, sunt plenae aliquo corpore, cum nihil sit
vacuum, ut in IV Physic. probatum est: impossibile est autem quod
sint plenae igne, quia sic omnia alia exsiccarentur, ut supra probatum
est: relinquitur ergo quod sint plenae aere, et illud quod est circa
terram sit plenum aqua. Sed hic aer est vapor: quia vapor est quaedam
disgregatio aquae, idest aqua rarefacta. Et sic positis tribus
quaestionibus, quasi colligens subdit quod de praedictis dubitatum sit
hoc modo.
4. Deinde cum dicit: nos autem dicamus etc., solvit propositas
quaestiones: et primo eam quae est de ordinatione elementorum; secundo
eam quae est de generatione nubium, ibi: eius quidem igitur etc.;
tertio eam quae est de caliditate a stellis in inferioribus causata,
ibi: de facta autem caliditate et cetera. Circa primum tria facit.
Primo resumit quod dictum est de natura primi corporis: dicens quod,
ad intellectum et eorum quae nunc quaesita sunt, et eorum quae
postmodum sunt dicenda, oportet determinando dicere quod supremum
corpus usque ad lunam est alterum ab igne et aere, sicut iam ostensum
est; et quod in ipso supremo corpore est aliquid purius, et aliquid
minus purum vel sincerum: non quod ibi sit aliqua compositio vel mixtio
extraneae naturae; sed magis purum dicitur quod est magis nobile,
magis virtuosum, magis formale. Unde et habet differentias in virtute
et nobilitate: et maxime ista differentia manifesta est ex illa parte
qua desinit ad aerem et ad mundum inferiorem qui est circa terram; in
luna enim apparet defectus luminis, et quando est plena, apparent in
ea quaedam umbrositates.
5. Secundo ibi: lato autem primo elemento etc., ostendit effectum
quem habet corpus superius in inferiora. Et dicit quod primo
elemento, idest caelo, circulariter moto, et motis corporibus quae
sunt in ipso, idest sole et stellis, illa pars inferioris mundi quae
est ei propinquior, quasi disgregata seu rarefacta per motum superioris
corporis, accenditur: et sic fit caliditas. Et subiungit rationem,
dicens quod hoc oportet intelligere incipiendo. Tota enim natura
corporalis quae est sub corpore circulariter moto, est sicut quaedam
materia existens in potentia ad caliditatem, frigiditatem, siccitatem
et humiditatem, et ad alias passiones et formas quae consequuntur ad
haec: et quia materia reducitur in actum a primo agente, natura etiam
corporalis fit talis actu per hoc quod participat de motu vel non
participat, sed immobilis permanet, a corpore caelesti, quod supra
diximus esse causam et principium unde est motus in istis inferioribus.
Non est autem intelligendum quod corpora inferiora recipiant huiusmodi
passiones a superioribus tanquam accidentaliter, et non secundum
naturam, sicut aqua cum calefit ab igne: sed ipsam naturam vel
formam, secundum quam naturaliter sunt calida vel frigida, a superiori
corpore recipiunt multo principalius quam a generante; nam primum
generationis principium est corpus caeleste.
6. Tertio ibi: in medio quidem igitur etc., ostendit ordinem
elementorum. Si enim per participationem motus fit calor in istis
inferioribus, et per elongationem a motu caelesti e converso fit
frigus, necesse est quod illud quod est frigidissimum et gravissimum,
idest aqua et terra, sit magis remotum a motu caelesti, existens in
medio quantum ad terram, et circa medium quantum ad aquam. Vel dicit
circa medium, eo quod medium, cum sit indivisibile, non potest esse
locus corporis: sed circa medium, idest centrum mundi, est terra et
aqua, centrum autem terrae est in centro totius. Circa haec autem,
scilicet terram et aquam, et habita his, idest consequenter ordinata
post ipsa, est aer et id quod consueto nomine vocamus ignem, in quibus
abundat calor. Exponit autem quod dixerat, dicens quod quartum
elementum supra aerem ordinatum non proprie vocatur ignis. Ignis enim
significat excessum calidi, et est quasi quidam fervor et accensio
quaedam; sicut glacies non est elementum, sed est quidam excessus
frigoris ad aquam congelatam. Id autem ad quod sic se habet ignis
sicut glacies ad aquam, non est nominatum, et ideo nominamus ipsum
nomine ignis: sicut si aqua non haberet nomen, et nominaremus
elementum aquae glaciem. Sed oportet intelligere quod de toto isto
corpore quod a nobis dicitur aer, una pars, quae est propinqua
terrae, est quasi calida et humida, propter id quod habet de vapore et
exhalatione terrae. Sic enim elementa sunt ordinata, secundum quod
eorum naturae competit: unde quia aer secundum naturam suam est calidus
et humidus, sic est dispositus ut vaporem terrae suscipiat, ad eius
calorem et humiditatem servandam. Sed illa pars corporis quod
communiter vocatur aer, quae est superior, est calida et sicca; et
hanc partem vocamus elementum ignis. Et sic aer nomen commune est
duobus elementis. Et quia dixerat de vapore et exhalatione terrae,
ostendit differentiam inter ea. Et dicit quod natura vaporis est esse
humidum et calidum, natura autem exhalationis est esse calidum et
siccum: et sic vapor, propter humiditatem, est quasi in potentia ad
aquam; exhalatio autem, propter siccitatem, est quasi in potentia ut
igniatur.
|
|