|
1. Soluta quaestione de ordinatione elementorum, solvit quaestionem
de inspissatione nubium. Et ponit duas solutiones. Quarum primam
concludit ex praedictis, dicens quod hanc existimandum est esse causam
quare in superiori parte aeris non congregantur nubes, quia pars eius
superior, quae communiter vocatur aer, non solum est aer, sed magis
est quasi ignis, ut dictum est. Sed quia etiam multo inferius infra
illam partem adhuc non generantur nubes, necesse fuit ut poneret aliam
solutionem.
2. Unde secundam solutionem ponit ibi: nihil autem prohibet et
cetera. Et dicit quod nihil prohibet etiam propter motum aeris in
circuitu, prohiberi quod nubes non congregentur in superiori loco:
quia necessarium est quod totus aer qui est in circuitu terrae, fluat
circulariter motus. Sed ab isto fluxu excipit illum aerem qui capitur
inter peripheriam, idest circumferentiam, definitam, idest quae
continetur infra partes terrae, ut sic tota terra inveniatur esse
sphaerica cum aere incluso inter partes terrae. Et sic ille aer qui
excedit omnem altitudinem montium, in circuitu fluit: aer autem qui
continetur infra montium altitudinem, impeditur ab hoc fluxu ex
partibus terrae immobilibus. Et propter hoc generatio ventorum videtur
esse nunc in locis terrae stagnantibus, idest in aere qui continetur
infra partes terrae, ac si essent stagna aeris quiescentis. Si enim
aer in quo generantur venti, moveretur circulariter, oporteret quod
omnes venti cum eo circulariter circumferrentur: nunc autem videmus ex
diversis partibus ventos flare. Et quia in aere fluenti non generantur
venti, sed in quiescenti, propter hoc venti non excedunt montes
altos: dicitur enim ab antiquis quod, sacrificiis factis in altissimis
montibus, post annum inveniebatur cinis adhuc salvus, in eodem loco
manens. Et hoc quod venti non generantur ibi, est signum quod etiam
nubes ibi non condensantur in pluvias. Quare autem aer qui excedit
montes fluat, ostendit, subdens quod ideo fluit in circuitu, quia
simul trahitur cum circulatione caeli: ignis enim est continuus, idest
contiguus, cum corpore caelesti, aer autem cum igne. Quia ergo
superior aer fluit, per eius motum prohibetur congregari in aquam:
quia motus rarefacit et congregationem impedit. Sed si qua pars illius
aeris aliquo modo condensetur, aut aliquod spissum aliquo modo feratur
per aliquam violentiam, feretur deorsum, idest in locum aeris
propinqui terrae: et si quid calidum erat in ea, feretur sursum. Et
alia pars illius aeris, quae non gravatur, feretur sursum simul cum
igne exhalato. Et sic, dum eorum quae resolvuntur a terris et aquis
aliquid manet in loco aeris, aliquid autem fertur ad locum ignis,
continue unus locus manet plenus aere, et alius plenus igne: non tamen
ita quod semper maneat idem aer et ignis numero incorruptus; sed
semper, corrupta una parte aeris vel ignis, vel per violentiam ad
terram expulsa, generatur alia, quae sursum a terra et aqua elevatur.
Et ita, licet semper maneat in loco aeris aer, et in loco ignis
ignis, tamen semper unumquodque ipsorum fit aliud et aliud per
continuam generationem et corruptionem; sicut in fluvio decurrenti
patet, in quo semper manet aqua, non tamen eadem numero, sed una
defluente et alia succedente.
3. Deinde recolligit ea quae dicta sunt, ibi: de eo quidem igitur
etc., et dicit: tanta sunt dicta a nobis de eo quod non fiunt nubes,
neque inspissatio vaporum in aquam, in superiori parte aeris; et etiam
de hoc, quomodo oporteat accipere de loco qui est inter suprema astra
et terram, quo scilicet corpore plenus est.
4. Deinde cum dicit: de facta autem caliditate etc., solvit
tertiam quaestionem. Et circa hoc duo facit. Primo dicit de quo est
intentio: dicens quod de caliditate quam sol facit in istis
inferioribus, magis conveniret dicere secundum se et diligenter, idest
perfecte, in his quae dicenda sunt in libris de sensu: quia calidum
est quaedam sensuum passio, est enim obiectum sensus tactus; sensus
autem et sensibile habent eandem scientiam, cum adinvicem dicantur
quodammodo. Sed quia materia praesens hoc requirit, dicendum est nunc
propter quam causam, cum corpora caelestia non sint calida in sui
natura, fit ab eis caliditas in istis inferioribus.
5. Secundo ibi: videmus itaque etc., solvit quaestionem. Et
dividitur in duas partes: primo ponit quaestionis solutionem; secundo
probat verum esse quod in quaestione supponebatur, ibi: signum autem
sufficiens et cetera. Prima dividitur in duas, secundum duas causas
quas assignat: secunda incipit ibi: et quia ambiens et cetera. Circa
primum tria facit. Primo assignat causam propter quam a corporibus
caelestibus non calidis existentibus, calor in istis inferioribus
generatur. Et dicit quod sensibiliter videmus quod motus, quia potest
disgregare aerem et rarefacere, potest etiam eum ignire: nam raritas
et igneitas se consequuntur, sicut frigiditas et spissitudo; et
propter hoc ea quae feruntur, sicut sagittae, si habeant plumbum et
ceram, saepe videntur liquefieri, quasi motu ea calefaciente. Unde
nihil inconveniens est, si caelum suo motu calefacit ista inferiora.
6. Secundo ibi: eius quidem igitur etc., assignat causam quare
calor in istis inferioribus causatur magis ex motu solis, quam ex motu
alicuius alterius corporis superioris. Et dicit quod sol solus
sufficiens est facere aestuantem calorem in istis inferioribus: nam
calor qui fit ex aliis corporibus caelestibus, est quasi insensibilis
respectu caloris qui fit a sole. Huius autem ratio est, quia motus
qui causat vehementem calorem, oportet quod sit velox, et quod
propinquus nobis. Motus autem astrorum tam fixorum quam quinque
errantium quae sunt supra solem, secundum opinionem Aristotelis,
scilicet Saturni, Iovis, Martis, Veneris et Mercurii, est
quidem velox, remotus tamen a nobis longe; motus autem lunae, licet
sit propinquus, est tamen tardus; motus autem solis habet utrumque
sufficienter ad causandum calorem in istis inferioribus, scilicet et
velocitatem et propinquitatem. Quod autem hic dicitur de velocitate
motus solis, referendum est ad motum quo movetur secundum motum
diurnum, non ad proprios motus stellarum. Manifestum est enim quod
motum diurnum omnia astra eodem temporis spatio peragunt: quanto autem
aliquod caelestium corporum est propinquius centro, tanto minorem
circumferentiam circuit, unde tardius movetur. Secundum autem
proprios motus, luna velocissime movetur.
7. Tertio ibi: fieri autem magis etc., assignat causam quare magis
generatur calor ex motu ipsius solaris corporis, quam ex motu sphaerae
eius. Et dicit quod rationabile est quod caliditas fiat magis cum ipso
solari corpore. Et huius simile possumus sumere ex his quae sunt apud
nos: quia etiam hic, aer vicinus rebus spissis quae feruntur per
violentiam, maxime fit calidus. Et hoc accidit etiam rationabiliter:
quia maxime motus corporis solidi disgregat aerem; unde cum ipsum
corpus solare sit magis solidum quam ceterae partes sphaerae ipsius,
cum non sit diaphanum, magis ex motu eius generatur calor, quam ex
motu sphaerae eius. Sic igitur propter causam istam caliditas a sole
pertingit ad locum istum, quamvis sol non sit calidus. Nec huic
causae impedimentum praestat quod luna est inter solem et nos, quae
calefieri non potest: quia licet non calefiat a sole, aliquo tamen
modo immutatur ab eo, videmus enim quod illuminatur ab eo; non semper
autem eadem specie immutationis immutatur medium et extremum, sicut
radius solis non inflammat vas vitreum plenum aqua, sed stupam
oppositam. Apparet etiam ratio quare, ubi est umbra, non est tantus
calor quantus est in loco ubi radii solares proiiciuntur: quia scilicet
umbra causatur ex aliquo corpore opposito soli, quod interrumpit
continuationem transmutationis quae est a sole; sed actio solis
pertingit ad locum umbrae per quandam reflexionem. Nec tamen putandum
est quod motus solis, inquantum est motus tantum, causet calorem: sed
inquantum est motus talis corporis, in sua natura habentis virtutem
calefaciendi. Omnes enim formae corporum inferiorum reducuntur in
corpora caelestia sicut in quaedam principia: et inde est quod diversa
corpora caelestia diversos effectus in rebus corporalibus habent, non
solum secundum calidum, sed etiam secundum alias passiones et formas.
8. Deinde cum dicit: et quia ambiens etc., ponit propriam causam
caliditatis generatae ex motu solis: quae tamen non est universalis,
sed particularis. Unde dicit quod frequenter ignis qui ambit
inferiores partes mundi, ex motu corporis caelestis, fertur quadam
violentiam deorsum, et spargitur per aerem: quia, sicut supra dictum
est, superior pars aeris et ignis quendam fluxum habet ex motu caeli.
9. Deinde cum dicit: signum autem sufficiens etc., manifestat quod
quaestio supponebat, scilicet quod corpora caelestia non sunt calida
aut ignita: et hoc per duo signa. Primum est quia ibi non apparent
discursus astrorum quae videntur cadentia, quae ex ignitione generantur
in inferiori loco: quod non esset si corpora caelestia essent calida
aut ignita; quia ubi est motus maior et velocior, ibi citius aliquid
ignitur. Secundum signum est quod sol, qui maxime videtur esse
calidus ex effectu, videtur coloris albi et non ignei.
|
|