|
1. Positis his quae ad manifestationem sequentium philosophus
induxerat, incipit primo determinare de his quae in alto ex materia
sicca generantur; secundo de his quae generantur ex materia humida in
alto, ibi: de loco autem positione et cetera. Prima dividitur in
tres: primo determinat de stellis cadentibus, et his quae similem
habent causam; secundo determinat de cometis, ibi: de cometis autem
etc.; tertio de lacteo circulo, qui dicitur Galaxia, ibi: qualiter
autem et propter quam causam et cetera. Circa primum duo facit: primo
enim determinat de stellis cadentibus et aliis huiusmodi; secundo
determinat de quibusdam aliis apparitionibus quae in aere videntur,
ibi: apparent autem aliquando nocte et cetera. Circa primum duo
facit. Primo dicit de quo est intentio. Et dicit quod post
determinationem praedictorum, dicendum est propter quam causam apparent
in caelo flammae accensae, et sidera discurrentia, et vocati a
quibusdam dali, idest titiones, et aeges, idest caprae. Ideo autem
dicendum est simul de omnibus istis, quia omnia huiusmodi sunt idem
secundum speciem, et secundum eandem causam fiunt; sed differunt per
magis et minus, ut infra patebit.
2. Secundo ibi: principium autem et horum etc., determinat
propositum. Et circa hoc duo facit. Primo praemittit causas
generationis praedictorum. Et dicit quod principium praedictarum
passionum et multarum aliarum, tam activum quam materiale, est quod
dicetur. Cum enim terra calefacta fuerit per motum solis, oportet
aliquam exhalationem resolvi a terra. Quae non est uniusmodi, ut
quidam putant, sed est duplex: quaedam enim est magis vaporosa et
humida, quaedam vero est magis spumosa et sicca: nam ab humido aqueo
quod est super terram, resolvitur et elevatur vaporosa exhalatio et
humida; ab ipsa autem terra, quae est siccae naturae, elevatur
exhalatio fumosa sive spumosa. Harum autem exhalationum, spumosa
quidem supereminet propter calidum, quod in ea dominatur et magis ipsam
subtiliat: siccum enim et calidum leve est, et talis est ignis
natura. Vaporosa autem exhalatio, quae est magis humida, subest
spumosae propter pondus, non enim ita rarefit: calidum enim et humidum
pertinent ad naturam aeris, qui subest igni calido et sicco existenti.
Et huic attestatur ordo elementorum quae sunt circa terram. Nam sub
circulari motu caeli primo est locatum id quod est calidum et siccum,
quod communiter dicitur ignis, licet non sit nomen proprium, ut supra
dictum est: quia enim id quod est commune omni fumosae exhalationi,
est innominatum, et quod tale est maxime natum est exuri, propter hoc
sic necessarium fuit uti nominibus, ut talis fumosa exhalatio ignis
diceretur. Sub fumosa autem exhalatione est aer. Sic ergo posita est
causa et effectiva praedictarum passionum, quae est latio solis, et
causa materialis, quae est fumosa exhalatio.
3. Secundo ibi: oportet autem intelligere etc., determinat de
generatione praedictarum passionum. Et circa hoc duo facit: primo
assignat rationem generationis harum passionum; secundo assignat
rationem quorundam accidentium circa ipsas, ibi: propter positionem et
cetera. Circa primum tria facit: primo assignat causam praedictarum
passionum in communi; secundo assignat differentiam earum adinvicem,
ibi: quacumque igitur se habeat maxime etc.; tertio movet
dubitationem circa determinata, ibi: dubitabit utique quis et cetera.
Dicit ergo primo quod, secundum praedicta, oportet intelligere hoc
quod nunc diximus ignem, scilicet fumosam exhalationem, esse ut
quoddam hyppeccauma, idest quandam materiam incendii; et quod
ordinatur in rotunditate quae est circa terram ultimo (incipiendo
scilicet a terra); ita quod propter propinquitatem ad motum
caelestem, saepe exuratur, sortiens augmentum caloris, modico motu,
idest cum parum movetur ex motu superioris corporis; sicut accidit de
fumo, dum incenditur et fit flamma: nihil enim est aliud flamma quam
ardor spiritus, idest fumi, sicci. Ipsa ergo flammatio praedicti
hypeccaumatis, communiter loquendo, est generatio praedictarum
passionum, ex appropinquatione materiae praeparatae causae efficienti.
4. Deinde cum dicit: quacumque igitur se habeat maxime etc.,
assignat differentiam praedictarum passionum. Et circa hoc duo facit.
Primo ostendit unde sit accipienda differentia. Et dicit quod ex qua
parte se habet praedicta materia (quocumque modo se habeat talis
consistentia, idest praedicta materia incendii) optime disposita ad
hoc quod igniatur, tali modo exuritur, quando fuerit mota per
calefactionem a circulari motu caeli: et differt passio exignita
secundum positionem praedictae materiae et multitudinem.
5. Secundo ibi: si quidem enim etc., assignat differentiam
praedictarum passionum. Et dicit quod si praedicta materia habeat
magnam latitudinem et longitudinem, videtur esse quaedam flamma accensa
in caelo, sicut cum stipula ardet in area. Si vero non habeat multum
in latitudine, sed solum in longitudine, generantur et apparent illic
dali, idest titiones, et aeges, idest caprae, et sidera
discurrentia. Quia si praedicta materia fuerit plus secundum
longitudinem quam latitudinem, et quando simul dum comburitur, ignis
scintillat, idest videtur salire et discurrere quasi aeges, idest
sicut caprae (quod quidem fit propter hoc quod incipit igniri non tota
materia simul, sed secundum aliquas parvas partes, incipiens ex aliquo
principio illius materiae): quando inquam hoc fit, tunc vocatur
aeges, idest capra. Sed quando fit incensio praedictae materiae sine
praedicta passione, idest sine scintillatione, eo quod materia tota
accenditur simul, tunc vocatur dalus, idest titio. Sed quando
exhalatio non fuerit continua, sed frequens et dispersa per modicas
partes et multis modis, tam secundum longitudinem quam secundum
latitudinem, quam etiam secundum profunditatem, tunc fiunt sidera quae
putantur volare: eo quod illa materia cito consumitur, et desinit esse
ibi ubi prius accensa fuerat, sicut accidit de stuppa, si modicum de
ea per longitudinem disponatur et accendatur: currit enim combustio,
et videtur similis esse motui alicuius corporis ignei. Sic igitur
patet quod plurimum habet de materia flamma accensa; mediocriter
(propter quod vocantur) titiones et caprae; minimum autem stellae
discurrentes, et propter hoc frequentius apparent.
6. Sed quia sidera volantia habent aliam causam suae generationis,
ideo subiungit quod aliquando exhalatio exusta a motu solis generat ea;
aliquando autem, inspissato aere propter frigus, illud quod est ibi
calidum, inspissatum extruditur inferius et separatur a frigido; et
propter hoc illud inspissatum ignitur, et videtur stella cadens.
Propter quod et motus siderum sic cadentium non assimilatur exustioni,
sed magis proiectioni.
|
|