|
1. Quia assignavit duas causas generationis siderum discurrentium,
hic movet quandam dubitationem circa ea. Et circa hoc duo facit.
Primo movet dubitationem: quae est utrum discursus siderum currentium
fiat hoc modo, sicut cum fumosa exhalatio inferioris candelae
incenditur a flamma superioris candelae vel lucernae (tunc enim videtur
ignis descendere cum mirabili velocitate, et videtur proiectio unius et
eiusdem ignis, et non videtur quod ignis fiat in alio et alio
corpore); aut secundum veritatem discursus siderum cadentium sunt
proiectiones alicuius eiusdem corporis cadentis.
2. Secundo ibi: videtur itaque etc., solvit propositam
dubitationem. Et circa hoc duo facit. Primo dicit quod propter
utramque causam videtur esse discursus siderum cadentium. Quandoque
enim sic fit talis discursus per continuam ignitionem materiae, sicut
dictum est de fumo lucernarum: quandoque autem aliqua ignita
proiiciuntur, propter hoc quod expelluntur a superiori frigore, sicut
cum aliqua cadunt expulsa ex digitis, ut nux cerasii. Unde et in
terram et in mare videntur cadentia, et hoc tam in die quam in nocte,
serenitate existente. Dicit autem de die, et non solum per noctem,
quia huiusmodi ignis cadens, nisi appropinquaret terrae per motum, non
appareret de die. Dicit autem serenitate existente, quia tempore
nebuloso talis ignis ab humiditate nubium et aeris extingueretur. Sed
licet ista quae cadunt expulsa sint ignita, et ita, ut videtur,
deberent esse levia et ascendere, tamen deorsum iaciuntur, quia
coagulatio frigoris impellens ea inclinat deorsum. Et propter hanc
causam fulmina cadunt deorsum, licet sint ignita: quia generatio
omnium horum sic cadentium non est per exustionem ab aliquo calido
igniente, sed per separationem ab aliquo frigido expellente; quia omne
calidum secundum naturam habet ferri sursum.
3. Secundo ibi: quaecumque quidem igitur etc., assignat
differentiam inter discursus siderum ex duabus causis provenientes. Et
dicit quod quaecumque siderum discurrentium magis generantur in supremo
loco, fiunt per adustionem exhalationis: quaecumque vero demissius
generantur, fiunt propter hoc quod humidior exhalatio concernitur,
idest inspissatur, et infrigidatur. Haec enim humida exhalatio
congregata deorsum tendens, impellit et quasi proiicit calidum
deorsum, cum aliqua materia inspissata.
4. Deinde cum dicit: propter positionem etc., assignat rationem
quorundam accidentium circa praedicta. Et circa hoc duo facit: primo
assignat rationem de modo motus huiusmodi astrorum cadentium, secundum
dispositionem ipsorum; secundo determinat locum generationis eorum,
ibi: omnia autem haec sub luna et cetera. Dicit ergo primo quod
secundum diversam positionem exhalationis in latitudine et
profunditate, secundum hoc diversimode fertur stella cadens, aut
sursum aut deorsum aut ad latus expulsionis a frigore. Quia si materia
frigida inspissata expellens fuerit adunata sursum, stella cadens per
expulsionem fertur deorsum; si autem fuerit adunata inferius, fertur
sursum; cum autem ex neutra parte adunatur, tunc fertur ad latus,
quasi oblique et in diametrum. Et hoc pluries evenit: quia calidum
expulsum fertur duabus lationibus; naturaliter enim, inquantum est
calidum, fertur sursum, sed per violentiam expulsionis fertur
deorsum; omnia autem talia, quorum motus sic compositi sunt, feruntur
secundum diametrum, idest oblique, quia talis motus est quasi medius
inter ascensum et descensum. Et ideo motus discurrentium siderum ut
plurimum fit obliquus. His autem dictis, epilogat quae dicta sunt.
Et dicit quod omnium praedictorum causa materialis est exhalatio:
causa autem movens est duplex; quandoque quidem motus superioris
corporis, quandoque autem condensatio aeris inspissati ex frigore, et
ex hoc expellentis calidum.
5. Deinde cum dicit: omnia autem haec sub luna etc., determinat
locum generationis praedictorum. Et dicit quod omnia praedicta
generantur sub luna. Cuius signum est quod apparent nobis valde
velociter moveri, sicut illa quae proiiciuntur a nobis, utpote
sagittae et alia huiusmodi, quae propter propinquitatem ad nos videntur
excedere velocitatem astrorum et solis et lunae; quamvis manifestum sit
quod, secundum rei veritatem, superiora corpora multo velocius
moventur quam aliquid quod sit hic.
|
|