|
1. Postquam philosophus assignavit causam accensionum quae videntur
moveri in aere, hic assignat causam quorundam aliorum nocte
apparentium. Et circa hoc duo facit. Primo proponit illa quorum
causas assignare intendit. Et dicit quod aliquando apparent in nocte,
cum fuerit serenitas, phantasmata, idest apparitiones, in caelo;
sicut hiatus, idest quaedam aperturae, ac si caelum esset apertum, et
bothyni, idest voragines, quasi profundae aperturae, et etiam
sanguinei colores.
2. Secundo ibi: causa autem et in his etc., assignat causas
horum. Et circa hoc duo facit: primo assignat causam quare appareant
praedicta; secundo quare multa alia fiunt quae non apparent, ibi:
omnino autem in nigro album et cetera. Circa primum duo facit: primo
assignat causam colorum; secundo assignat causam hiatus et voraginis,
ibi: hiatus autem et cetera. Dicit ergo primo quod eadem causa est in
his apparitionibus, quae etiam est ignitionum de quibus supra dictum
est. Cum enim manifestum sit quod aer superior (quem supra dixit
hypeccauma) sic disponitur quod in eo fiat ignitio; quae quidem
aliquando talis est ut videatur ardere flamma, quandoque autem taliter
fit ignitio ut videantur ferri titiones et sidera; nullum est
inconveniens, cum incensiones fiant in aere multiformes, quod ille aer
superior coloratus appareat omni genere colorum. Duobus enim modis
contingit quod aer aliquatenus inspissatus omnes modos colorum
repraesentet: uno modo quando aliquod minus lumen, quod non sufficit
totaliter illuminare, transparet per aliquem fumum aut vaporem
spissiorem; alio modo quando fit repercussio luminis ad aliquem aerem
aliquatenus inspissatum. Sed maxime ex istis duabus causis apparent in
aere color puniceus et purpureus, idest rubeus et subrubeus: quia
maxime hi colores apparent ex aliquo igneo et albo mixtis nigro. Quae
quidem mixtio potest fieri secundum duas supradictas causas: scilicet
secundum superappositiones (quod supra dixit transparentiam minoris
luminis per aliquod spissius), sicut sol et luna et alia astra
apparent punicea in ortu et occasu et quasi subrubea, quando eorum
lumen non est perfectum. Sed hoc dico si fuerit calor: quia quando
est frigus, vapores sunt condensati, et magis obscurant lumen astrorum
orientium vel occidentium, ut transparere non possit; quando autem est
calor, exhalationes sunt rariores, et sic per eas lumen astrorum
transparere potest. Et similiter si astra videantur mediante fumo,
videntur talis coloris. Et secundum etiam aliam praedictam causam fit
praedicta mixtio, scilicet per refractionem; cum illud ad quod fit
refractio luminis (quod hic speculum dicit), sive sit nubes aquosa
sive aliquid huiusmodi, fuerit tale ut non repraesentet figuram, sed
colorem. Haec autem exponet cum de iride agetur. Assignat autem
causam consequenter quare huiusmodi colores cito disparent et non multo
tempore manent: quia scilicet causa apparitionis ipsorum est velox,
idest cito pertransiens; aer enim non multo tempore manet similis, sed
de facili ingrossatur vel subtiliatur.
3. Deinde cum dicit: hiatus autem etc., assignat causam hiatus et
voraginis. Et dicit quod cum lumen quod apparet in aere,
discontinuatur ex aliquo obscuro et nigro, quod scilicet est propter
aliquem vaporem magis spissum, apparet quod sit aliqua profunditas et
apertura in caelo. Et huius signum est quod, cum ille vapor qui
interrumpit lumen, magis inspissatur, ex talibus hiatibus exeunt vel
excidunt titiones ignei, quasi calido expulso a frigore vaporem
inspissante. Sed quando ille vapor obscurus, discontinuans lumen,
concretus et inspissatus fuerit magis, facit videri maiorem
profunditatem, quia album superatur a nigro: cum autem fuerit e
converso, tunc videtur solum hiatus vel apertura. Patet ergo quod
utraque apparitio, et colorum et hiatuum, habent similem causam,
scilicet admixtionem adinvicem albi et nigri: sed color purpureus aut
puniceus fit ex albo transparente per nigrum; hiatus autem et vorago ex
nigro interrumpente album.
4. Deinde cum dicit: omnino autem in nigro album etc., ostendit
quod multa huiusmodi fiunt quae non apparent. Et dicit quod album
coniunctum nigro multas facit differentias colorum; sicut apparet de
flamma in fumo, quae facit diversos colores, secundum quod fumus
fuerit densior vel rarior. Sed de die sol sua claritate prohibet
huiusmodi colores apparere: de nocte vero non apparent nisi rubeus,
quia alii colores, sicut viridis et alii obscuriores, sunt similes
colori noctis, propter obscuritatem. Ultimo epilogat
praedeterminata. Et dicit quod praedictas causas oportet existimare de
astris discurrentibus et ignitis, et de aliis huiusmodi
apparitionibus, quaecumque festinas faciunt phantasias, idest
quaecumque pertranseuntes videntur absque magna mora temporis.
|
|