|
1. Postquam philosophus determinavit de stellis cadentibus et
similibus, hic determinat de cometis. Et primo dicit de quo est
intentio: dicens quod nunc dicendum est de cometis et lacteo circulo,
hoc ordine servato circa utrumque, ut primo inferamus dubitationes,
idest obiectiones, ad ea quae dicta sunt ab aliis, et postea
determinemus quod nobis videtur. Secundo ibi: Anaxagoras quidem
igitur etc., prosequitur propositum ordine praemisso. Unde primo
ponit opiniones aliorum de cometis; secundo determinat de eis secundum
opinionem suam, ibi: quoniam autem de immanifestis et cetera. Prima
dividitur in duas: in prima ponit opiniones; in secunda improbat eas,
ibi: omnibus autem et cetera. Prima dividitur in tres, secundum tres
opiniones quas ponit.
2. Primo ergo ponit opinionem Anaxagorae et Democriti, qui
dixerunt cometas esse symphasim, idest coapparitionem, stellarum
errantium. Quae sunt quinque, scilicet Saturnus, Iupiter, Mars,
Venus et Mercurius; quarum aliquae, cum appropinquant adinvicem,
videntur se tangere; et ita videtur una stella, et apparet ei coma,
propter augmentum luminis.
3. Secundam opinionem ponit ibi: Italicorum autem et cetera. Et
fuit quorundam Pythagoricorum in Italia commorantium, qui dixerunt
cometam esse unam de stellis errantibus; sed non esse phantasiam,
idest visionem, eius, nisi post multum tempus, propter hoc quod
excedit, idest recedit a sole, modicum; sicut et accidit circa
stellam Mercurii, quae quia modicum digreditur, idest elongatur a
sole, frequenter non apparet, ita quod post longum tempus appareat,
cum diu non apparuit.
4. Tertiam opinionem ponit ibi: similiter his etc.: quae fuit
quorundam sequentium Hippocratem et Aeschylum eius discipulum. Quae
quidem opinio in hoc similis est secundae, quod posuit stellam cometam
esse unam de errantibus: sed in hoc differt ab ea, quod secunda opinio
posuit quod illa stella erratica habet comam ex se; sed ista tertia
opinio ponit quod non habet comam ex seipsa, sed cum sit errans, ex
loco aliquando accipit comam. Quia dicebant quod ab ipsa stella
attrahitur quidam humor; et cum ponerent quod visus fieret
extramittendo, posuerunt quod radius visualis pertingens ad illum
humorem attractum ab ea, repercutitur usque ad solem; et sic ille
vapor attractus est quasi quoddam speculum igneum solis (nam
repercussio est causa quod aliquid in speculo videatur); et ita dicunt
fieri comam.
5. Assignat autem consequenter causam de tempore apparitionis. Et
dicit quod stella cometa apparet post plurimum tempus aliorum astrorum,
idest magis occultatur quam aliquae aliae stellae, quia tardissime
discedit a sole secundum tempus, videlicet cum peregerit totum suum
circulum. Quod appellat subdeficere: dicuntur enim stellae errantes
subdeficere respectu primi motus; vel quia moventur motu contrario, et
sic videntur secundum proprium motum posteriorari; vel quia, sicut
quidam dixerunt, tardius moventur quam primum caelum, quod revolvit
omnia motu diurno. Sic autem dicebant quod stella cometa subdeficit a
sole, totum suum circulum peragendo: et ideo, cum redierit ad illum
terminum ex quo incoepit discedere, iterum apparet, quousque iterum
coniungatur soli. Et dicebant etiam quod ista stella in suo motu
recedit a sole, non tantum secundum longitudinem, sed etiam secundum
latitudinem, declinans ad arctum et Austrum, idest ad Septentrionem
et meridiem.
6. Assignat etiam consequenter causam circa locum apparitionis huius
stellae. Et dicit quod haec stella non apparet in medio duorum
tropicorum, scilicet cancri et Capricorni: quia per illam partem
caeli movetur sol et consumit humiditatem, unde in ea parte caeli non
potest praedicta stella attrahere aquam. Sed cum declinat ad
Austrum, recedens a via solis, invenit copiam ibi talis humiditatis,
eo quod non est consumpta a sole. Sed propter obliquitatem
horizontis, nobis qui habitamus in parte Septentrionali, pars circuli
paralleli quae est supra terram est parva, quae autem est sub terra est
maior: et sic sol, qui de nocte, cum videtur cometa, est sub terra,
tantum distat ab humore attracto a stella, quod non potest visus
hominum repercuti ab humore ad solem; neque si sol sit propinquus
tropico, scilicet Capricorno, neque si sit in aestivis versionibus,
idest in tropico aestivo, qui est cancer. Ubicumque enim fuerit sol
sub terra, erit maior distantia eius ad vaporem contractum quam sit
conveniens repercussioni, vel ex circulo, vel ex latitudine zodiaci.
Sed quando stella illa relinquitur a sole versus Boream, idest ad
Septentrionalem partem, tunc potest recipere comam: quia ibi est
multum de humiditate, et peripheria circuli quae est super horizontem
est ibi magna, et quae est subtus est parva, et sic de facili visus
hominum refractus potest pertingere ad solem.
|
|