|
1. Postquam philosophus determinavit de his quae generantur in alto,
sive ab exhalatione sicca sive a vapore humido, adiungens etiam de
generatione fluviorum, propter similitudinem ad generationem
pluviarum, nunc incipit determinare de his quae fiunt in parte
inferiori ab exhalatione sicca. Et dividitur in partes duas: in prima
determinat de quibusdam principalibus passionibus; in secunda de
quibusdam consequentibus, et hoc in tertio libro, ibi: de residuis
autem et cetera. Prima dividitur in duas: in prima determinat de
mari, cuius salsedo ex siccitate causatur; in secunda determinat de
ventis et his quae ex eis causantur, ibi: de spiritibus autem dicamus
et cetera.
2. Satis autem apparet conveniens ordo quem philosophus observat.
Nam post ea quae in suprema parte aeris generantur ab exhalatione
sicca, quae stellae cadentes, cometae, lacteus circulus, et similia
sunt, in secundo loco determinavit de his quae in inferiori loco
generantur ab exhalatione humida, scilicet de pluviis et huiusmodi; et
quia eodem modo habent flumina causam generationis in terra, sicut
pluviae in aere, post pluvias de fluminibus determinavit; post quae
determinat de mari, in quod omnia flumina decurrunt. Circa hoc ergo
primo manifestat de quo est intentio. Et dicit quod dicendum est de
mari: quae scilicet sit natura ipsius, utrum sit naturalis locus
aquae, vel accidentaliter ibi aqua congregetur; et propter quam causam
tanta multitudo aquae est salsa; et de prima generatione maris, utrum
scilicet habeat principium suae generationis, et quomodo.
3. Secundo ibi: antiqui quidem igitur etc., exequitur propositum.
Et circa hoc duo facit: primo ponit opiniones aliorum de mari;
secundo inquirit veritatem, ibi: quod quidem igitur fontes et cetera.
Circa primum duo facit: primo ponit opiniones antiquorum theologorum;
secundo naturalium, ibi: qui autem sapientiores et cetera. Circa
primum sciendum est quod ante tempora philosophorum, fuerunt quidam qui
vocabantur poetae theologi, sicut Orpheus, Hesiodus et Homerus:
quia sub tegumento quarundam fabularum, divina hominibus tradiderunt.
De his ergo dicit quod posuerunt quod mare habeat fontes proprios ex
quibus causatur. Et hoc posuerunt ut terrae et mari non ponerent
extranea principia sed propria: putaverunt enim quod terra et aqua sint
reverendissima, quasi haec sit magna pars totius universi; et dicebant
totum caelum esse propter terram et aquam, et ideo circumdari terram et
aquam ab aliis corporibus et ab ipso, ac si haec pars esset
honoratissima, et primum principium inter omnia corpora mundi.
4. Deinde cum dicit: qui autem sapientiores etc., ponit opiniones
philosophorum naturalium de mari. Et ponit tres opiniones. Quarum
prima est de generatione maris. Et dicit quod illi qui fuerunt
sapientiores praedictis poetis sapientia humana (quod dicit quia isti
naturales non tractaverunt de divinis, ut illi, sed de naturalibus;
quae est sapientia proprie humana, idest conformis humano
intellectui): isti ergo dixerunt quod mare habet generationem. Quia
a principio totus locus qui est circa terram, erat humidus et plenus
aqua, sed est desiccatus a sole per evaporationem humidi; et illud
quidem quod evaporavit, secundum eos, causavit aerem et ventos (et ex
hoc dicunt causari motum solis et lunae et stellarum); illud autem
quod est relictum nondum exsiccatum, est mare. Unde putant quod per
continuam exsiccationem semper minoretur, et tandem aliquando totum
exsiccabitur, et mare iam non erit. Haec dicitur fuisse opinio
Anaxagorae et Diogenis. Secunda opinio est de salsedine maris.
Empedocles enim dixit quod terra, calefacta a sole, emittit quendam
sudorem, quem credidit esse aquam maris. Et propterea dicit quod mare
est salsum, quia etiam sudor animalium invenitur salsus. Tertia
opinio est Anaxagorae etiam de salsedine maris. Qui dixit quod terra
per quam transit aqua, vel quae admiscetur aquae, est causa salsedinis
maris: sicut enim illud quod colatur per cinerem, fit salsum, sic et
aqua maris per admixtionem terrae fit salsa.
5. Deinde cum dicit: quod quidem igitur fontes etc., inquirit
veritatem circa praedictas opiniones: et primo circa opinionem poetarum
theologizantium; secundo circa opiniones philosophorum naturalium,
ibi: de generatione autem ipsius, si factum est et cetera. Circa
primum duo facit: primo ostendit quod mare non habet fontes, ut illi
dixerunt; secundo removet quoddam quod videtur suae rationi
contrarium, ibi: fluens autem mare videtur et cetera. Circa primum
ponit duas rationes. Quarum prima est, quod aquarum quae sunt circa
terram, quaedam sunt fluxibiles, quaedam stationariae. De his quae
fluunt, manifestum est quod omnes derivantur ex fontibus. Quod non
oportet sic intelligere, quod fontium sit aliquod principium quasi vas
continens multitudinem aquae, ex quo flumina deriventur: sed oportet
intelligere, ut prius dictum est, quod ex multis partibus, in quibus
paulatim generatur, aqua ad unum concurrit, et confluendo primum sibi
occurrit ut in tanta multitudine sit. Sed aquarum stationariarum
quaedam sunt collectae et sustentatae ab aliquo impediente fluxum
earum, vel per artem vel per naturam; quae dicuntur paludosae vel
stagnales. Differunt autem haec multitudine et paucitate: nam si
fuerint multae aquae sic collectae, dicuntur stagna; si autem paucae,
paludes. Quaedam autem aquae stationariae sunt fontanae, idest in
ipso suo fonte stant: et omnes istae sunt manufactae, sicut illae quae
dicuntur puteales. Omnium enim harum aquarum sic per artem stantium,
oportet esse aliquem fontem, qui esset principium fluxus, nisi
impediretur per artem. Unde patet quod omnes aquae fontales et
fluviales sponte fluunt secundum impetum naturae, vel indigent
operatione artis ad hoc quod stent. Quibus determinatis, patet quod
aqua maris non est de fontibus, quia in nullo duorum dictorum generum
continetur: quia nec fluit, ut fluvialis, nec potest dici quod sit
manufacta, ut putealis. Omnes autem aquae quae sunt ex fontibus, vel
fluunt, vel stant per artem: nisi forte aliquae sint parvae aquae quae
sponte stent non per artem, sicut contingit cum aqua fluens invenit
aliquam concavitatem aut aliquod obstaculum. Sed hoc non potest esse
in magna quantitate: quia dum multiplicatur aqua fluens, oportet quod
vel supergrediatur obstaculum et iterum fluat, vel submergatur in
terra, sicut in multis locis accidit, ut supra dictum est. Unde non
potest dici quod tanta aqua sicut aqua maris, possit spontanee stare,
si sit ex fontibus. Relinquitur ergo quod mare non habeat fontes.
6. Secundam rationem ponit ibi: adhuc autem quoniam plura sunt et
cetera. Et dicit quod multa maria sunt quae in nullo loco adinvicem
commiscentur. Nam mare rubrum coniungitur quidem secundum modicum ad
mare Oceanum, quod est extra columnas Herculis; a quo mari omnino
separata sunt mare Hyrcanum et Caspium (quod est mare Ponticum);
et habitantur undique per circuitum, ita quod non laterent fontes
illius maris, si illud mare fontes haberet. Non ergo verum est quod
maris sint aliqui fontes.
7. Deinde cum dicit: fluens autem mare videtur etc., quia in
quibusdam maribus apparet communis fluxus, ne credatur mare esse
fluxibile tanquam ex fontibus procedens, cuius contrarium in prima
ratione supposuerat, assignat causam fluxus qui videtur in mari. Et
circa hoc tria facit: primo ostendit quare aliquod mare fluat; secundo
manifestat quoddam quod supponit, per signum, ibi: de eo autem
etc.; tertio recapitulat, ibi: quod quidem igitur et cetera.
Assignat autem fluxus maris tres causas. Quarum prima est, quod mare
fluit propter eius angustiam, ubi ex magno pelago restringitur in
modicum spatium, propter hoc quod coarctatur ab adiacente terra. Aqua
autem maris saepe movetur huc et illuc, et maxime secundum
consequentiam ad motum lunae, quae secundum naturam propriam habet
commovere humidum: haec autem aquae commotio in magno mari et amplo est
immanifesta; sed ubi obtinent parvum locum propter angustiam terrae,
magis apparet. Secunda causa est, quod illud mare quod continetur
infra Heracleas columnas, et non continuatur alicui, sicut de mari
Pontico iam dictum est: istud, inquam, fluit propter multitudinem
fluviorum. Et propter eandem causam unum mare decurrit in aliud: nam
Maeotis fluit in mare Ponticum, Ponticum fluit in Aegeum. In
aliis autem maribus minus hoc videtur: sed in praedictis maribus hoc
accidit propter multitudinem fluviorum, quia in praedicta maria multa
flumina intrant. Tertia ratio fluxus est propter hoc quod mare occupat
multum de terra secundum proportionem quantitatis aquae, et unum est
minus profundum quam aliud: illud autem quod est minus profundum,
semper decurrit ad profundius. Unde illud mare semper videtur
profundius, ad quod aliud decurrit, sicut Ponticum est profundius
Maeotide, et Pontico mare Aegeum, et Aegeo Siculum; Sardicum
autem et Tyrrhenum sunt profundissima. Sed mare quod est extra
columnas, non est profundum: quod apparet ex luto apparente in aqua
quae fluit ex ipso; et huius signum est quod sunt sine vento, ac si
existant in aliqua concavitate. Sicut igitur particulariter fluvii
videntur fluentes ex altioribus locis ad demissiora, sic in mari fluxus
fit ex altioribus locis terrae, quae sunt ad Septentrionem: ut sic
maria Septentrionalia, quae emittunt aquam, non sint ita profunda
sicut maria meridionalia, quae recipiunt.
8. Deinde cum dicit: de eo autem etc., manifestat per signum
quoddam quod dixerat, scilicet quod terra ex parte Septentrionis sit
altior. Et huius signum accipit ex hoc quod quidam antiquorum
crediderunt quod sol non iret sub terra, sed solum circa terram, et
dispareret de nocte propter altitudinem Septentrionalis partis
occultantis. Deinde cum dicit: quod quidem igitur etc., recapitulat
quod dixerat: et est planum in littera.
|
|